Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Hujus, ait, linguæ, quâ sum delusa, potestas
Parva tibi dabitur, vocisque brevissimus usus.
Reque minas firmat. Tamen hæc in fine loquendi
Ingeminat voces: auditaque verba reportat.

371

Ergo ubi Narcissum, per devia lustra vagantem, Vidit, et incaluit; sequitur vestigia furtim. Quóque magis sequitur; flammâ propiore calescit. Non aliter; quàm cùm summis circumlita tædis Admotam rapiunt vivacia sulfura flammam. O quoties voluit blandis accedere dictis, Et molles adhibere preces! Natura repugnat'; Nec sinit incipiat. Sed, quod sinit, illa parata est Exspectare sonos, ad quos sua verba remittat. Fortè puer, comitum seductus ab agmine fido, 379 Dixerat, Ecquis adest? et, Adest, responderat Echo. Hic stupet: utque aciem partes dimisit in omnes; Voce, Veni, clamat magna. Vocat illa vocantem. Respicit: et nullo rursus veniente, Quid, inquit, Me fugis? et totidem, quot dixit, verba recepit. Perstat: et alternæ deceptus imagine vocis; Huc coëamus, ait: nullique libentiùs umquam Responsura sono, Coëamus, retulit Echo: Et verbis favet ipsa suis; egressaque silvis Ibat, ut injiceret sperato brachia collo. Ille fugit: fugiensque, Manus complexibus aufer: 390 Antè, ait, emoriar, quàm sit tibi copia nostri. Retulit illa nihil, nisi, Sit tibi copia nostri. Spreta latet silvis: pudibundaque frondibus ora Protegit: et solis ex illo vivit in antris. Sed tamen hæret amor; crescitque dolore repulsæ. Attenuant vigiles corpus miserabile curæ: Adducitque cutem macies; et in aëra succus Corporis omnis abit. Vox tantùm, atque ossa supersunt. Vox manet. [Inde latet silvis: nulloque in monte videtur; 400 Ossa ferunt lapidis traxisse figuram. Omnibus auditur. Sonus est, qui vivit in illa.] Sic hanc, sic alias, undis aut montibus ortas, Luserat hic Nymphas; sic cœtus antè viriles.

Inde manus aliquis despectus ad æthera tollens,
Sic amet iste, licet, sic non potiatur amato,
Dixerat. Adsensit precibus Rhamnusia justis.

Fons erat illimis, nitidis argenteus undis,
Quem neque pastores, neque pastæ monte capellæ
Contigerant, aliudve pecus: quem nulla volucris,
Nec fera turbârat, nec lapsus ab arbore ramus. 410
Gramen erat circà, quod proximus humor alebat :
Silvaque, sole lacum passura tepescere nullo.
Hîc puer, et studio venandi lassus et æstu,
Procubuit; faciemque loci, fontemque secutus.
Dumque sitim sedare cupit; sitis altera crevit.
Dumque bibit, visæ correptus imagine formæ,
Rem sine corpore amat: corpus putat esse, quod um-

bra est.

Adstupet ipse sibi, vultuque immotus eodem Hæret, ut è Pario formatum marmore signum. Spectat humi positus geminum, sua lumina, sidus, 420 Et dignos Baccho, dignos et Apolline crines, Impubesque genas, et eburnea colla, decusque Oris, et in niveo mixtum candore ruborem; Cunctaque miratur, quibus est mirabilis; ipse Se cupit imprudens; et, qui probat, ille probatur. Dumque petit, petitur: pariterque incendit, et ardet. Irrita fallaci quoties dedit oscula fonti! In medias quoties, visum captantia collum, Brachia mersit aquas; nec se deprendit in illis! Quid videat, nescit; sed, quod videt, uritur illo: 450 Atque oculos idem, qui decipit, incitat error. Credule, quid frustrà simulacra fugacia captas? Quod petis, est nusquam: quod amas, avertere, perdes. Ista repercussæ, quam cernis, imaginis umbra est. Nil habet ista sui: tecumque venitque, manetque: Tecum discedat; si tu discedere possis. Non illum Cereris, non illum cura quietis Abstrahere inde potest: sed opacâ fusus in herba Spectat inexpleto mendacem lumine formam: Perque oculos perit ipse suos; paullumque levatus,

441.

Ad circumstantes tendens sua brachia silvas; Ecquis, ïo silvæ, crudeliùs, inquit, amavit? Scitis enim, et multis latebra opportuna fuistis. Ecquem, cùm vestræ tot agantur secula vitæ, Qui sic tabuerit, longo meministis in ævo? Et placet, et video: sed quod videoque, placetque, Non tamen invenio. Tantus tenet error amantem. Quóque magis doleam; nec nos mare separat ingens, Nec via, nec montes, nec clausis mœnia portis. Exiguâ prohibemur aquâ. Cupit ipse teneri : Nam quoties liquidis porreximus oscula lymphis ; Hic toties ad me resupino nititur ore.

450

Posse putes tangi. Minimum est, quod amantibus

obstat.

Quisquis es, huc exi. Quid me, puer unice, fallis?
Quóve petitus abis? Certè nec forma, nec ætas
Est mea, quam fugias; et amârunt me quoque

Nymphæ.

