Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Equora decrescunt, et ab æthere longiùs absunt?
Quòd si nec fratris, nec te mea gratia tangit;
At cœli miserere tui. Circumspice utrumque;
Fumat uterque polus: quos si vitiaverit ignis,
Atria vestra ruent. Atlas en ipse laborat:
Vixque suis humeris candentem sustinet axem.
Si freta, si terræ pereunt, regia cœli ;

In chaos antiquum confundimur. Eripe flammis,
Si quid adhuc superest: et rerum consule summæ. 300
Dixerat hæc Tellus: neque enim tolerare vaporem
Ulteriùs potuit, nec dicere plura: suumque
Retulit os in se, propioraque manibus antra.

At pater omnipotens Superos testatus, et ipsum, Qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato Interitura gravi; summam petit arduus arcem; Unde solet latis nubes inducere terris:

Unde movet tonitrus, vibrataque fulmina jactat.
Sed neque, quas posset terris inducere, nubes
Tunc habuit: nec, quos cœlo dimitteret, imbres. 310
Intonat: et dextrâ libratum fulmen ab aure
Misit in aurigam: pariterque animâque rotisque
Expulit, et sævis compescuit ignibus ignes.
Consternantur equi: et saltu in contraria facto
Colla jugo eripiunt, abruptaque lora relinquunt.
Illic frena jacent, illic temone revulsus
Axis; in hâc radii fractarum parte rotarum :
Sparsaque sunt latè laceri vestigia currûs.
At Phaethon, rutilos flammâ populante capillos,
Volvitur in præceps, longoque per aëra tractu
Fertur; ut interdum de cœlo stella sereno,
Etsi non cecidit, potuit cecidisse videri.
Quem procul à patriâ diverso maximus orbe
Excipit Eridanus, spumantiaque abluit ora.
Naïdes Hesperiæ trifidâ fumantia flammâ
Corpora dant tumulo: signantque hoc carmine saxum:
Hic situs est Phaethon, currús auriga paterni:
Quem si non tenuit, magnis tamen excidit ausis.
Nam pater obductos, luctu miserabilis ægro,

320

340

Condiderat vultus: et, si modò credimus, unum 330
Isse diem sine Sole ferunt. Incendia lumen
Præbebant; aliquisque malo fuit usus in illo.
At Clymene postquam dixit, quæcumque fuerunt
In tantis dicenda malis; lugubris et amens,
Et laniata sinus totum percensuit orbem :
Exanimesque artus primò, mox ossa requirens,
Reperit ossa tamen peregrinâ condita ripâ.
Incubuitque loco: nomenque in marmore lectum
Perfudit lacrimis, et aperto pectore fovit.
Nec minùs Heliades fletus, et, inania morti
Munera, dant lacrimas: et cæsæ pectora palmis
Non auditurum miseras Phaethonta querelas
Nocte dieque vocant: adsternunturque sepulcro.
Luna quater junctis implêrat cornibus orbem:
Illæ more suo (nam morem fecerat usus)
Plangorem dederant. E quîs Phaëthusa sororum
Maxima, cùm vellet terræ procumbere, questa est
Diriguisse pedes: ad quam conata venire
Candida Lampetie, subitâ radice retenta est.
Tertia, cùm crinem manibus laniare pararet,
Avellit frondes. Hæc stipite crura teneri,
Illa dolet fieri longos sua brachia ramos.

350

Dumque ea mirantur; complectitur inguina cortex: Perque gradus uterum, pectusque, humerosque, manusque

Ambit et exstabant tantùm ora vocantia matrem.
Quid faciat mater? nisi, quò trahat impetus illam,
Huc eat, atque illuc? et, dum licet, oscula jungat?
Non satis est. Truncis avellere corpora tentat;
Et teneros manibus ramos abrumpere: at inde
Sanguineæ manant, tamquam de vulnere, guttæ. 360
Parce, precor, mater, quæcumque est saucia, clamat:
Parce, precor: nostrum laniatur in arbore corpus.
Jamque vale. Cortex in verba novissima venit.

Inde fluunt lacrimæ: stillataque sole rigescunt
De ramis electra novis: quæ lucidus amnis
Excipit, et nuribus mittit gestanda Latinis.

Adfuit huic monstro proles Stheneleïa Cycnus,
Qui tibi materno quamvis à sanguine junctus,
Mente tamen, Phaethon, propior fuit. Ille relicto
(Nam Ligurum populos, et magnas rexerat urbes) 370
Imperio ripas virides, amnemque querelis

Eridanum implêrat, silvamque sororibus auctam:
Cùm vox est tenuata viro: canæque capillos
Dissimulant plumæ: collumque à pectore longum
Porrigitur, digitosque ligat junctura rubentes :
Penna latus vestit; tenet os sine acumine rostrum:
Fit nova Cycnus avis: nec se cœloque, Jovique
Credit, ut injustè missi memor ignis ab illo.
Stagna petit, patulosque lacus: ignemque perosus,
Quæ colat, elegit contraria flumina flammis.

