Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Dixit, ut auctoris sortem in contraria mutet;

350

Nunc quoque vos feriam. Percussis anguibus îsdem
Forma prior rediit, genitivaque rursus imago.
Arbiter hic igitur sumtus de lite jocosâ,
Dicta Jovis firmat. Graviùs Saturnia justo,
Nec pro materiâ fertur doluisse: suique
Judicis æternâ damnavit lumina nocte.

At pater omnipotens (neque enim licet irrita cui-
quam

540

Facta Dei fecisse Deo) pro lumine ademto
Scire futura dedit: pœnamque levavit honore.
Ille per Aönias, famâ celeberrimus, urbes
Irreprehensa dabat populo responsa petenti.
Prima fide vocisque ratæ tentamina sumsit
Cærula Liriope: quam quondam flumine curvo
Implicuit; clausæque suis Cephisos in undis
Vim tulit. Enixa est utero pulcherrima pleno
Infantem, Nymphis jam nunc qui posset amari;
Narcissumque vocat. De quo consultus, an esset
Tempora maturæ visurus longa senectæ;
Fatidicus vates, Si se non viderit, inquit.
Vana diu visa est vox auguris. Exitus illam,
Resque probat, letique genus, novitasque furoris. 350
Jamque ter ad quinos unum Cephisius annum
Addiderat: poteratque puer, juvenisque videri.
Multi illum juvenes, multæ cupiere puellæ.
Sed fuit in tenerâ tam dira superbia formâ;
Nulli illum juvenes, nullæ tetigere puellæ.
Adspicit hunc, trepidos agitantem in retia cervos,
Vocalis Nymphe; quæ nec reticere loquenti,
Nec prior ipsa loqui didicit, resonabilis Echo.
Corpus adhuc Echo, non vox erat: et tamen usum
Garrula non alium, quàm nunc habet, oris habebat;
Reddere de multis ut verba novissima posset.
361
Fecerat hoc Juno: quia, cùm deprendere posset
Sub Jove sæpe suo Nymphas in monte jacentes,
Illa Deam longo prudens sermone tenebat,
Dum fugerent Nymphæ. Postquam Saturnia sensit;

Hujus, ait, linguæ, quâ sum delusa, potestas Parva tibi dabitur, voeisque brevissimus usus. Reque minas firmat. Tamen hæc in fine loquendi Ingeminat voces: auditaque verba reportat.

371

Ergo ubi Narcissum, per devia lustra vagantem,
Vidit, et incaluit; sequitur vestigia furtim.
Quóque magis sequitur; flammâ propiore calescit.
Non aliter; quàm cùm summis circumlita tædis
Admotam rapiunt vivacia sulfura flammam.
O quoties voluit blandis accedere dictis,
Et molles adhibere preces! Natura repugnat;
Nec sinit incipiat. Sed, quod sinit, illa parata est
Exspectare sonos, ad quos sua verba remittat.
Fortè puer, comitum seductus ab agmine fido, 379
Dixerat, Ecquis adest? et, Adest, responderat Echo.
Hic stupet: utque aciem partes dimisit in omnes;
Voce, Veni, clamat magnâ. Vocat illa vocantem.
Respicit: et nullo rursus veniente, Quid, inquit,
Me fugis? et totidem, quot dixit, verba recepit.
Perstat: et alternæ deceptus imagine vocis ;
Huc coëamus, ait: nullique libentiùs umquam
Responsura sono, Coëamus, retulit Echo:
Et verbis favet ipsa suis; egressaque silvis
Ibat, ut injiceret sperato brachia collo.

Ille fugit: fugiensque, Manus complexibus aufer: 390
Antè, ait, emoriar, quàm sit tibi copia nostri.
Retulit illa nihil, nisi, Sit tibi copia nostri.

Spreta latet silvis: pudibundaque frondibus ora
Protegit et solis ex illo vivit in antris.

:

Sed tamen hæret amor; crescitque dolore repulsæ.
Attenuant vigiles corpus miserabile curæ:
Adducitque cutem macies; et in aëra succus
Corporis omnis abit. Vox tantùm, atque ossa supersunt.
Vox manet. Ossa ferunt lapidis traxisse figuram.
[Inde latet silvis: nulloque in monte videtur;
Omnibus auditur. Sonus est, qui vivit in illâ.] -
Sic hanc, sic alias, undis aut montibus ortas,
Luserat hie Nymphas; sic cœtus antè viriles.

400

Inde manus aliquis despectus ad æthera tollens,
Sic amet iste, licet, sic non potiatur amato,
Dixerat. Adsensit precibus Rhamnusia justis.

Fons erat illimis, nitidis argenteus undis,
Quem neque pastores, neque pastæ monte capellæ
Contigerant, aliudve pecus: quem nulla volucris,
Nec fera turbârat, nec lapsus ab arbore ramus. 410
Gramen erat circà, quod proximus humor alebat :
Silvaque, sole lacum passura tepescere nullo.
Hic puer, et studio venandi lassus et æstu,
Procubuit; faciemque loci, fontemque secutus.
Dumque sitim sedare cupit; sitis altera crevit.
Dumque bibit, visæ correptus imagine formæ,
Rem sine corpore amat: corpus putat esse, quod um-

bra est.

