JAMQUE Giganteis injectam faucibus Ætnen, Arvaque Cyclopum, quid rastra, quid usus aratri Nescia, nec quidquam junctis debentia bubus, Liquerat Euboïcus tumidarum cultor aquarum : Liquerat et Zanclen, adversaque mœnia Rhegî, Navifragumque fretum, gemino quod litore pressum Ausoniæ Siculæque tenet confinia terræ. Inde, manu magnâ Tyrrhena per æquora lapsus, Herbiferos adiit colles, atque atria Glaucus Sole satæ Circes, variarum plena ferarum. Quam simul adspexit; dictâ acceptâque salute, Diva, Dei miserere, precor: nam sola levare Tu potes hunc, dixit, (videar modò dignus) amorem. Quanta sit herbarum, Titani, potentia nulli, Quàm mihi, cognitius, qui sum mutatus ab illis. Neve mei non nota tibi sit caussa furoris ; Litore in Italico, Messania moenia contra, Scylla mihi visa est. Pudor est promissa, precesque, Blanditiasque meas, contemtaque verba referre. At tu, sive aliquid regni est in carmine; carmen 20 Ore move sacro: sive expugnacior herba est; Utere tentatis operosæ viribus herbæ.
Nec medeare mihi, sanesque hæc vulnera mando: Fineque nil opus est: partem ferat illa caloris. At Circe (neque enim flammis habet aptius ulla Talibus ingenium; seu caussa est hujus in ipsâ;
Seu Venus indicio facit hoc offensa paterno) Talia verba refert: Meliùs sequerere volentem, Optantemque eadem, parilique cupidine captam. Dignus eras: ultro poteras certéque rogari : Et, si spem dederis, mihi crede, rogaberis ultro. Neu dubites, absitque tuæ fiducia formæ : En ego, cùm Dea sim, nitidi cùm filia Solis, Carmine cùm tantum, tantum cùm gramine possim; Ut tua sim, voveo. Spernentem sperne: sequenti Redde vices: unoque duos ulciscere facto. Talia tentanti, Priùs, inquit, in æquore frondes, Glaucus, et in summis nascentur montibus algæ; Sospite quàm Scyllâ nostri mutentur amores. Indignata Dea est: et lædere quatenus ipsum Non poterat, nec vellet amans; irascitur illi, Quæ sibi prælata est: Venerisque offensa repulsâ, Protinus horrendis infamia pabula succis Conterit, et tritis Hecateïa carmina miscet: Cærulaque induitur velamina: perque ferarum Agmen adulantum mediâ procedit ab aulâ : Oppositumque petens contra Zancleïa saxa Rhegion ingreditur, ferventes æstibus undas: In quibus, ut solidâ, ponit vestigia, ripâ; Summaque decurrit pedibus super æquora siccis. 50 Parvus erat gurges, curvos sinuatus in arcus, Grata quies Scyllæ : quò se referebat ab æstu Et maris et cœli, medio cùm plurimus orbe Sol erat, et minimas à vertice fecerat umbras: Hunc Dea prævitiat, portentiferisque venenis Inquinat: huic fusos latices radice nocenti Spargit: et obscurum verborum ambage novorum Ter novies carmen magico demurmurat ore. Scylla venit; mediâque tenus descenderat alvo; Cùm sua fœdari latrantibus inguina monstris Adspicit ac primò non credens corporis illas Esse sui partes, refugitque, abigitque, timetque Ora proterva canum. Sed quos fugit, attrahit uná. Et corpus quærens femorum, crurumque, pedumque,
Cerbereos rictus pro partibus invenit illis. Statque canum rabies, subjectaque terga ferarum Inguinibus truncis, uteroque exstante, cohærent.
Flevit amans Glaucus: nimiúmque hostiliter usæ Viribus herbarum fugit connubia Circes.