461

Spem mihi nescio quam vultu promittis amico : Cúmque ego porrexi tibi brachia, porrigis ultro : Cùm risi, adrides: lacrimas quoque sæpe notavi Me lacrimante, tuas. Nictu quoque signa remittis: Et, quantum motu formosi suspicor oris, Verba refers, aures non pervenientia nostras. In te ego sum, sensi: nec me mea fallit imago. Uror amore mei: flammas moveoque feroque. Quid faciam? roger, anne rogem? quid deinde rogabo? Quod cupio mecum est: inopem me copia fecit. O utinam nostro secedere corpore possem! Votum in amante novum; vellem, quod

abesset.

amamus,

Jamque dolor vires adimit : Longa meæ superant: primoque extinguor in ævo. nec tempora vitæ 469 Nec mihi mors gravis est, posituro morte dolores. Hic, qui diligitur, vellem diuturnior esset. Nunc duo concordes animâ moriemur in unâ. Dixit, et ad faciem rediit malè sanus eamdem; Et lacrimis turbavit aquas: obscuraque moto

VOL. II.

G

490

Reddita forma lacu est. Quam cùm vidisset abire;
Quò fugis? ô remane; nec me, crudelis, amantem
Desere, clamavit. Liceat, quod tangere non est,
Adspicere: et misero præbere alimenta furori.
Dumque dolet, summâ vestem deduxit ab orâ, 480
Nudaque marmoreis percussit pectora palmis.
Pectora traxerunt tenuem percussa ruborem:
Non aliter, quàm poma solent; quæ candida parte,
Parte rubent: aut ut variis solet uva racemis
Ducere purpureum, nondum matura, colorem.
Quæ simul adspexit liquefactâ rursus in undû;
Non tulit ulteriús; sed, ut intabescere flavæ
Igne levi ceræ, matutinæve pruinæ
Sole tepente solent, sic attenuatus amore
Liquitur; et cæco paullatim carpitur igni.
Et neque jam color est mixto candore rubori;
Nec vigor, et vires, et quæ modò visa placebant,
Nec corpus remanet, quondam quod amaverat Echo.
Quæ tamen ut vidit, quamvis irata memorque,
Indoluit: quotiesque puer miserabilis, Eheu,
Dixerat; hæc resonis iterabat vocibus, Eheu.
Cúmque suos manibus percusserat ille lacertos,
Hæc quoque reddebat sonitum plangoris eumdem.
Ultima vox solitam fuit hæc spectantis in undam:
Heu frustrà dilecte puer! totidemque remisit
Verba lacus: dictoque Vale, Vale inquit et Echo.
Ille caput viridi fessum submisit in herba.
Lumina nox claudit, domini mirantia formam.
Tum quoque se, postquam est infernâ sede receptus,
In Stygia spectabat aquâ. Planxere sorores
Naïdes: et sectos fratri posuere capillos.
Planxere et Dryades. Plangentibus adsonat Echo.
Jamque rogum, quassasque faces, feretrumque para-

bant:

500

Nusquam corpus erat: croceum pro corpore florem
Inveniunt, foliis medium cingentibus albis.

Cognita res meritam vati per Achaïdas urbes
Attulerat famam: nomenque erat auguris ingens.

510

Spernit Echionides tamen hunc, ex omnibus unus Contemtor Superûm, Pentheus: præsagaque ridet Verba senis; tenebrasque et cladem lucis ademtæ Objicit. Ille movens albentia tempora canis, Quàm felix esses, si tu quoque luminis hujus Orbus, ait, fieres; ne Bacchia sacra videres! Jamque dies aderit, jamque haud procul auguror esse; Quâ novus huc veniat, proles Semeleïa, Liber. 520 Quem nisi templorum fueris dignatus honore; Mille lacer spargêre locis: et sanguine silvas Fædabis, matremque tuam, matrisque sorores. Evenient: neque enim dignabere numen honore: Meque sub his tenebris nimium vidisse querêris. Talia dicentem proturbat Echione natus. Dicta fides sequitur; responsaque vatis aguntur. Liber adest; festisque fremunt ululatibus agri. Turba ruunt: mixtæque viris matresque nurusque, Vulgusque, proceresque, ignota ad sacra feruntur. 530 Quis furor, anguigenæ, proles Mavortia, vestras Attonuit mentes? Pentheus ait. Ærane tantum Ære repulsa valent? et adunco tibia cornu? Et magicæ fraudes? ut quos non belliger ensis, Non tuba terruerint, non strictis agmina telis; Femineæ voces, et mota insania vino, Obscænique greges, et inania tympana vincant? Vosne, senes, mirer? qui longa per æquora vecti Hâc Tyron, hâc profugos posuistis sede Penates; Nunc sinitis sine Marte capi? vosne, acrior ætas, 540 O juvenes, propiorque meæ; quos arma tenere, Non thyrsos; galeâque tegi, non fronde decebat? Este, precor, memores, quâ sitis stirpe creati : Illiusque animos, qui multos perdidit unus, Sumite serpentis. Pro fontibus ille lacuque Interiit: at vos pro famâ vincite vestra. Ille dedit leto fortes: vos pellite molles, Et patrium revocate decus. Si fata vetabant Stare diu Thebas; utinam tormenta virique Mœnia diruerent: ferrumque ignisque sonarent! 550

« ZurückWeiter »