Terrificam capitis concussit terque quaterque Cæsariem; cum quâ terram, mare, sidera, movit. 180 Talibus inde modis ora indignantia solvit : Non ego pro mundi regno magis anxius illâ Tempestate fui, quâ centum quisque parabant Injicere anguipedum captivo brachia cœlo.
Nam, quamquam ferus hostis erat, tamen illud ab uno Corpore, et ex unâ pendebat origine bellum. Nunc mihi, quâ totum Nereus circumtonat orbem, Perdendum mortale genus. Per flumina juro Infera, sub terras Stygio labentia luco,
Cuncta priùs tentata: sed immedicabile vulnus 190 Ense recidendum, ne pars sincera trahatur.
Sunt mihi Semidei, sunt rustica numina Nymphæ, Faunique, Satyrique, et monticolæ Silvani: Quos quoniam cœli nondum dignamur honore, Quas dedimus, certè terras habitare sinamus. An satis, ô Superi, tutos fore creditis illos, Cùm mihi, qui fulmen, qui vos habeoque, regoque, Struxerit insidias, notus feritate, Lycaon? Confremuere omnes: studiisque ardentibus ausum Talia deposcunt. Sic, cùm manus impia sævit Sanguine Cæsareo Romanum extinguere nomen, Attonitum tantæ subito terrore ruinæ Humanum genus est; totusque perhorruit orbis. Nec tibi grata minùs pietas, Auguste, tuorum, Quàm fuit illa Jovi. Qui postquam voce manuque Murmura compressit; tenuere silentia cuncti. Substitit ut clamor, pressus gravitate regentis; Jupiter hoc iterum sermone silentia rumpit: Ille quidem pœnas (curam hanc dimittite) solvit; Quod tamen admissum, quæ sit vindicta, docebo. 210 Contigerat nostras infamia temporis aures : Quam cupiens falsam, summo delabor Olympo, Et Deus humanâ lustro sub imagine terras. Longa mora est, quantum noxæ sit ubique repertum, Enumerare: minor fuit ipsa infamia vero. Mænala transieram, latebris horrenda ferarum,
Et cum Cylleno gelidi pineta Lycei. Arcados hinc sedes et inhospita tecta tyranni Ingredior, traherent cùm sera crepuscula noctem. Signa dedi venisse Deum; vulgusque precari Cœperat. Irridet primò pia vota Lycaon. Mox ait, Experiar, Deus hic, discrimine aperto, An sit mortalis: nec erit dubitabile verum. Nocte gravem somno nec opinâ perdere morte Me parat. Hæc illi placet experientia veri. Nec contentus eo, missi de gente Molossâ Obsidis unius jugulum mucrone resolvit : Atque ita semineces partim ferventibus artus Mollit aquis, partim subjecto torruit igni. Quos simul imposuit mensis, ego vindice flammâ 230 In domino dignos everti tecta Penates. Territus ille fugit; nactusque silentia ruris Exululat, frustráque loqui conatur: ab ipso Colligit os rabiem, solitaque cupidine cædis Vertitur in pecudes: et nunc quoque sanguine gaudet. In villos abeunt vestes, in crura lacerti.
Fit lupus, et veteris servat vestigia formæ. Canities eadem est, eadem violentia vultu : Idem oculi lucent: eadem feritatis imago. Occidit una domus: sed non domus una perire 240 Digna fuit: quâ terra patet, fera regnat Erinnys. In facinus jurâsse putes. Dent ociùs omnes, Quas meruere pati (sic stat sententia) pœnas. Dicta Jovis pars voce probant, stimulosque furenti Adjiciunt: alii partes adsensibus implent. Est tamen humani generis jactura dolori Omnibus: et, quæ sit terræ, mortalibus orbæ, Forma futura, rogant: quis sit laturus in aras Tura? ferisne paret populandas tradere gentes? Talia quærentes (sibi enim fore cetera curæ) Rex Superûm trepidare vetat, sobolemque priori Dissimilem populo promittit origine mirâ. Jamque erat in totas sparsurus fulmina terras; Sed timuit, ne fortè sacer tot ab ignibus æther
Conciperet flammas, longusque ardesceret axis. Esse quoque in fatis reminiscitur, adfore tempus, Quo mare, quo tellus, correptaque regia cœli Ardeat ; et mundi moles operosa laboret. Tela reponuntur, manibus fabricata Cyclopum. Pœna placet diversa, genus mortale sub undis Perdere, et ex omni nimbos dimittere cœlo. Protinus Æoliis Aquilonem claudit in antris, Et quæcumque fugant inductas flamina nubes: Emittitque Notum. Madidis Notus evolat alis; Terribilem piceâ tectus caligine vultum.