Scylla loco mansit: cúmque est data copia primùm, In Circes odium sociis spoliavit Ulixen. Mox eadem Teucras fuerat mersura carinas,
Ni priùs in scopulum, qui nunc quoque saxeus exstat, Transformata foret: scopulum quoqué navita vitat. Hanc ubi Trojanæ remis avidamque Charybdin Evicere rates; cùm jam prope litus adessent Ausonium, Libycas vento referuntur ad oras. Excipit Ænean illic animoque domoque, Non bene discidium Phrygii latura mariti, Sidonis inque pyrâ, sacri sub imagine factâ, Incubuit ferro, deceptaque decipit omnes. Rursus arenosæ fugiens nova monia terræ, Ad sedemque Erycis, fidumque relatus Acesten, Sacrificat, tumulumque sui genitoris honorat. Quasque rates Iris Junonia penè cremârat, Solvit et Hippotadæ regnum, terrasque calenti Sulfure fumantes, Acheloïadumque relinquit Sirenum scopulos: orbataque præside pinus Inarimen, Prochytenque legit, sterilique locatas Colle Pithecusás, habitantum nomine dictas. Quippe Deûm genitor fraudem et perjuria quondam Cercopum exosus, gentisque admissa dolosæ, In deforme viros animal mutavit: ut idem Dissimiles homini possent, similesque videri. Membraque contraxit, naresque à fronte resimas Contudit, et rugis peraravit anilibus ora. Totaque velatos flaventi corpora villo
Misit in has sedes. Nec non priùs abstulit usum Verborum, et natæ dira in perjuria linguæ. Posse queri tantùm rauco stridore relinquit. Has ubi præteriit, et Parthenopeïa dextrâ Moenia deseruit; lævâ de parte canori
Æolidæ tumulum, et loca foeta palustribus ulvis Litora Cumarum, vivacisque antra Sibyllæ Intrat: et, ut manes adeat per Averna paternos, Orat. At illa diu vultus tellure moratos Erexit: tandemque Deo furibunda recepto, Magna petis, dixit, vir factis maxime, cujus Dextera per ferrum, pietas spectata per ignes. Pone tamen, Trojane, metum: potiere petitis, 110 Elysiasque domos, et regna novissima mundi Me duce cognosces, simulacraque cara parentis. Invia virtuti nulla est via. Dixit: et auro Fulgentem ramum silvâ Junonis Avernæ Monstravit, jussitque suo divellere trunco. Paruit Æneas: et formidabilis Orci
Vidit opes, atavosque suos, umbramque senilem Magnanimi Anchise: didicit quoque jura locorum, Quæque novis essent adeunda pericula bellis. Inde ferens lassos averso tramite passus, Cum duce Cumæâ fallit sermone laborem. Dumque iter horrendum per opaca crepuscula carpit, Seu Dea tu præsens, seu Dîs gratissima, dixit; Numinis instar eris semper mihi: meque fatebor Muneris esse tui, quæ me loca mortis adire, Quæ loca me visæ voluisti evadere mortis. Pro quibus aërias meritis evectus ad auras Templa tibi statuam, tribuam tibi turis honorem. Respicit hunc vates, et suspiratibus haustis, Nec Dea sum, dixit, nec sacri turis honore Humanum dignare caput. Neu nescius erres; Lux æterna mihi, carituraque fine dabatur, Si mea virginitas Phœbo patuisset amanti. Dum tamen hanc sperat, dum præcorrumpere donis Me cupit Elige, ait, virgo, Cumæa, quid optes : Optatis potiere tuis. Ego pulveris hausti Ostendens cumulum, quot haberet corpora pulvis, Tot mihi natales contingere vana rogavi.
Excidit optarem juvenes quoque protinus annos. Hos tamen ille mihi dabat, æternamque juventam, 140
Si Venerem paterer. Contemto munere Phœbi Innuba permaneo. Sed jam felicior ætas
Terga dedit, tremuloque gradu venit ægra senectus, Quæ patienda diu est. Nam jam mihi secula septem Acta vides superest, numeros ut pulveris æquem, Ter centum messes, ter centum musta videre. Tempus erit, cùm me de tanto corpore parvam Longa dies faciat: consumtaque membra senectâ Ad minimum redigantur onus. Nec amata videbor, Nec placuisse Deo. Phoebus quoque forsitan ipse Vel non agnoscet, vel dilexisse negabit. Usque adeò mutata ferar: nullique videnda, Voce tamen noscar. Vocem mihi fata relinquent. Talia convexum per iter memorante Sibyllâ, Sedibus Euboïcam Stygiis emergit in urbem Troïus Æneas: sacrisque more litatis, Litora adit, nondum nutricis habentia nomen. Hic quoque substiterat post tædia longa laborum Neritius Macareus, comes experientis Ulixei. Desertum quondam mediis qui rupibus Ætnæ 160 Noscit Achæmeniden: improvisóque repertum Vivere miratus, Qui te casusve, Deusve,
Servat, Achæmenide? cur, inquit, barbara Grajum Prora vehit? petitur vestræ quæ terra carina? Talia quærenti jam non hirsutus amictu, Jam suus, et spinis conserto tegmine nullis, Fatur Achæmenides: Iterum Polyphemon, et illos Adspiciam fluidos humano sanguine rictus; Hâc mihi si potior domus est Ithaceque carinâ ; Si minùs Ænean veneror genitore, nec umquam 170 Esse satis potero, præstem licèt omnia, gratus. Quod loquor, et spiro, cœlumque, et sidera Solis Respicio, (possimne ingratus, et immemor esse ?) Ille dedit. Quod non anima hæc Cyclopis in ora Venit. et ut lumen jam nunc vitale relinquam, Aut tumulo, aut certè non illâ condar in alvo. Quid mihi tunc animi (nisi si timor abstulit omnem Sensum animumque) fuit, cùm vos petere alta relictus
« ZurückWeiter » |