Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

[February fourth. The constellation of the Dolphin sets. suggests the story of Arion.]

Quem modo caelatum stellis Delphina videbas, 80 Is fugiet visus nocte sequente tuos:

Seu fuit occultis felix in amoribus index,

Lesbida cum domino seu tulit ille lyram.
Quod mare non novit, quae nescit Ariona tellus?
Carmine currentes ille tenebat aquas.

85 Saepe sequens agnam lupus est a voce retentus,
Saepe avidum fugiens restitit agna lupum:
Saepe canes leporesque umbra cubuere sub una,
Et stetit in saxo proxima cerva leae:

90

Et sine lite loquax cum Palladis alite cornix

Sedit, et accipitri iuncta columba fuit.
Cynthia saepe tuis fertur, vocalis Arion,

Tamquam fraternis obstipuisse modis.
Nomen Arionium Siculas impleverat urbes,
Captaque erat lyricis Ausonis ora sonis.
95 Inde domum repetens puppem conscendit Arion,
Atque ita quaesitas arte ferebat opes.
Forsitan, infelix, ventos undasque timebas :
At tibi nave tua tutius aequor erat.
Namque gubernator destricto constitit ense
Ceteraque armata conscia turba manu.

ΙΟΟ

This

Quid tibi cum gladio? Dubiam rege, navita, puppem!
Non haec sunt digitis arma tenenda tuis.
Ille, metu viduus, 'mortem non deprecor' inquit,
'Sed liceat sumpta pauca referre lyra.'

105 Dant veniam, ridentque moram. Capit ille coronam,
Quae possit crines, Phoebe, decere tuos.
Induerat Tyrio bis tinctam murice pallam;
Reddidit icta suos pollice chorda sonos:

Flebilibus numeris veluti canentia dura

ΙΙΟ

Traiectus pinna tempora cantat olor.
Protinus in medias ornatus desilit undas,
Spargitur impulsa caerula puppis aqua.
Inde― fide maius - tergo delphina recurvo

[ocr errors]

Se memorant oneri supposuisse novo.

115 Ille sedens citharamque tenet, pretiumque vehendi,
Cantat et aequoreas carmine mulcet aquas.
Di pia facta vident: astris delphina recepit
Iuppiter et stellas iussit habere novem.

BOOK III. MARCH

[This month is sacred to Mars and derives its name from him.]

Bellice, depositis clipeo paulisper et hasta,
Mars, ades et nitidas casside solve comas.
Forsitan ipse roges, quid sit cum Marte poetae ?
A te, qui canitur, nomina mensis habet.
5 Ipse vides manibus peragi fera bella Minervae :
Num minus ingenuis artibus illa vacat?
Palladis exemplo ponendae tempora sume

Cuspidis. Invenies et quod inermis agas.

[While many other tribes of Italy had a month of March, Romulus paid the god special honor by placing his month first in the Roman year.]

Iam, modo qua fuerant silvae pecorumque recessus, Urbs erat, aeternae cum pater Urbis ait: 'Arbiter armorum, de cuius sanguine natus Credor, et ut credar, pignora multa dabo, 75 A te principium Romano dicimus anno:

Primus de patrio nomine mensis erit.'
Vox rata fit, patrioque vocat de nomine mensem.
Dicitur haec pietas grata fuisse deo.

80

Et tamen ante omnes Martem coluere priores.
Hoc dederat studiis bellica turba suis.
Pallada Cecropidae, Minoïa Creta Dianam,
Vulcanum tellus Hypsipylea colit;
Iunonem Sparte Pelopeïadesque Mycenae,
Pinigerum Fauni Maenalis ora caput:

85 Mars Latio venerandus erat, quia praesidet armis.
Arma ferae genti remque decusque dabant.
Quod si forte vacas, peregrinos inspice fastos:
Mensis in his etiam nomine Martis erit.

90

Tertius Albanis, quintus fuit ille Faliscis ;
Sextus apud populos, Hernica terra, tuos.
Inter Aricinos Albanaque tempora constat

Factaque Telegoni moenia celsa manu.
Quintum Laurentes, bis quintum Aequiculus acer,
A tribus hunc primum turba Curensis habet.
95 Et tibi cum proavis, miles Peligne, Sabinis
Convenit; hic genti quartus utrique deus.
Romulus hos omnes ut vinceret ordine saltem,
Sanguinis auctori tempora prima dedit.

