Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Dum redit in silvas, inventos forte sine ipsa 50 Ore cruentato tenues laniavit amictus.

Anon comes Pyramus, sweet youth and tall,
And finds his trusty Thisby's mantle slain.
Serius egressus vestigia vidit in alto
Pulvere certa ferae, totoque expalluit ore

112

Pyramus. Ut vero vestem quoque sanguine tinctam
Repperit, "Una duos" inquit"nox perdet amantes: 152 II. 2
E quibus illa fuit longa dignissima vita,

Nostra nocens anima est; ego te, miseranda, peremi,
In loca plena metus qui iussi nocte venires, p. 161, II. 1 (2)
Nec prior huc veni. Nostrum divellite corpus,
Et scelerata fero consumite viscera morsu,
60 O quicumque sub hac habitatis rupe, leones.
Sed timidi est optare necem "... Velamina Thisbes
Tollit, et ad pactae secum fert arboris umbram.

131

Whereat with blade, with bloody blameful blade,
He bravely broached his boiling bloody breast.
Utque dedit notae lacrimas, dedit oscula, vesti,
"Accipe nunc" inquit "nostri quoque sanguinis
Quoque erat accinctus, demisit in ilia ferrum, [haustus!"
Nec mora, ferventi moriens e vulnere traxit.
Ut iacuit resupinus humo, cruor emicat alte :
Non aliter, quam quum vitiato fistula plumbo
Scinditur, et tenui stridente foramine longas
70 Eiaculatur aquas, atque ictibus aëra rumpit.
Arborei fetus aspergine caedis in atram
Vertuntur faciem, madefactaque sanguine radix
Puniceo tingit pendentia mora colore.

And Thisby tarrying in mulberry shade
His dagger drew and died.

Ecce metu nondum posito, ne fallat amantem,
Illa redit, iuvenemque oculis animoque requirit,
Quantaque vitarit narrare pericula gestit.

149

Utque locum, et visa cognoscit in arbore formam,
Sic facit incertam pomi color; haeret, an haec sit.
Dum dubitat, tremibunda videt pulsare cruentum 153 2

80

152 II. 2

Membra solum, retroque pedem tulit, oraque buxo 124 2
Pallidiora gerens exhorruit aequoris instar,
Quod tremit, exigua quum summum stringitur aura.
Sed postquam remorata suos cognovit amores,
Percutit indignos claro plangore lacertos,
Et laniata comas amplexaque corpus amatum
Vulnera supplevit lacrimis, fletumque cruori
Miscuit, et gelidis in vultibus oscula figens
"Pyrame" clamavit "quis te mihi casus ademit ? 106 3
Pyrame, responde: tua te carissima Thisbe

90 Nominat! exaudi, vultusque attolle iacentes ! "
Ad nomen Thisbes oculos iam morte gravatos
Pyramus erexit, visaque recondidit illa.

106 (1)

66 amorque

107 b

Quae postquam vestemque suam cognovit, et ense 123
Vidit ebur vacuum, "Tua te manus" inquit
Perdidit, infelix. Est et mihi fortis in unum
Hoc manus, est et amor: dabit hic in vulnera vires.
Persequar extinctum, letique miserrima dicar
Causa comesque tui; quique a me morte revelli
Heu sola poteras, poteris nec morte revelli.
100 Hoc tamen amborum verbis estote rogati,

O multum miseri, meus illiusque parentes,
Ut quos certus amor, quos hora novissima iunxit,
Componi tumulo non invideatis eodem.
At tu, quae ramis arbor miserabile corpus
Nunc tegis unius, mox es tectura duorum,
Signa tene caedis, pullosque et luctibus aptos
Semper habe fetus, gemini monumenta cruoris."
Dixit, et aptato pectus mucrone sub imum
Incubuit ferro, quod adhuc a caede tepebat.
110 Vota tamen tetigere deos, tetigere parentes;

Sp. 151, note 2 Sp. 152, I. 3. Obs. 3

p. 170, I. 2, C(2)

106 (1)

182

106 (a)

Nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater:
Quodque rogis superest, una requiescit in urna.' 107 (6)

II.

BAUCIS AND PHILEMON.

(VIII. 621-722.)

As old bards

Tell in their idle songs of wandering gods,

Pan or Apollo, veiled in human form.-WORDSWORTH.

ARGUMENT.

BAUCIS and PHILEMON, an aged couple in Phrygia, entertain gods unawares, and in return for their hospitality are saved from the destruction which comes upon their neighbours. Having lived happily together, they are changed on the same day, Philemon into an oak, Baucis into a linden-tree.

Jupiter and Mercury come down among the Phrygians in the likeness of men, but find every door barred against them.

106 I

COLLIBUS in Phrygiis tiliae contermina quercus
Pandit adhuc ramos, modico circumdata muro- 112
Ipse locum vidi; nam me Pelopeïa Pittheus
Misit in arva, suo quondam regnata parenti.
Haud procul hinc stagnum est, tellus habitabilis olim,

Nunc celebres mergis fulicisque palustribus undae.
Iuppiter huc specie mortali, cumque parente
Venit Atlantiades positis caducifer alis.

