Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

180

Qui simul intravit rorantia fontibus antra; Sicut erant, viso nudæ sua pectora Nymphæ Percussere viro subitisque ululatibus omne Implevere nemus: circumfusæque Dianam Corporibus texêre suis. Tamen altior illis Ipsa Dea est, colloque tenus supereminet omnes. Qui color infectis adversi Solis ab ictu Nubibus esse solet, aut purpureæ Auroræ; Is fuit in vultu visæ sine veste Dianæ. Quæ quamquam comitum turbâ stipata suarum, In latus obliquum tamen adstitit : oraque retro Flexit: et ut vellet promptas habuisse sagittas, Quas habuit, sic hausit aquas: vultumque virilem Perfudit: spargensque comas ultricibus undis, 190 Addidit hæc cladis prænuntia verba futuræ : Nunc tibi me posito visam velamine narres, Si poteris narrare, licet. Nec plura minata, Dat sparso capiti vivacis cornua cervi: Dat spatium collo: summasque cacuminat aures: Cum pedibusque manus, cum longis brachia mutat Cruribus: et velat maculoso vellere corpus. Additus et pavor est. Fugit Autoneïus heros: Et se tam celerem cursu miratur in ipso. Ut verò solitis sua cornua vidit in undis, Me miserum! dicturus erat: vox nulla secuta est.

200

Ingemuit; vox illa fuit: lacrimæque per ora
Non sua fluxerunt. Mens tantùm pristina mansit.
Quid faciat? repetatne domum, regalia tecta?
An lateat silvis? timor hoc, pudor impedit illud.
Dum dubitat, vidêre canes: primusque Melampus,

209

Ichnobatesque sagax latratu signa dedêre ;
Gnosius Ichnobates, Spartana gente Melampus.
Inde ruunt alii rapidâ velociùs aurâ,
Pamphagus, et Dorceus, et Oribasus; Arcades omnes:
Nebrophonosque valens, et trux cum Lælape Theron,
Et pedibus Pterelas, et naribus utilis Agre,
Hylæusque fero nuper percussus ab apro,
Deque lupo concepta Nape, pecudesque secuta

Pæmenis, et natis comitata Harpyia duobus,
Et substricta gerens Sicyonius ilia Ladon:
Et Dromas, et Canace, Sticteque, et Tigris, et Alce,
Et niveis Leucon, et villis Asbolus atris,

Prævalidusque Lacon, et cursu fortis Aëllo,
Et Thous, et Cyprio velox cum fratre Lycisce: 220
Et nigram medio frontem distinctus ab albo
Harpalos et Melaneus, hirsutaque corpore Lachne:
Et patre Dictæo, sed matre Laconide nati,
Labros, et Agriodos, et acutæ vocis Hylactor :
Quasque referre mora est. Ea turba cupidine prædæ
Per rupes, scopulosque, adituque carentia saxa,
Quâ via difficilis, quâque est via nulla, feruntur.
Ille fugit, per quæ fuerat loca sæpe secutus.
Heu famulos fugit ipse suos! Clamare libebat,
Actæon ego sum: dominum cognoscite vestrum. 230
Verba animo desunt: resonat latratibus æther.
Prima Melanchætes in tergo vulnera fecit :
Proxima Theridamas; Oresitrophos hæsit in armo.
Tardiùs exierant, sed per compendia montis
Anticipata via est. Dominum retinentibus illis
Cetera turba coït, confertque in corpore dentes.
Jam loca vulneribus desunt. Gemit ille, sonumque,
Etsi non hominis, quem non tamen edere possit
Cervus, habet: mæstisque replet juga nota querelis:
Et genibus supplex pronis, similisque roganti,
Circumfert tacitos, tamquam sua brachia, vultus.
At comites rapidum solitis hortatibus agmen
Ignari instigant, oculisque Actæona quærunt;
Et velut absentem certatim Actæona clamant.
Ad nomen caput ille refert: ut abesse queruntur,
Nec capere oblatæ segnem spectacula prædæ.
Vellet abesse quidem; sed adest: velletque videre,
Non etiam sentire, canum fera facta suorum.
Undique circumstant: mersisque in corpore rostris
Dilacerant falsi dominum sub imagine cervi.
[Nec nisi finitâ per plurima vulnera vitâ
Ira pharetratæ fertur satiata Dianæ.]

