Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Ora Jovi, lato fieri deformia rictu.

Neve preces animos, et verba potentia flectant,
Posse loqui eripitur. Vox iracunda, minaxque,
Plenaque terroris rauco de gutture fertur.
Mens antiqua tamen factâ quoque mansit in úrsâ;
Adsiduoque suos gemitu testata dolores,
Qualescumque manus ad cœluni et sidera tollit:
Ingratumque Jovem, nequeat cùm dicere, sentit.
Ah quoties, solâ non ausa quiescere silvâ,
Ante domum, quondamque suis erravit in agris! 490
Ah quoties per saxa canum latratibus acta est!
Venatrixque metu venantum territa fugit!
Sæpe feris latuit visis, oblita quid esset:
Ursaque conspectos in montibus horruit ursos:
Pertimuitque lupos ; quamvis pater esset in illis.
Ecce Lycaoniæ proles ignara parenti

Arcas adest, ter quinque ferè natalibus actis.
Dumque feras sequitur; dum saltus eligit aptos,
Nexilibusque plagis silvas Erymanthidas ambit;
Incidit in matrem. Quæ restitit Arcade viso,
Et cognoscenti similis fuit. Ille refugit:
Immotosque oculos in se sine fine tenentem
Nescius extimuit: propiúsque accedere aventi
Vulnifico fuerat fixurus pectora telo :

Arcuit omnipotens: pariterque ipsosque nefasque
Sustulit; et celeri raptos per inania vento
Imposuit cœlo, vicinaque sidera fecit.

500

Intumuit Juno, postquam inter sidera pellex
Fulsit et ad canam descendit in æquora Tethyn,
Oceanumque senem; quorum reverentia movit 510
Sæpe Deos: caussamque viæ scitantibus infit:
Quæritis, ætheriis quare regina Deorum

Sedibus huc adsim? pro me tenet altera cœlum.
Mentiar, obscurum nisi nox cùm fecerit orbem,
Nuper honoratas summo, mea vulnera, cœlo
Videritis stellas illic, ubi circulus axem
Ultimus extremum, spatioque brevissimus, ambit.
Est verò, cur quis Junonem lædere nolit,

Offensamque tremat, quæ prosim sola nocendo? 519
En ego quantum egi! quàm vasta potentia nostra est!
Esse hominem vetui: facta est Dea. Sic ego pœnas
Sontibus impono: sic est mea magna potestas.
Vindicet antiquam faciem, vultusque ferinos
Detrahat; Argolicâ quod et antè Phoronide fecit.
Cur non et pulsâ ducat Junone, meoque
Collocet in thalamo, socerumque Lycaona sumat?
At vos si læsæ contemtus tangit alumnæ,
Gurgite cæruleo septem prohibete Triones:
Sideraque in cœlo, stupri mercede, recepta
Pellite: ne puro tinguatur in æquore pellex.

Di maris adnuerant. Habili Saturnia curru
Ingreditur liquidum pavonibus aëra pictis:
Tam nuper pictis cæso pavonibus Argo;
Quàm tu nuper eras, cùm candidus antè fuisses,
Corve loquax, subitò nigrantes versus in alas.
Nam fuit hæc quondam niveis argentea pennis
Ales, ut æquaret totas sine labe columbas:
Nec servaturis vigili Capitolia voce
Cederet anseribus, nec amanti flumina cycno.
Lingua fuit damno: linguâ faciente loquaci,
Cui color albus erat, nunc est contrarius albo.
Pulchrior in totâ, quàm Larissæa Coronis,
Non fuit Hæmoniâ. Placuit tibi, Delphice, certè,
Dum vel casta fuit, vel inobservata. Sed ales
Sensit adulterium Phoebeïus: utque latentem
Detegeret culpam non exorabilis index,

Ad dominum tendebat iter: quem garrula motis
Consequitur pennis, scitetur ut omnia, cornix.
Auditâque viæ caussâ, Non utile carpis,
Inquit, iter: ne sperne meæ præsagia linguæ.

530

540

550

Quid fuerim, quid simque, vide; meritumque re

quire:

Invenies nocuisse fidem. Nam tempore quodam

Pallas Erichthonium, prolem sine matre creatam,
Clauserat Actæo textâ de vimine cistâ:

Virginibusque tribus, gemino de Cecrope natis,

560

569

Hanc legem dederat, sua ne secreta viderent.
Abdita fronde levi densâ speculabar ab ulmo,
Quid facerent. Commissa duæ sine fraude tuentur,
Pandrosos atque Herse. Timidas vocat una sorores
Aglauros: nodosque manu diducit: at intus
Infantemque vident, adporrectumque draconem.
Acta Deæ refero: pro quo mihi gratia talis
Redditur, ut dicar tutelâ pulsa Minervæ ;
Et ponar post noctis avem. Mea pœna volucres
Admonuisse potest; ne voce pericula quærant.
At puto, non ultro, nec quidquam tale rogantem
Me petiit. Ipsâ licet hoc à Pallade quæras:
Quamvis irata est, non hoc irata negabit.
Nam me Phocaïcâ clarus tellure Coroneus
(Nota loquor) genuit: fueramque ego regia virgo:
Divitibusque procis (ne me contemne) petebar.
Forma mihi nocuit. Nam dum per litora lentis
Passibus, ut soleo, summâ spatiarer arenâ,
Vidit, et incaluit pelagi Deus: utque precando
Tempora cum blandis consumsit inania verbis ;
Vim parat, et sequitur. Fugio, densumque relinquo
Litus, et in molli nequicquam lassor arenâ.
Inde Deos, hominesque voco: nec contigit ullum
Vox mea mortalem. Mota est pro virgine virgo,
Auxiliumque tulit. Tendebam brachia cœlo;
Brachia cœperunt levibus nigrescere pennis.
Rejicere ex humeris vestem molibar; at illa
Pluma erat; inque cutem radices egerat imas.
Plangere nuda meis conabar pectora palmis:
Sed neque jam palmas, nec pectora nuda gerebam.
Currebam: nec, ut antè, pedes retinebat arena:
Et summâ tollebar humo: mox acta per auras
Evehor, et data sum comes inculpata Minervæ.
Quid tamen hoc prodest, si diro facta volucris
Crimine Nyctimene nostro successit honori?