Mille domos adiere, locum requiemque petentes :

10 Mille domos clausere serae.

107 (d)

115

125

At last they find shelter in the hut of Philemon, who with his wife Baucis does all that he can to entertain them.

Tamen una recepit,
Parva quidem, stipulis et canna tecta palustri :
Sed pia Baucis anus parilique aetate Philemon
Illa sunt annis iuncti iuvenilibus, illa
Consenuere casa, paupertatemque fatendo
Effecere levem nec iniqua mente ferendo.
Nec refert, dominos illic, famulosne requiras :
Tota domus duo sunt, idem parentque iubentque.
Ergo ubi caelicolae parvos tetigere penates
Summissoque humiles intrarunt vertice postes,

115

120

1414

149

20 Membra senex posito iussit relevare sedili,
Quo superiniecit textum rude sedula Baucis.
Inde foco tepidum cinerem dimovit, et ignes
Suscitat hesternos, foliisque et cortice sicco
Nutrit, et ad flammas anima producit anili,
Multifidasque faces ramaliaque arida tecto
Detulit, et minuit, parvoque admovit aëno.

125

119

122 a

106 I

They set before them such fare as their hut affords;-bacon and vegetables, fruits and honey, with wine of recent growth ;-poor in every. thing but goodwill.

119 b

112

106 a, 115

107 d

Quodque suus coniunx riguo collegerat horto,
Truncat olus foliis. Furca levat ille bicorni
Sordida terga suis nigro pendentia tigno :
30 Servatoque diu resecat de tergore partem
Exiguam, sectamque domat ferventibus undis.
Interea medias fallunt sermonibus horas,
Concutiuntque torum de molli fluminis ulva
Impositum lecto, sponda pedibusque salignis.
Vestibus hunc velant, quas non nisi tempore festo 120
Sternere consuerant; sed et haec vilisque vetusque
Vestis erat, lecto non indignanda saligno.
Accubuere dei. Mensam succincta tremensque
Ponit anus; mensae sed erat pes tertius impar :
40 Testa parem fecit ; quae postquam subdita clivum 99
Sustulit, aequatam mentae tersere virentes.
Ponitur hic bicolor sincerae baca Minervae,
Conditaque in liquida corna autumnalia facce,
Intibaque, et radix, et lactis massa coacti,
Ovaque non acri leviter versata favilla :
Omnia fictilibus. Post haec caelatus eodem
Sistitur argento crater, fabricataque fago
Pocula, qua cava sunt, flaventibus illita ceris.
Parva mora est, epulasque foci misere calentes,
50 Nec longae rursus referuntur vina senectae,

Dantque locum mensis paulum seducta secundis.
Hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis,
Prunaque, et in patulis redolentia mala canistris,
Et de purpureis collectae vitibus uvae.

119

106 I

Candidus in medio favus est. Super omnia vultus
Accessere boni, nec iners pauperque voluntas.

The scanty fare, however, grows no less; the bowl is no sooner emptied than it is full again. The gods declare themselves.

Interea totiens haustum cratera repleri

Sponte sua, per seque vident succrescere vina.
Attoniti novitate pavent, manibusque supinis

107

116, 111

60 Concipiunt Baucisque preces timidusque Philemon,
Et veniam dapibus nullisque paratibus orant.
Unicus anser erat, minimae custodia villae,
Quem dis hospitibus domini mactare parabant : 105
Ille celer penna tardos aetate fatigat,
Eluditque diu, tandemque est visus ad ipsos
Confugisse deos. Superi vetuere necari:
'Di' que 'sumus, meritasque luet vicinia poenas
Impia' dixerunt; 'vobis immunibus huius

109

Esse mali dabitur; modo vestra relinquite tecta, 133

70 Ac nostros comitate gradus, et in ardua montis

Ite simul.'

Led by the gods, the old couple withdraw to a neighbouring hill. Looking back they see a general ruin, and in the midst their lowly cottage rising into a splendid temple.

Parent ambo, baculisque levati

Nituntur longo vestigia ponere clivo.

112

153 (2)

Tantum aberant summo, quantum semel ire sagitta 102 2 Missa potest: flexere oculos, et mersa palude Cetera prospiciunt, tantum sua tecta manere. Dumque ea mirantur, dum deflent fata suorum, Illa vetus, dominis etiam casa parva duobus Vertitur in templum: furcas subiere columnae, Stramina flavescunt, aurataque tecta videntur, 80 Caelataeque fores, adopertaque marmore tellus.

107

When told to name their reward for their hospitality, they ask that they may be guardians of the temple, and may die on the same day. Their prayer is granted; at one and the same instant they are transformed into trees, which stand there to this day to witness if I lie.'

Talia tum placido Saturnius edidit ore :
'Dicite, iuste senex, et femina coniuge iusto

113

« ZurückWeiter »