Adstupet ipse sibi, vultuque immotus eodem
Hæret, ut è Pario formatum marmore signum.
Spectat humi positus geminum, sua lumina, sidus, 420
Et dignos Baccho, dignos et Apolline crines,
Impubesque genas, et eburnea colla, decusque
Oris, et in niveo mixtum candore ruborem;
Cunctaque miratur, quibus est mirabilis ; ipse
Se cupit imprudens; et, qui probat, ille probatur.
Dumque petit, petitur: pariterque incendit, et ardet.
Irrita fallaci quoties dedit oscula fonti !

In medias quoties, visum captantia collum,
Brachia mersit aquas; nec se deprendit in illis!
Quid videat, nescit; sed, quod videt, uritur illo: 430
Atque oculos idem, qui decipit, incitat error.
Credule, quid frustrà simulacra fugacia captas?
Quod petis, est nusquam : quod amas, avertere, perdes.
Ista repercussæ, quam cernis, imaginis umbra est.
Nil habet ista sui: tecumque venitque, manetque:
Tecum discedat; si tu discedere possis.

Non illum Cereris, non illum cura quietis

Abstrahere inde potest: sed opacâ fusus in herbâ
Spectat inexpleto mendacem lumine formam:

Perque oculos perit ipse suos; paullumque levatus,

441

Ad circumstantes tendens sua brachia silvas;
Ecquis, ïo silvæ, crudeliùs, inquit, amavit?
Scitis enim, et multis latebra opportuna fuistis.
Ecquem, cùm vestræ tot agantur secula vitæ,
Qui sic tabuerit, longo meministis in ævo?
Et placet, et video: sed quod videoque, placetque,
Non tamen invenio. Tantus tenet error amantem.
Quóque magis doleam; nec nos mare separat ingens,
Nec via, nec montes, nec clausis mœnia portis.
Exiguâ prohibemur aquâ. Cupit ipse teneri:
Nam quoties liquidis porreximus oscula lymphis;
Hic toties ad me resupino nititur ore.
Posse putes tangi. Minimum est, quod amantibus
obstat.

450

Quisquis es, huc exi. Quid me, puer unice, fallis?
Quóve petitus abis? Certè nec forma, nec ætas
Est mea, quam fugias; et amârunt me quoque
Nymphæ.

461

Spem mihi nescio quam vultu promittis amico:
Cúmque ego porrexi tibi brachia, porrigis ultro:
Cùm risi, adrides: lacrimas quoque sæpe notavi
Me lacrimante, tuas. Nictu quoque signa remittis:
Et, quantum motu formosi suspicor oris,
Verba refers, aures non pervenientia nostras.
In te ego sum, sensi: nec me mea fallit imago.
Uror amore mei: flammas moveoque feroque.
Quid faciam? roger, anne rogem? quid deinde rogabo?
Quod cupio mecum est: inopem me copia fecit.
O utinam nostro secedere corpore possem!

Votum in amante novum; vellem, quod amamus, abesset.

469

Jamque dolor vires adimit: nec tempora vitæ
Longa meæ superant : primoque extinguor in ævo.
Nec mihi mors gravis est, posituro morte dolores.
Hic, qui diligitur, vellem diuturnior esset.
Nunc duo concordes animâ moriemur in unâ.
Dixit, et ad faciem rediit malè sanus eamdem;
Et lacrimis turbavit aquas: obscuraque moto

VOL. II.

G

Reddita forma lacu est. Quam cùm vidisset abire;
Quò fugis? ô remane; nec me, crudelis, amantem
Desere, clamavit. Liceat, quod tangere non est,
Adspicere: et misero præbere alimenta furori.
Dumque dolet, summâ vestem deduxit ab orâ, 480
Nudaque marmoreis percussit pectora palmis.
Pectora traxerunt tenuem percussa ruborem:
Non aliter, quàm poma solent; quæ candida parte,
Parte rubent: aut ut variis solet uva racemis
Ducere purpureum, nondum matura, colorem.
Quæ simul adspexit liquefactâ rursus in undâ ;
Non tulit ulteriús; sed, ut intabescere flavæ
Igne levi ceræ, matutinæve pruinæ

490

Sole tepente solent, sic attenuatus amore
Liquitur; et cæco paullatim carpitur igni.
Et neque jam color est mixto candore rubori;
Nec vigor, et vires, et quæ modò visa placebant,
Nec corpus remanet, quondam quod amaverat Echo.
Quæ tamen ut vidit, quamvis irata memorque,
Indoluit: quotiesque puer miserabilis, Eheu,

Dixerat ;
hæc resonis iterabat vocibus, Eheu.
Cúmque suos manibus percusserat ille lacertos,
Hæc quoque reddebat sonitum plangoris eumdem.
Ultima vox solitam fuit hæc spectantis in undam:
Heu frustrà dilecte puer! totidemque remisit 500
Verba lacus: dictoque Vale, Vale inquit et Echo.
Ille caput viridi fessum submisit in herbâ.
Lumina nox claudit, domini mirantia formam.
Tum quoque se, postquam est infernâ sede receptus,
In Stygiâ spectabat aquâ. Planxere sorores
Naïdes et sectos fratri posuere capillos.

Planxere et Dryades. Plangentibus adsonat Echo.
Jamque rogum, quassasque faces, feretrumque para-

bant:

Nusquam corpus erat: croceum pro corpore florem Inveniunt, foliis medium cingentibus albis.

Cognita res meritam vati per Achaïdas urbes Attulerat famam: nomenque erat auguris ingens.

510

« ZurückWeiter »