240

250

259

270

Rumor in ambiguo est: aliis violentior æquo Visa Dea est: alii laudant, dignamque severa Virginitate vocant. Pars invenit utraque caussas. Sola Jovis conjux non tam culpetne probetne Eloquitur; quàm clade domûs ab Agenore ductæ Gaudet: et à Tyriâ collectum pellice transfert In generis socios odium. Subit ecce priori Caussa recens; gravidamque dolet de semine magni Esse Jovis Semelen. Tum linguam ad jurgia solvit. Effeci quid enim toties per jurgia? dixit. Ipsa petenda mihi est: ipsam, si maxima Juno Rite vocor, perdam; si me gemmantia dextrâ Sceptra tenere decet; si sum regina, Jovisque Et soror et conjux: certè soror. At, puto, furto est Contenta: et thalami brevis est injuria nostri. Concipit; id deerat: manifestaque crimina pleno Fert utero: et mater, quod vix mihi contigit uni, De Jove vult fieri. Tanta est fiducia formæ. Fallat eam faxo: nec sum Saturnia, si non Ab Jove mersa suo Stygias penetrârit in undas. Surgit ab his solio; fulvâque recondita nube Limen adit Semeles. Nec nubes antè removit, Quàm simulavit anum: posuitque ad tempora canos: Sulcavitque cutem rugis: et curva trementi Membra tulit passu: vocem quoque fecit anilem: Ipsaque fit Beroë, Semeles Epidauria nutrix. Ergo ubi, captato sermone, diuque loquendo, Ad nomen venêre Jovis; suspirat: et, Optem Jupiter ut sit, ait: metuo tamen omnia. Multi Nomine Divorum thalamos subiere pudicos. Nec tamen esse Jovis satis est: det pignus amoris, Si modò verus is est: quantusque, et qualis ab altâ Junone excipitur; tantus, talisque rogato Det tibi complexus: suaque antè insignia sumat. Talibus ignaram Juno Cadmeïda dictis Formârat. Rogat illa Jovem sine nomine munus. Cui Deus, Elige, ait: nullam patiere repulsam. Quóque magis credas; Stygii quoque conscia sunto

280

A

Numina torrentis: timor et Deus ille Deorum. 291 Læta malo, nimiúmque potens, perituraque amantis Obsequio Semele, Qualem Saturnia, dixit, Te solet amplecti, Veneris cùm fœdus initis, Da mihi te talem. Voluit Deus ora loquentis Opprimere: exierat jam vox properata sub auras. Ingemuit: neque enim non hæc optâsse, neque ille Non jurâsse potest. Ergo mæstissimus altum Æthera conscendit; nutuque sequentia traxit Nubila: quîs nimbos, immixtaque fulgura ventis 300 Addidit, et tonitrus, et inevitabile fulmen. Quâ tamen usque potest, vires sibi demere tentat. Nec, quo centimanum dejecerat igne Typhœa, Nunc armatur eo: nimium feritatis in illo. Est aliud levius fulmen; cui dextra Cyclopum Sævitiæ, flammæque minus, minus addidit iræ: Tela secunda vocant Superi. Capit illa; domumque Intrat Agenoream. Corpus mortale tumultus Non tulit ætherios; donisque jugalibus arsit. Imperfectus adhuc infans genetricis ab alvo Eripitur, patrioque tener (si credere dignum) Insuitur femori; maternaque tempora complet. Furtim illum primis Ino matertera cunis Educat. Inde datum Nymphæ Niseïdes antris Occuluere suis; lactisque alimenta dedêre. Dumque ea per terras fatali lege geruntur; Tutaque bis geniti sunt incunabula Bacchi; Fortè Jovem memorant, diffusum nectare, curas Seposuisse graves, vacuâque agitâsse remissos Cum Junone jocos: et, Major vestra profectò est, 320 Quàm quæ contingat maribus, dixisse, voluptas. Illa negat. Placuit, quæ sit sententia docti, Quærere, Tiresiæ. Venus huic erat utraque nota. Nam duo magnorum viridi coëuntia silvâ Corpora serpentum baculi violaverat ictu : Deque viro factus (mirabile) femina, septem Egerat autumnos. Octavo rursus eosdem Vidit: et, Est vestræ si tanta potentia plagæ,

310

350

Dixit, ut auctoris sortem in contraria mutet;
Nunc quoque vos feriam. Percussis anguibus îsdem
Forma prior rediit, genitivaque rursus imago.
Arbiter hic igitur sumtus de lite jocosâ,
Dicta Jovis firmat. Graviùs Saturnia justo,
Nec pro materiâ fertur doluisse: suique
Judicis æternâ damnavit lumina nocte.

At pater omnipotens (neque enim licet irrita cui

quam

540

Facta Dei fecisse Deo) pro lumine ademto
Scire futura dedit: pœnamque levavit honore.
Ille per Aönias, famâ celeberrimus, urbes
Irreprehensa dabat populo responsa petenti.
Prima fide vocisque ratæ tentamina sumsit
Cærula Liriope: quam quondam flumine curvo
Implicuit; clausæque suis Cephisos in undis
Vim tulit. Enixa est utero pulcherrima pleno
Infantem, Nymphis jam nunc qui posset amari;
Narcissumque vocat. De quo consultus, an esset
Tempora maturæ visurus longa senectæ;
Fatidicus vates, Si se non viderit, inquit.
Vana diu visa est vox auguris. Exitus illam,
Resque probat, letique genus, novitasque furoris. 350
Jamque ter ad quinos unum Cephisius annum
Addiderat: poteratque puer, juvenisque videri.
Multi illum juvenes, multæ cupiere puellæ.
Sed fuit in tenerâ tam dira superbia formâ;
Nulli illum juvenes, nullæ tetigere puellæ.
Adspicit hunc, trepidos agitantem in retia cervos,
Vocalis Nymphe; quæ nec reticere loquenti,
Nec prior ipsa loqui didicit, resonabilis Echo.
Corpus adhuc Echo, non vox erat: et tamen usum
Garrula non alium, quàm nunc habet, oris habebat;
Reddere de multis ut verba novissima posset.
Fecerat hoc Juno: quia, cùm deprendere posset
Sub Jove sæpe suo Nymphas in monte jacentes,
Illa Deam longo prudens sermone tenebat,
Dum fugerent Nymphæ. Postquam Saturnia sensit;

361

1

« ZurückWeiter »