Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Multifidasque faces ramaliaque arida tecto 645 Detulit et minuit, parvoque admovit aëno. Quodque suus coniunx riguo conlegerat horto, Truncat holus foliis. Furca levat ille bicorni Sordida terga suis nigro pendentia tigno, Servatoque diu resecat de tergore partem 650 Exiguam, sectamque domat ferventibus undis. Interea medias fallunt sermonibus horas, 655 Concutiuntque torum de molli fluminis ulva Impositum lecto, sponda pedibusque salignis. Vestibus hunc velant, quas non nisi tempore festo Sternere consuerant: sed et haec vilisque vetusque Vestis erat, lecto non indignanda saligno.

660 Accubuere dei. Mensam succincta tremensque Ponit anus. Mensae sed erat pes tertius impar: Testa parem fecit. Quae postquam subdita clivum. Sustulit, aequatam mentae tersere virentes.

Ponitur hic bicolor sincerae baca Minervae, 665 Conditaque in liquida corna autumnalia faece, Intibaque et radix et lactis massa coacti, Ovaque non acri leviter versata favilla,

Omnia fictilibus.

Post haec caelatus eodem

Sistitur argento crater fabricataque fago
670 Pocula, qua cava sunt, flaventibus inlita ceris.
Parva mora est, epulasque foci misere calentes,
Nec longae rursus referuntur vina senectae,
Dantque locum mensis paulum seducta secundis.
Hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis
675 Prunaque et in patulis redolentia mala canistris
Et de purpureis conlectae vitibus uvae.

Candidus in medio favus est. Super omnia vultus
Accessere boni nec iners pauperque voluntas.
Interea totiens haustum cratera repleri

680 Sponte sua, per seque vident succrescere vina :
Attoniti novitate pavent, manibusque supinis
Concipiunt Baucisque preces timidusque Philemon,
Et veniam dapibus nullisque paratibus orant.
Unicus anser erat, minimae custodia villae,
685 Quem dis hosptibus domini mactare parabant.
Ille celer penna tardos aetate fatigat,
Eluditque diu, tandemque est visus ad ipsos
Confugisse deos. Superi vetuere necari:

"Di" que “sumus, meritasque luet vicinia poenas 690 Impia" dixerunt; "vobis immunibus huius Esse mali dabitur. Modo vestra relinquite tecta Ac nostros comitate gradus et in ardua montis Ite simul." Parent ambo, baculisque levati Nituntur longo vestigia ponere clivo.

695 Tantum aberant summo, quantum semel ire sagitta
Missa potest: flexere oculos, et mersa palude
Cetera prospiciunt, tantum sua tecta manere.
Dumque ea mirantur, dum deflent fata suorum,
Illa vetus, dominis etiam casa parva duobus
700 Vertitur in templum: furcas subiere columnae,
Stramina flavescunt aurataque tecta videntur,
Caelataeque fores, adopertaque marmore tellus.
Talia tum placido Saturnius edidit ore :

"Dicite, iuste senex et femina coniuge iusto 705 Digna, quid optetis." Cum Baucide pauca locutus, Iudicium superis aperit commune Philemon: "Esse sacerdotes delubraque vestra tueri

Poscimus; et quoniam concordes egimus annos, Auferat hora duos eadem, nec coniugis umquam 710 Busta meae videam, neu sim tumulandus ab illa." Vota fides sequitur. Templi tutela fuere, Donec vita data est.

Annis aevoque soluti

Ante gradus sacros cum starent forte locique Navarent curas, frondere Philemona Baucis, 715 Baucida conspexit senior frondere Philemon. Iamque super geminos crescente cacumine vultus Mutua, dum licuit, reddebant dicta "vale" que "O coniunx" dixere simul, simul abdita texit Ora frutex. Ostendit adhuc Cibyreïus illic 720 Incola de gemino vicinos corpore truncos. Haec mihi non vani, neque erat cur fallere vellent, Narravere senes. Equidem pendentia vidi

Serta super ramos, ponensque recentia dixi

"Cura pii dis sunt, et qui coluere coluntur."

[After the story of Philemon and Baucis, Acheloüs tells of the various changes of Proteus; of the impiety of Erisichthon, who scoffed at the worship of Ceres and cut down her sacred grove, for which the goddess had afflicted him with unappeasable hunger. Achelous then relates the various transformations of Erisichthon's daughter, and explains what forms he himself is able to assume. He ends his story with a groan at the memory of certain unhappy experiences of his own (725-884).]

