Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Accipit illa sinu, complexaque frigida nati
Membra sui, postquam miserarum verba parenturn
Edidit, et matrum miserarum facta peregit;
Funera ducebat mediam lacrimosa per urbem;
Luridaque arsuro portabat membra feretro.
Fortè viæ vicina domus, quâ flebilis ibat
Pompa, fuit: duræque sonus plangoris ad aures
Venit Anaxaretes: quam jam Deus ultor agebat.
Mota tamen, Videamus, ait, miserabile funus:
Et patulis iniit tectum sublime fenestris.
Vix bene compositum lecto prospexerat Iphin;
Deriguere oculi, calidusque è corpore sanguis
Inducto pallore fugit. Conataque retro

751

Ferre pedes, hæsit: conata avertere vultus,
Hoc quoque non potuit: paullatimque occupat artus,
Quod fuit in duro jampridem pectore, saxum.
Neve ea ficta putes, dominæ sub imagine signum
Servat adhuc Salamis: Veneris quoque nomine

760

templum
Prospicientis habet. Quorum memor, ô mea, lentos
Pone, precor, fastus, et amanti jungere, Nymphe.
Sic tibi nec vernum nascentia frigus adurat
Poma; nec excutiant rapidi florentia venti.
Hæc ubi nequicquam formas Deus aptus in omnes
Edidit; in juvenem rediit, et anilia demit
Instrumenta sibi: talisque adparuit illi,

Qualis ubi oppositas nitidissima Solis imago
Evicit nubes, nullâque obstante reluxit.

Vimque parat: sed vi non est opus: inque figurâ 770
Capta Dei Nymphe est, et mutua vulnera sentit.
Proximus Ausonias injusti miles Amulî
Rexit opes: Numitorque senex amissa nepotum
Munere regna capit: festisque Palilibus urbis
Moenia conduntur. Tatiusque patresque Sabini
Bella gerunt: arcisque viâ Tarpeia reclusâ
Dignâ animam pœnâ congestis exuit armis.
Inde sati Curibus, tacitorum more luporum,
Ore premunt voces, et corpora victa sopore

Invadunt, portasque petunt; quas objice firmâ 780
Clauserat Iliades. Unam tamen ipsa recludit,
Nec strepitum verso Saturnia cardine fecit.
Sola Venus portæ cecidisse repagula sensit:
Et clausura fuit; nisi quòd rescindere numquam
Dis licet acta Deûm. Jano loca juncta tenebant
Naïdes Ausoniæ, gelido rorantia fonte:

800

Has rogat auxilium. Nec Nymphæ justa petentem
Sustinuere Deam: ́venasque et flumina fontis
Elicuere sui. Nondum tamen invia Jani
Ora patentis erant, neque iter præcluserat unda. 790
Lurida supponunt fecundo sulfura fonti,
Incenduntque cavas fumante bitumine venas.
Viribus his aliisque vapor penetravit ad ima
Fontis: et Alpino modò quæ certare rigori
Audebatis aquæ, non ceditis ignibus ipsis.
Flammiferâ gemini fumant adspergine postes :
Portaque, nequicquam rigidis permissa Sabinis,
Fonte fuit præstructa novo; dum Martius arma
Indueret miles. Quæ postquam Romulus ultro
Obtulit; et strata est tellus Romana Sabinis
Corporibus, strata estque suis; generique cruorem
Sanguine cum soceri permiscuit impius ensis:
Pace tamen sisti bellum, nec in ultima ferro
Decertare, placet; Tatiumque accedere regno.
Occiderat Tatius, populisque æquata duobus,
Romule, jura dabas: positâ cùm casside Mavors
Talibus adfatur Divûmque hominumque parentem:
Tempus adest, genitor, (quoniam fundamine magno
Res Romana alget, nec præside pendet ab uno)
Præmia, quæ promissa mihi dignoque nepoti,
Solvere, et ablatum terris imponere cœlo.
Tu mihi concilio quondam præsente Deorum
(Nam memoro, memorique animo pia verba notavi)
Unus erit, quem tu tolles in cærula cœli,
Dixisti. Rata sit verborum summa tuorum.
Adnuit omnipotens, et nubibus aëra cæcis
Occuluit, tonitruque et fulgure terruit Urbem.

810

[ocr errors]

Quæ sibi promissæ sensit data signa rapinæ,
Innixusque hastæ, pressos temone cruento
Impavidus conscendit equos Gradivus, et ictu
Verberis increpuit: pronumque per aëra lapsus
Constitit in summo nemorosi colle Palatî:
Reddentemque suo jam regia jura Quiriti
Abstulit Iliaden. Corpus mortale per auras
Dilapsum tenues: ceu latâ plumbea fundâ
Missa solet medio glans intabescere cœlo.
Pulchra subit facies, et pulvinaribus altis
Dignior, et qualis trabeati forma Quirini.
Flebat ut amissum conjux; cùm regia Juno
Irin ad Hersiliam descendere limite curvo
Imperat: et vacuæ sua sic mandata referre.
O et de Latiâ, ô et de gente Sabinâ
Præcipuum, matrona, decus; dignissima tanti
Antè fuisse viri, conjux nunc esse Quirini;
Siste tuos fletus: et, si tibi cura videndi
Conjugis est, duce me lucum pete, colle Quirino
Qui viret, et templum Romani regis obumbrat.
Paret et in terram pictos delapsa per arcus,
Hersiliam jussis compellat vocibus Iris.