380

Squalidus interea genitor Phaethontis, et expers Ipse sui decoris, qualis, cùm deficit orbem, Esse solet: lucemque odit, seque ipse, diemque: Datque animum in luctus; et luctibus adjicit iram: Officiumque negat mundo. Satis, inquit, ab ævi Sors mea principiis fuit irrequieta: pigetque Actorum sine fine mihi, sine honore, laborum. Quilibet alter agat portantes lumina currus. Si nemo est, omnesque Dei non posse fatentur; Ipse agat: ut saltem, dum nostras tentat habenas, Örbatura patres aliquando fulmina ponat. Tum sciet, ignipedum vires expertus equorum, Non meruisse necem, qui non bene rexerit illos. Talia dicentem circumstant omnia Solem

Numina neve velit tenebras inducere rebus,

391

400

Supplice voce rogant. Missos quoque Jupiter ignes
Excusat, precibusque minas regaliter addit.
Colligit amentes, et adhuc terrore paventes,
Phoebus equos: stimuloque domans et verbere sævit:
Sævit enim, natumque objectat, et imputat illis.
At pater omnipotens ingentia moenia cœli
Circuit: et, ne quid labefactum viribus ignis
Corruat, explorat. Quæ postquam firma, suique
Roboris esse videt: terras, hominumque labores

Perspicit. Arcadiæ tamen est impensior illi
Cura suæ: fontesque, et nondum audentia labi
Flumina restituit: dat terræ gramina, frondes
Arboribus; læsasque jubet revirescere silvas.
Dum redit, itque frequens; in virgine Nonaerinâ
Hæsit et accepti caluere sub ossibus ignes.
Non erat hujus opus lanam mollire trahendo;
Nec positu variare comas. Ubi fibula vestem,
Vitta coërcuerat neglectos alba capillos,

410

Et modò leve manu jaculum, modò sumserat arcum; Miles erat Phœbes; nec Mænalon attigit ulla Gratior hac Triviæ. Sed nulla potentia longa est. Ulterius medio spatium Sol altus habebat;

430

Cùm subit illa nemus, quod nulla ceciderat ætas.
Exuit hic humero pharetram, lentosque retendit
Arcus: inque solo, quod texerat herba, jacebat: 420
Et pictam positâ pharetram cervice premebat.
Jupiter ut vidit fessam, et custode vacantem;
Hoc certè conjux furtum mea nesciet, inquit:
Aut si rescierit; sunt ô, sunt jurgia tanti?
Protinus induitur faciem cultumque Dianæ :
Atque ait, O comitum, virgo, pars una mearum,
In quibus es venata jugis? De cespite virgo
Se levat: et, Salve numen, me judice, dixit,
Audiat ipse licèt, majus Jove. Ridet, et audit;
Et sibi præferri se gaudet; et oscula jungit;
Nec moderata satis, nec sic à virgine danda.
Quâ venata foret silvâ narrare parantem
Impedit amplexu: nec se sine crimine prodit.
Illa quidem contrà, quantum modò femina possit,
(Adspiceres utinam, Saturnia, mitior esses!)
Illa quidem pugnat: sed quæ superare puella,
Quisve Jovem poterat? Superum petit æthera victor
Jupiter: huic odio nemus est, et conscia silva.
Unde, pedem referens, penè est oblita phetram
Tollere cum telis, et, quem suspendera n. 440
Ecce, suo comitata choro Dictynna per altun
Manalon ingrediens, et cæde superba ferarum,

Adspicit hanc, visamque vocat: clamata refugit,
Et timuit primò, ne Jupiter esset in illâ.

450

Sed postquam pariter Nymphas incedere vidit,
Sensit abesse dolos: numerumque accessit ad harum.
Heu quàm difficile est, crimen non prodere vultu!
Vix oculos attollit humo: nec, ut antè solebat,
Juncta Deæ lateri, nec toto est agmine prima:
Sed silet; et læsi dat signa rubore pudoris.
Et (nisi quòd virgo est) poterat sentire Diana
Mille notis culpam. Nymphæ sensisse feruntur.
Orbe resurgebant Lunaria cornua nono;
Cùm Dea venatrix, fraternis languida flammis,
Nacta nemus gelidum, de quo cum murmure labens
Ibat, et attritas versabat rivus arenas.

Ut loca laudavit; summas pede contigit undas.
His quoque laudatis, Procul est, ait, arbiter omnis:
Nuda superfusis tinguamus corpora lymphis.
Parrhasis erubuit. Cunctæ velamina ponunt : 460
Una moras quærit. Dubitanti vestis ademta est:
Quâ positâ nudo patuit cum corpore crimen.
Attonitæ, manibusque uterum celare volenti,
I procul hinc, dixit, nec sacros pollue fontes,
Cynthia: deque suo jussit secedere cœtu.
Senserat hoc olim magni matrona Tonantis,
Distuleratque graves in idonea tempora pœnas.
Caussa moræ nulla est: et jam puer Arcas (id ipsum
Indoluit Juno) fuerat de pellice natus.

Quò simul obvertit sævam cum lumine mentem; 470
Scilicet hoc unum restabat, adultera, dixit,
Ut fecunda fores: fieretque injuria partu
Nota, Jovisque mei testatum dedecus esset.
Haud impune feres: adimam tibi nempe figuram;
Quâ tibi, quâque places nostro, importuna, marito.
Dixit: et, adversâ prensis à fronte capillis,
Stravit humi pronam. Tendebat brachia supplex:
Brachia cœperunt nigris horrescere villis,
Curvarique manus, et aduncos crescere in ungues,
Officioque pedum fungi: laudataque quondam

[blocks in formation]

480

« ZurückWeiter »