BOOK IX

[Theseus asks Achelous to tell the cause of his grief. Thereupon the god relates his contest with Hercules, his rival for the hand of Deïanira, daughter of Oeneus, king of Aetolia. They long strive in their own proper shapes, but the advantage is with Hercules.]

Quae gemitus truncaeque deo Neptunius heros Causa rogat frontis. Cum sic Calydonius amnis Coepit, inornatos redimitus harundine crines: 'Triste petis munus. Quis enim sua proelia victus 5 Commemorare velit? Referam tamen ordine. Nec

tam

Turpe fuit vinci, quam contendisse decorum est;

Magnaque dat nobis tantus solacia victor.
Nomine siqua suo tandem pervenit ad aures
Deïanira tuas quondam pulcherrima virgo
To Multorumque fuit spes invidiosa procorum.
Cum quibus ut soceri domus est intrata petiti,
"Accipe me generum," dixi "Parthaone nate:"
Dixit et Alcides. Alii cessere duobus.

Ille Iovem socerum dare se, famamque laborum, 15 Et superata suae referebat iussa novercae. Contra ego "turpe deum mortali cedere:" dixi Nondum erat ille deus - 66 regem me cernis aquarum Cursibus obliquis inter tua regna fluentum.

Nec gener externis hospes tibi missus ab oris, 20 Sed popularis ero et rerum pars una tuarum. Tantum ne noceat, quod me nec regia Iuno Odit, et omnis abest iussorum poena laborum. Nam, quo te iactas, Alcmena nate, creatum, Iuppiter aut falsus pater est, aut crimine verus. 25 Matris adulterio patrem petis. Elige, fictum Esse Iovem malis, an te per dedecus ortum.” Talia dicentem iamdudum lumine torvo

Spectat, et accensae non fortiter imperat irae, Verbaque tot reddit: "Melior mihi dextera lingua. 30 Dummodo pugnando superem, tu vince loquendo," Congrediturque ferox. Puduit modo magna locutum Cedere reieci viridem de corpore vestem, Bracchiaque opposui, tenuique a pectore varas In statione manus et pugnae membra paravi. 35 Ille cavis hausto spargit me pulvere palmis, Inque vicem fulvae tactu flavescit harenae. Et modo cervicem, modo crura micantia captat, Aut captare putes, omnique a parte lacessit. Me mea defendit gravitas: frustraque petebar;

40 Haud secus ac moles, magno quam murmure fluctus
Oppugnant; manet illa, suoque est pondere tuta.
Digredimur paulum, rursusque ad bella coimus,
Inque gradu stetimus, certi non cedere; eratque
Cum pede pes iunctus, totoque ego pectore pronus
45 Et digitos digitis et frontem fronte premebam.
Non aliter vidi fortes concurrere tauros,
Cum pretium pugnae toto nitidissima saltu
Expetitur coniunx: spectant armenta paventque
Nescia, quem maneat tanti victoria regni.
50 Ter sine profectu voluit nitentia contra
Reicere Alcides a se mea pectora: quarto
Excutit amplexus, adductaque bracchia solvit,
Impulsumque manu - certum est mihi vera fateri -
Protinus avertit, tergoque onerosus inhaesit.
55 Siqua fides, neque enim ficta mihi gloria voce
Quaeritur imposito pressus mihi monte videbar.
Vix tamen inserui sudore fluentia multo

Bracchia, vix solvi duros a pectore nexus.
Instat anhelanti, prohibetque resumere vires,
60 Et cervice mea potitur. Tum denique tellus
Pressa genu nostro est, et harenas ore momordi.

[Acheloüs now has recourse to magic, changing first into a snake then into a bull; but he is conquered in these disguises also.]

Inferior virtute, meas divertor ad artes,
Elaborque viro longum formatus in anguem.
Qui postquam flexos sinuavi corpus in orbes,
65 Cumque fero movi linguam stridore bisulcam,
Risit, et inludens nostras Tirynthius artes
“Cunarum labor est angues superare mearum,”
Dixit "et ut vincas alios, Acheloë, dracones,
Pars quota Lernaeae serpens eris unus echidnae?

« ZurückWeiter »