Barba gravis nimbis; canis fluit unda capillis: Fronte sedent nebulæ: rorant pennæque, sinusque. Utque manu latâ pendentia nubila pressit; Fit fragor: hinc densi funduntur ab æthere nimbi. Nuntia Junonis, varios induta colores, Concipit Iris aquas, alimentaque nubibus adfert. Sternuntur segetes, et deplorata coloni Vota jacent; longique labor perit irritus anni. Nec cœlo contenta suo Jovis ira: sed illum Cæruleus frater juvat auxiliaribus undis. Convocat hic amnes. Qui postquam tecta tyranni Intravere sui, Non est hortamine longo Nunc, ait, utendum: vires effundite vestras. Sic opus est: aperite domos: ac, mole remotâ, Fluminibus vestris totas immittite habenas. Jusserat. Hi redeunt, ac fontibus ora relaxant, Et defrenato volvuntur in æquora cursu. Ipse tridente suo terram percussit: at illa Intremuit, motuque sinus patefecit aquarum. Exspatiata ruunt per apertos flumina campos; Cumque satis arbusta simul, pecudesque, virosque, Tectaque, cumque suis rapiunt penetralia sacris. Si qua domus mansit, potuitque resistere tanto Indejecta malo; culmen tamen altior hujus Unda tegit, pressæque labant sub gurgite turres. 290 Jamque mare et tellus nullum discrimen habebant. Omnia pontus erant. Deerant quoque litora ponto.
Occupat hic collem: cymbâ sedet alter aduncâ, Et ducit remos illic, ubi nuper arârat. Ille supra segetes, aut mersæ culmina villæ Navigat: hic summâ piscem deprendit in ulmo. Figitur in viridi (si fors tulit) anchora prato: Aut subjecta terunt curvæ vineta carinæ. Et, modò quâ graciles gramen carpsere capellæ, Nunc ibi deformes ponunt sua corpora phoca. 300 Mirantur sub aquâ lucos, urbesque, domosque Nereïdes: silvasque tenent delphines, et altis Incursant ramis, agitataque robora pulsant. Nat lupus inter oves: fulvos vehit unda leones: Unda vehit tigres': nec vires fulminis apro, Crura nec ablato prosunt velocia cervo. Quæsitisque diu terris, ubi sidere detur, In mare lassatis volucris vaga decidit alis. Obruerat tumulos immensa licentia ponti, Pulsabantque novi montana cacumina fluctus. Maxima pars undâ rapitur: quibus unda pepercit, Illos longa domant inopi jejunia victu. Separat Aönios Actæis Phocis ab arvis, Terra ferax, dum terra fuit; sed tempore in illo Pars maris, et latus subitarum campus aquarum. Mons ibi verticibus petit arduus astra duobus, Nomine Parnasus, superatque cacumine nubes. Hic ubi Deucalion (nam cetera texerat æquor) Cum consorte tori parvâ rate vectus adhæsit; Corycidas Nymphas, et numina montis adorant, 320 Fatidicamque Themin, quæ nunc oracla tenebat. Non illo melior quisquam, nec amantior æqui Vir fuit, aut illâ metuentior ulla Deorum. Jupiter ut liquidis stagnare paludibus orbem, Et superesse videt de tot modò millibus unum, Et superesse videt de tot modò millibus unam; Innocuos ambos, cultores numinis ambos; Nubila disjecit: nimbisque Aquilone remotis, Et cœlo terras ostendit, et æthera terris.
Nec maris ira manet; positoque tricuspide telo 330
Mulcet aquas rector pelagi: supraque profundum Exstantem, atque humeros innato murice tectum, Cæruleum Tritona vocat; conchæque sonaci Inspirare jubet; fluctusque et flumina signo Jam revocare dato. Cava buccina sumitur illi Tortilis, in latum quæ turbine crescit ab imo: Buccina, quæ medio concepit ut aëra ponto, Litora voce replet, sub utroque jacentia Phoebo. Tum quoque, ut ora Dei madida rorantia barbâ Contigit, et cecinit jussos inflata receptus, Omnibus audita est telluris et æquoris undis : Et quibus est undis audita, coërcuit omnes. Jam mare litus habet: plenos capit alveus amnes: Flumina subsidunt: colles exire videntur.
Surgit humus: crescunt loca decrescentibus undis. Postque diem longam nudata cacumina silvæ Ostendunt, limumque tenent in fronde relictum. Redditus orbis erat. Quem postquam vidit inanem, Et desolatas agere alta silentia terras,
Deucalion, lacrimis ita Pyrrham adfatur obortis : 350 O soror, ô conjux, ô femina sola superstes, Quam commune mihi genus, et patruelis origo, Deinde torus junxit; nunc ipsa pericula jungunt : Terrarum, quascumque vident occasus et ortus, Nos duo turba sumus. Possedit cetera pontus. Nunc quoque adhuc vitæ non est fiducia nostræ Certa satis: terrent etiamnum nubila mentem. Quid tibi, si sine me fatis erepta fuisses, Nunc animi, miseranda, foret? quo sola timorem Ferre modo posses? quo consolante doleres? Namque ego (crede mihi,) si te modò pontus haberet, Te sequerer, conjux et me quoque pontus haberet. O utinam possim populos reparare paternis Artibus; atque animas formatæ infundere terræ ! Nunc genus in nobis restat mortale duobus, (Sic visum Superis) hominumque exempla manemus. Dixerat, et flebant. Placuit cœleste precari Numen; et auxilium per sacras quærere sortes.
« ZurückWeiter » |