[The poet adduces certain proofs of the fact that March was once the first month of the year. Numa Pompilius inaugurated the change to the present order, but Julius Caesar completed it.]

135 Neu dubites, primae fuerint quin ante Kalendae

140

Martis, ad haec animum signa referre potes:
Laurea, flaminibus quae toto perstitit anno,
Tollitur, et frondes sunt in honore novae.
Ianua tunc regis posita viret arbore Phoebi:
Ante tuas fit idem, curia prisca, fores.
Vesta quoque ut folio niteat velata recenti,
Cedit ab Iliacis laurea cana focis.

Adde, quod arcana fieri novus ignis in aede

Dicitur, et vires flamma refecta capit.
145 Nec mihi parva fides, annos hinc isse priores,
Anna quod hoc coepta est mense Perenna coli.
Hinc etiam veteres initi memorantur honores
Ad spatium belli, perfide Poene, tui.

150

Denique quintus ab hoc fuerat Quintilis, et inde
Incipit, a numero nomina quisquis habet.
Primus, oliviferis Romam deductus ab arvis,
Pompilius menses sensit abesse duos:
Sive hoc a Samio doctus, qui posse renasci
Nos putat, Egeria sive monente sua.
155 Sed tamen errabant etiam nunc tempora, donec
Caesaris in multis haec quoque cura fuit.
Non haec ille deus tantaeque propaginis auctor
Credidit officiis esse minora suis,

160

Promissumque sibi voluit praenoscere caelum,
Nec deus ignotas hospes inire domos.

Ille moras solis, quibus in sua signa rediret,
Traditur exactis disposuisse notis.

Is decies senos tercentum et quinque diebus
Iunxit, et e pleno tempora quarta die.

165 Hic anni modus est: in lustrum accedere debet,
Quae consummatur partibus, una dies.

[The Ides of March are memorable for the assassination of Caesar. But in reality he was not slain, as men think. Vesta snatched him away, and substituted a phantom in his stead.]

700

Praeteriturus eram gladios in principe fixos,
Cum sic a castis Vesta locuta focis:

'Ne dubita meminisse! meus fuit ille sacerdos.
Sacrilegae telis me petiere manus.

Ipsa virum rapui, simulacraque nuda reliqui;
Quae cecidit ferro, Caesaris umbra fuit.

Ille quidem caelo positus Iovis atria vidit,
Et tenet in magno templa dicata foro.
705 At quicumque nefas ausi, prohibente deorum
Numine, polluerant pontificale caput,
Morte iacent merita. Testes estote Philippi,
Et quorum sparsis ossibus albet humus.

710

Hoc opus, haec pietas, haec prima elementa fuerunt
Caesaris, ulcisci iusta per arma patrem.'

BOOK IV. APRIL

[This is the month sacred to Venus, whose favoring presence is here invoked.]

ΙΟ

'Alma, fave,' dixi 'geminorum mater Amorum!'
Ad vatem vultus rettulit illa suos,

'Quid tibi' ait 'mecum? certe maiora canebas.
Num vetus in molli pectore vulnus habes?'

5' Scis dea,' respondi 'de vulnere.' Risit, et aether
Protinus ex illa parte serenus erat.

[ocr errors]

Saucius, an sanus, numquid tua signa reliqui?

Tu mihi propositum, tu mihi semper opus.

Quae decuit, primis sine crimine lusimus annis :
Nunc teritur nostris area maior equis.

Tempora cum causis, annalibus eruta priscis,

Lapsaque sub terras ortaque signa cano.
Venimus ad quartum, quo tu celeberrima, mensem.
Et vatem et mensem scis, Venus, esse tuos.'
15 Mota Cytheriaca leviter mea tempora myrto
Contigit, et 'coeptum perfice' dixit ‘opus.'
Sensimus, et causae subito patuere dierum.
Dum licet et spirant flamina, navis eat.

[One suggested derivation for the word April. Thoughts on the universal sway of Venus.]

« ZurückWeiter »