Illa verecundo vix tollens lumina vultu,

820

830

840

O Dea, (namque mihi, nec quæ sis dicere promtum

est;

Et liquet esse Deam) duc, ô duc, inquit: et offer
Conjugis ora mihi: quæ si modò posse videre
Fata semel dederint; cœlum accepisse fatebor.
Nec mora; Romuleos cum virgine Thaumanteâ
Ingreditur colles. Ibi sidus ab æthere lapsum
Decidit in terras: à cujus lumine flagrans
Hersiliæ crinis cum sidere cessit in auras.
Hanc manibus notis Romanæ conditor urbis
Excipit, et priscum pariter cum corpore nomen 850
Mutat; Oramque vocat; quæ nunc Dea juncta
Quirino est.

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBER DECIMUS QUINTUS.

QUÆRITUR interea, qui tantæ pondera molis
Sustineat, tantoque queat succedere regi.
Destinat imperio clarum prænuntia veri
Fama Numam. Non ille satis cognôsse Sabinæ
Gentis habet ritus: animo majora capaci
Concipit, et quæ sit rerum natura requirit.
Hujus amor curæ, patriâ Curibusque relictis,
Fecit, ut Herculei penetraret ad hospitis urbem.
Graja quis Italicis auctor posuisset in oris
Monia quærenti, sic è senioribus unus
Retulit indigenis, veteris non inscius ævi:
Dives ab Oceano bubus Jove natus Iberis
Litora felici tenuisse Lacinia cursu
Fertur: et, armento teneras errante per herbas,
Ipse domum magni, nec inhospita tecta, Crotonis
Intrâsse; et requie longum relevâsse laborem ;
Atque ita discedens, Ævo, dixisse, nepotum
Hic locus urbis erit; promissaque vera fuerunt.
Nam fuit Argolico generatus Alemone quidam
Myscelos, illius Dîs acceptissimus ævi.
Hunc super incumbens pressum gravitate soporis
Claviger adloquitur: Patrias, age, desere sedes:
I, pete diversi lapidosas Æsaris undas.
Et, nisi paruerit, multa ac metuenda minatur.
Post ea discedunt pariter somnusque Deusque.
Surgit Alemonides, tacitâque recentia mente

10

20

3

30

Visa refert: pugnatque diu sententia secum.
Numen abire jubet : prohibent discedere leges:
Pœnaque mors posita est patriam mutare volenti.
Candidus Oceano nitidum caput abdiderat Sol,
Et caput extulerat densissima sidereum nox:
Visus adesse idem Deus est, eademque monere;
Et, nisi paruerit, plura et graviora minari.
Pertimuit; patriumque simul transferre parabat
In sedes penetrale novas: fit murmur in urbe,
Spretarumque agitur legum reus. Utque peracta est
Caussa prior, crimenque patet sine teste probatum,
Squalidus ad Superos tollens reus ora manusque,
O cui jus cœli bis sex fecere labores,

Fer, precor, inquit, opem: nam tu mihi criminis

auctor.

Mos erat antiquus, niveis atrisque lapillis,
His damnare reos, illis absolvere culpæ.

40

Nunc quoque sic lata est sententia tristis: et omnis
Calculus immitem demittitur ater in urnam.
Quæ simul effudit numerandos versa lapillos,
Omnibus è nigro color est mutatus in album:
Candidaque Herculeo sententia munere facta
Solvit Alemoniden. Grates agit ille parenti
Amphitryoniada: ventisque faventibus æquor
Navigat Iönium: Lacedæmoniumque Tarentum 50
Præterit, et Sybarin, Salentinumque Neæthum,
Thurinosque sinus, Temesenque, et läpygis arva.
Vixque pererratis, quæ spectant litora, terris,
Invenit sarei fatalia fluminis ora:

Nec procul hinc tumulum, sub quo sacrata Crotonis
Ossa tegebat humus; jussâque ibi monia terrâ
Condidit: et nomen tumulati traxit in urbem.
Talia constabat certâ primordia famâ
Esse loci, positæque Italis in finibus urbis.

Vir fuit hic, ortu Samius: sed fugerat unà
Et Samon et dominos; odioque tyrannidis exsul
Sponte erat. Isque, licèt cœli regione remotos,
Mente Deos adiit: et, quæ natura negabat

60

« ZurückWeiter »