IN nova fert animus mutatas dicere formas Corpora. Di cœptis (nam vos mutâstis et illas) Adspirate meis; primâque ab origine mundi Ad mea perpetuum deducite tempora carmen.
Ante, mare et tellus, et, quod tegit omnia, cœlum, Unus erat toto Naturæ vultus in orbe,
Quem dixere Chaos; rudis indigestaque moles; Nec quidquam, nisi pondus iners; congestaque eódem Non bene junctarum discordia semina rerum. Nullus adhuc mundo præbebat lumina Titan ; Nec nova crescendo reparabat cornua Phœbe; Nec circumfuso pendebat in aëre tellus Ponderibus librata suis: nec brachia lengo Margine terrarum porrexerat Amphitrite. Quâque fuit tellus, illic et pontus et aër: Sic erat instabilis tellus, innabilis unda, Lucis egens aër: nulli sua forma manebat. Obstabatque aliis aliud : quia corpore in uno Frigida pugnabant calidis, humentia siccis, Mollia cum duris, sine pondere habentia pondus. 20 Hanc Deus et melior litem Natura diremit: Nam cœlo terras, et terris abscidit undas, Et liquidum spisso secrevit ab aëre cœlum. Quæ postquam evolvit, cæcoque exemit acervo, Dissociata locis concordi pace ligavit.
Ignea convexi vis et sine pondere cœli
Emicuit, summâque locum sibi legit in arce. Proximus est aër illi levitate, locoque: Densior his tellus: elementaque grandia traxit; Et pressa est gravitate sui. Circumfluus humor 30 Ultima possedit, solidumque coërcuit orbem.
Sic ubi dispositam, quisquis fuit ille Deorum, Congeriem secuit, sectamque in membra redegit; Principio terram, ne non æqualis ab omni Parte foret, magni speciem glomeravit in orbis. Tum freta diffundi, rabidisque tumescere ventis Jussit, et ambitæ circumdare litora terræ. Addidit et fontes, immensaque stagna, lacusque; Fluminaque obliquis cinxit declivia ripis : Quæ diversa locis partim sorbentur ab ipsâ; In mare perveniunt partim, campoque recepta Liberioris aquæ, pro ripis litora pulsant. Jussit et extendi campos, subsidere valles, Fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes. Utque duæ dextrâ cœlum, totidemque sinistrâ Parte secant Zonæ, quinta est ardentior illis; Sic onus inclusum numero distinxit eodem
Cura Dei: totidemque plaga tellure premuntur. Quarum quæ media est, non est habitabilis æstu : Nix tegit alta duas: totidem inter utrumque locavit; Temperiemque dedit, mixtâ cum frigore flammâ. 51 Imminet his aër: qui, quantò est pondere terræ Pondus aquæ levius, tantò est onerosior igni. Illic et nebulas, illic consistere nubes
Jussit, et humanas motura tonitrua mentes, Et cum fulminibus facientes frigora ventos. His quoque non passim mundi fabricator habendum Aëra permisit. Vix nunc obsistitur illis,
Cùm sua quisque regant diverso flamina tractu, Quin lanient mundum; tanta est discordia fratrum. Eurus ad Auroram, Nabathæaque regna recessit, 61 Persidaque, et radiis juga subdita matutinis. Vesper, et occiduo quæ litora Sole tepescunt, Proxima sunt Zephyro: Scythiam Septemque trionem
Horrifer invasit Boreas; contraria tellus Nubibus adsiduis, pluvioque madescit ab Austro. Hæc super imposuit liquidum et gravitate carentem Æthera, nec quidquam terrenæ fæcis habentem. Vix ea limitibus dissepserat omnia certis; Cùm, quæ pressa diu massâ latuere sub illâ, Sidera cœperunt toto effervescere cœlo. Neu regio foret ulla suis animantibus orba, Astra tenent cœleste solum, formæque Deorum: Cesserunt nitidis habitandæ piscibus undæ : Terra feras cepit: volucres agitabilis aër. Sanctius his animal, mentisque capacius altæ Deerat adhuc, et quod dominari in cetera posset. Natus homo est: sive hunc divino semine fecit Ille opifex rerum, mundi melioris origo: Sive recens tellus, seductaque nuper ab alto Æthere, cognati retinebat semina cœli. Quam satus Iäpeto, mixtam fluvialibus undis, Finxit in effigiem moderantum cuncta Deorum. Pronaque cùm spectent animalia cetera terram; Os homini sublime dedit: cœlumque tueri Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus. Sic, modò quæ fuerat rudis et sine imagine, tellus Induit ignotas hominum conversa figuras.
