Si Venerem paterer. Contemto munere Phœbi 151 Talia convexum per iter memorante Sibylla, Sedibus Euboïcam Stygiis emergit in urbem Troïus Æneas: sacrisque è more litatis, Litora adit, nondum nutricis habentia nomen. Hic quoque substiterat post tædia longa laborum Neritius Macareus, comes experientis Ulixei. Desertum quondam mediis qui rupibus Ætnæ 160 Noscit Achæmeniden: improvisóque repertum Vivere miratus, Qui te casusve, Deusve, Servat, Achæmenide? cur, inquit, barbara Grajum Prora vehit? petitur vestræ quæ terra carinæ? Talia quærenti jam non hirsutus amictu, Jam suus, et spinis conserto tegmine nullis, Fatur Achæmenides: Iterum Polyphemon, et illos Adspiciam fluidos humano sanguine rictus; Hâc mihi si potior domus est Ithaceque carina; Si minùs Ænean veneror genitore, nec umquam 170 Esse satis potero, præstem licèt omnia, gratus. Quòd loquor, et spiro, cœlumque, et sidera Solis Respicio, (possimne ingratus, et immemor esse?) Ille dedit. Quòd non anima hæc Cyclopis in ora Venit. et ut lumen jam nunc vitale relinquam, Aut tumulo, aut certè non illâ condar in alvo. Quid mihi tunc animi (nisi si timor abstulit omnem Sensum animumque) fuit, cùm vos petere alta relictus 181 Æquora prospexi? Volui inclamare; sed hosti ademtæ! 190 Hæc, et plura ferox. Me luridus occupat horror, Spectantem vultus etiamnum cæde madentes, Crudelesque manus, et inanem luminis orbem, 200 Membraque, et humano concretam sanguine barbam. Mors erat ante oculos; minimum tamen illa ma lorum. Et jam prensurum, jam jam mea viscera rebar 220 Ad strepitum, mortemque timens, cupidusque moriri, Glande famem pellens, et mixtâ frondibus herba, Solus, inops, exspes, leto pœnæque relictus, Haud procul adspexi longo post tempore navim: Oravique fugam gestu, ad litusque cucurri: Et movi: Graiumque ratis Trojana recepit. Tu quoque pande tuos, comitum gratissime, casus, Et ducis, et turbæ, quæ tecum credita ponto est. Æolon ille refert Tusco regnare profundo; Æolon Hippotaden, cohibentem carcere ventos: Quos bovis inclusos tergo, memorabile munus, Dulichium sumsisse ducem: flatuque secundo Lucibus îsse novem, et terram adspexisse petitam: Proxima post nonam cùm sese Aurora moveret; Invidia socíos prædæque cupidine ductos, Esse ratos aurum, demsisse ligamina ventis: Cum quibus îsse retro, per quas modò venerat undas, Æoliique ratem portus repetîsse tyranni. Inde Lami veterem Læstrygonis, inquit, in urbem Venimus. Antiphates terrâ regnabat in illa. Missus ad hunc ego sum, numero comitante duorum: Vixque fugâ quæsita salus comitique mihique. Tertius è nobis Læstrygonis impia tinxit Ora cruore suo: fugientibus instat, et agmen Concitat Antiphates. Coëunt, et saxa trabesque Continuant, merguntque viros, merguntque carinas. Una tamen, quæ nos, ipsumque vehebat Ulixen, 241 Effugit. Amissâ sociorum parte, dolentes, Multaque conquesti terris adlabimur illis, Quas procul hinc cernis. Procul hinc tibi (cerne) videnda est Insula, visa mihi. Tuque, ô justissime Troum, 230 250 Eurylochumque simul, nimiique Elpenora vini, 1 Certior ad Circen ultor venisset Ulixes. Pocula, conantem virgâ mulcere capillos 290 311 Spargimur innocuæ succis melioribus herbæ, Percutimurque caput conversæ verbere virgæ: 300 Verbaque dicuntur dictis contraria verbis. Quo magis illa canit, magis hoc tellure levati Erigimur, setæque cadunt, bifidosque relinquit Rima pedes: redeunt humeri: subjecta lacertis Brachia sunt. Flentem flentes amplectimur illum, Hæremusque ducis collo: nec verba locuti Ulla priora sumus, quàm nos testantia gratos. Annua nos illîc tenuit mora: multaque præsens Tempore tam longo vidi, multa auribus hausi. Hoc quoque cum multis, quod clàm mihi retulit una Quattuor è famulis, ad talia sacra paratis. Cum duce namque meo Circe dum sola moratur, Illa mihi niveo factum de marmore signum Ostendit juvenile, gerens in vertice picum, Æde sacrâ positum, multisque insigne coronis. Quis foret, et quare sacrâ coleretur in æde, Cur hanc ferret avem, quærenti, et scire volenti, Accipe, ait, Macareu: dominæque potentia quæ sit Hinc quoque disce meæ: tu dictis adjice mentem. Picus in Ausoniis, proles Saturnia, terris Rex fuit, utilium bello studiosus equorum. Forma viro, quam cernis, erat. Licet ipse decorem Adspicias, fictâque probes ab imagine veram. Par animus formæ: nec adhuc spêctasse per annos Quinquennem poterat Graiâ quater Elide pugnam. Ille suos Dryadas, Latiis in montibus ortas, Verterat in vultus: illum fontana petebant 320 |