An, quæ per totam res est notissima Lesbon,
Non audita tibi est? patrium temerâsse cubile
Nyctimenen? avis illa quidem: sed conscia culpæ

580

590

Conspectum lucemque fugit, tenebrisque pudorem
Celat; et à cunctis expellitur æthere toto.

Talia dicenti, Tibi, ait, revocamina, corvus,
Sint precor ista malo: nos vanum spernimus omen.
Nec cœptum dimittit iter: dominoque jacentem
Cum juvene Hæmonio vidisse Coronida narrat.
Laurea delapsa est, audito crimine, amanti :

Et pariter vultusque Deo, plectrumque, colorque 600
Excidit. Utque animus tumidâ fervebat ab irâ;
Arma adsueta rapit; flexumque à cornibus arcum
Tendit: et illa suo toties cum pectore juncta
Indevitato trajecit pectora telo.

Icta dedit gemitum, tractoque à vulnere ferro,
Candida pœniceo perfudit membra cruore:
Et dixit, Potui poenas tibi, Phoebe, dedisse;
Sed peperisse priús: duo nunc moriemur in unâ.
Hactenus; et pariter vitam cum sanguine fudit. 610
Corpus inane animæ frigus letale secutum est.
Pœnitet heu! serò pœnæ crudelis amantem:
Seque, quòd audierit, quòd sic exarserit, odit:
Odit avem, per quam crimen caussamque dolendi
Scire coactus erat: nervumque, arcumque, manumque
Odit; cumque manu, temeraria tela, sagittas.
Collapsamque fovet: serâque ope vincere fata
Nititur; et medicas exercet inaniter artes.
Quæ postquam frustrà tentata, rogumque parari
Sensit, et arsuros supremis ignibus artus;
Tum verò gemitus (neque enim cœlestia tingui
Ora decet lacrimis) alto de corde pétitos
Edidit: haud aliter, quàm, cùm, spectante juvencâ,
Lactentis vituli, dextrâ libratus ab aure,
Tempora discussit claro cava malleus ictu.
Ut tamen ingratos in pectora fudit odores,
Et dedit amplexus, injustaque justa peregit,
Non tulit in cineres labi sua Phoebus eosdem
Semina: sed natum flammis uteroque parentis
Eripuit; geminique tulit Chironis in antrum.
Sperantemque sibi non falsæ præmia linguæ

620

630

Inter aves albas vetuit considere corvum.
Semifer interea divinæ stirpis alumno
Lætus erat; mixtoque oneri gaudebat honore.
Ecce venit rutilis humeros protecta capillis
Filia Centauri: quam quondam Nympha Chariclo,
Fluminis in rapidi ripis enixa, vocavit

640

650

Ocyroën. Non hæc artes contenta paternas
Addidicisse fuit: fatorum arcana canebat.
Ergo ubi fatidicos concepit mente furores,
Incaluitque Deo, quem clausum pectore habebat;
Adspicit infantem; Totique salutifer orbi
Cresce puer, dixit: tibi se mortalia sæpe
Corpora debebunt: animas tibi reddere ademtas
Fas erit: idque semel Dîs indignantibus ausus,
Posse dare hoc iterum flammâ prohiberis avitâ :
Eque Deo corpus fies exsangue: Deusque,
Qui modò corpus eras: et bis tua fata novabis.
Tu quoque, care pater, non jam mortalis, et ævis
Omnibus ut maneas, nascendi lege creatus,
Posse mori cupies tum, cùm cruciabere diræ
Sanguine serpentis, per saucia membra recepto.
Teque ex æterno patientem numina mortis
Efficient; triplicesque Deæ tua fila resolvent.
Restabat fatis aliquid: suspirat ab imis
Pectoribus, lacrimæque genis labuntur obortæ :
Atque ita, Prævertunt, inquit, me fata; vetorque
Plura loqui; vocisque meæ præcluditur usus.
Non fuerant artes tanti, quæ numinis iram
Contraxere mihi: mallem nescisse futura.
Jam mihi subduci facies humana videtur:
Jam cibus herba placet: jam latis currere campis
Impetus est: in equam, cognataque corpora, vertor.
Tota tamen quare? pater est mihi nempe biformis.
Talia dicenti pars est extrema querelæ

Intellecta parum: confusaque verba fuere.

660

Mox nec verba quidem, nec equæ sonus ille videtur;
Sed simulantis equam: parvoque in tempore certos
Edidit hinnitus: et brachia movit in herbas.
Tum digiti coëunt, et quinos adligat ungues

670

« ZurückWeiter »