Aurea prima sata est ætas, quæ, vindice nullo, Sponte suâ, sine lege, fidem rectumque colebat. 90 Poena metusque aberant: nec verba minacia fixo Ære legebantur: nec supplex turba timebant Judicis ora sui: sed erant sine judice tuti. Nondum cæsa suis, peregrinum ut viseret orbem, Montibus, in liquidas pinus descenderat undas: Nullaque mortales, præter sua, litora nôrant. Nondum præcipites cingebant oppida fossæ: Non tuba directi, non æris cornua flexi, Non galeæ, non ensis, erant. Sine militis usu Mollia securæ peragebant otia mentes.
Ipsa quoque immunis, rastroque intacta, nec ullis Saucia vomeribus, per se dabat omnia tellus:
Contentique cibis, nullo cogente, creatis, Arbuteos foetus, montanaque fraga legebant, Cornaque, et in duris hærentia mora rubetis; Et quæ deciderant patulâ Jovis arbore glandes. Ver erat æternum, placidique tepentibus auris Mulcebant Zephyri natos sine semine flores. Mox etiam fruges tellus inarata ferebat: Nec renovatus ager gravidis canebat aristis. Flumina jam lactis, jam flumina nectaris ibant: Flavaque de viridi stillabant ilice mella.
Postquam, Saturno tenebrosa in Tartara misso, Sub Jove mundus erat; subiit argentea proles, Auro deterior, fulvo pretiosior ære. Jupiter antiqui contraxit tempora veris : Perque hiemes, æstusque, et inæquales autumnos, Et breve ver, spatiis exegit quatuor annum. Tum primùm siccis aër fervoribus ustus Canduit: et ventis glacies adstricta pependit. Tum primùm subiere domos. Domus antra fuerunt, Et densi frutices, et vinctæ cortice virgæ. Semina tum primùm longis Cerealia sulcis Obruta sunt, pressique jugo gemuere juvenci. Tertia post illas successit aënea proles, Sævior ingeniis, et ad horrida promtior arma; Nec scelerata tamen. De duro est ultima ferro. Protinus irrumpit venæ pejoris in ævum Omne nefas: fugêre pudor, verumque, fidesque: In quorum subiere locum fraudesque, dolique, Insidiæque, et vis, et amor sceleratus habendi. Vela dabat ventis, nec adhuc bene noverat illos Navita quæque diu steterant in montibus altis, Fluctibus ignotis insultavere carinæ. Communemque priùs, ceu lumina Solis et auras, Cautus humum longo signavit limite mensor. Nec tantùm segetes alimentaque debita dives Poscebatur humus; sed itum est in viscera terræ: Quasque recondiderat, Stygiisque admoverat umbris, Effodiuntur opes, irritamenta malorum.
Jamque nocens ferrum, ferroque nocentius aurum Prodierant: prodit bellum, quod pugnat utroque; Sanguineâque manu crepitantia concutit arma. Vivitur ex rapto: non hospes ab hospite tutus, Non socer à genero: fratrum quoque gratia rara est. Imminet exitio vir conjugis, illa mariti:
Lurida terribiles miscent aconita novercæ: Filius ante diem patrios inquirit in annos. Victa jacet Pietas: et Virgo cæde madentes, Ultima cœlestum, terras Astræa reliquit.
Neve foret terris securior arduus æther; Adfectâsse ferunt regnum cœleste Gigantas: Altaque congestos struxisse ad sidera montes. Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum Fulmine, et excussit subjecto Pelio Ossam. Obruta mole suâ cùm corpora dira jacerent; Perfusam multo natorum sanguine Terram Incaluisse ferunt, calidumque animâsse cruorem: Et, ne nulla feræ stirpis monumenta manerent, In faciem vertisse hominum. Sed et illa propago 160 Contemtrix Superûm, sævæque avidissima cædis, Et violenta fuit: scires è sanguine natos.
Quæ pater ut summâ vidit Saturnius arce, Ingemit et, facto nondum vulgata recenti, Foda Lycaoniæ referens convivia mensæ, Ingentes animo et dignas Jove concipit iras; Consiliumque vocat. Tenuit mora nulla vocatos. Est via sublimis, cœlo manifesta sereno: Lactea nomen habet; candore notabilis ipso. Hâc iter est Superis ad magni tecta Tonantis, Regalemque domum. Dextrâ lævâque Deorum Atria nobilium valvis celebrantur apertis. Plebs habitant diversa locis. A fronte potentes Coelicolæ, clarique suos posuere penates. Hic locus est; quem, si verbis audacia detur, Haud timeam magni dixisse Palatia cœli. Ergo ubi marmoreo Superi sedêre recessu, Celsior ipse loco, sceptroque innixus eburno,
« ZurückWeiter » |