ORBA parente suo quicumque voluminą tangis, His saltem vestrâ detur in urbe locus.
Quóque magis faveas, non sunt hæc edita ab illo, Sed quasi de Domini funere rapta sui.
Quidquid in his igitur vitii rude carmen habebit, Emendaturus, si licuisset, erat.