Cujus equos pretium pro nocte poposcerat hostis, Arma negate mihi: fueritque benignior Ajax. Quid Lycii referam Sarpedonis agmina ferro Devastata meo? cum multo sanguine fudi Coranon, Hippasiden, et Alastoraque, Chromiumque, Alcandrumque, Haliumque, Noëmonaque, Pryta- ninque,
Exitioque dedi cum Chersidamante Thoona,
Et Charopen, fatisque immitibus Ennomon actum : Quique minùs celebres nostrâ sub moenibus urbis Procubuere manu. Sunt et mihi vulnera, cives, 262 Ipso pulchra loco: nec vanis credite verbis: Adspicite en! (vestemque manu diducit) et, Hæc sunt Pectora semper, ait, vestris exercita rebus. At nihil impendit per tot Telamonius annos Sanguinis in socios: et habet sine vulnere corpus. Quid tamen hoc refert, si se pro classe Pelasgâ Arma tulisse refert contra Troasque Jovemque? Confiteorque, tulit: neque enim bene facta maligne Detrectare meum est: sed nec communia solus 271 Occupet, atque aliquem vobis quoque reddat honorem. Repulit Actorides, sub imagine tutus Achillis, Tröas ab arsuris cum defensore carinis.
Ausum etiam Hectoreo solum concurrere Marti Se putat, oblitus regisque, ducumque, meique; Nonus in officio, et prælatus munere sortis. Sed tamen eventus vestræ, fortissime, pugnæ Quis fuit? Hector abit violatus vulnere nullo. Me miserum, quanto cogor meminisse dolore Temporis illius; quo, Grajûm murus, Achilles Procubuit! nec me lacrimæ, luctusve, timorve Tardârunt, quin corpus humo sublime referrem. His humeris, his, inquam, humeris ego corpus Achillis, Et simul arma tuli: quæ nunc quoque ferre laboro. Sunt mihi, quæ valeant in talia pondera, vires: Est animus vestros certè sensurus honores. Scilicet idcirco pro gnato cærula mater
Ambitiosa suo fuit, ut cœlestia dona,
Artis opus tantæ, rudis et sine pectore miles Indueret? neque enim clypei cælamina nôrit, Oceanum, et terras, cumque alto sidera cœlo, Pleïadasque, Hyadasque, immunemque æquoris Arcton,
Diversasque urbes, nitidumque Orionis ensem. Postulat ut capiat, quæ non intelligit, arma. Quid? quòd me, duri fugientem munera belli, Arguit incepto serum accessisse labori ? Nec se magnanimo maledicere sentit Achilli? Si simulâsse vocat crimen, simulavimus ambo. Si mora pro culpâ est; ego sum maturior illo. Me pia detinuit conjux : pia mater Achillen: Primaque sunt illis data tempora, cetera vobis. Haud timeo, si jam nequeo defendere crimen Cum tanto commune viro. Deprensus Ulixis Ingenio tamen ille; at non Ajacis, Ulixes. Neve in me stolidæ convicia fundere linguæ Admiremur eum: vobis quoque digna pudore Objicit. An falso Palameden crimine turpe Accusâsse mihi, vobis damnâsse decorum est? Sed neque Naupliades facinus defendere tantum, 310 Tamque patens, valuit: nec vos audîstis in illo Crimina; vidistis: pretioque objecta patebant. Nec Pœantiaden quòd habet Vulcania Lemnos, Esse reus merui: factum defendite vestrum : Consensistis enim: nec me suasisse negabo, Ut se subtraheret bellique viæque labori, Tentaretque feros requie lenire dolores. Paruit; et vivit. Non hæc sententia tantùm Fida, sed et felix; cùm sit satis, esse fidelem. Quem quoniam vates delenda ad Pergama poscunt, Ne mandate mihi: meliùs Telamonius ibit, Eloquioque virum morbis irâque furentem Molliet, aut aliquâ producet callidus arte. Antè retro Simoïs fluet, et sine frondibus Ide Stabit, et auxilium promittet Achaïa Trojæ, Quàm, cessante meo pro vestris pectore rebus,
Ajacis stolidi Danaïs sollertia prosit. Sis licèt infestus sociis, regique, mihique, Dure Philoctete; licèt exsecrere, meumque Devoveas sine fine caput; cupiasque dolenti Me tibi fortè dari, nostrumque haurire cruorem ; [Utque tui mihi, sic fiat tibi copia nostri:] Te tamen adgrediar: [mecumque reducere nitar.] Tamque tuis potiar (faveat Fortuna) sagittis, Quàm sum Dardanio, quem cepi, vate potitus: Quàm responsa Deûm, Trojanaque fata, retexi: Quàm rapui Phrygiæ signum penetrale Minervæ Hostibus è mediis. Et se mihi comparat Ajax? Nempe capi Trojam prohibebant fata sine illis. Fortis ubi est Ajax? ubi sunt ingentia magni 340 Verba viri? cur hîc metuis? cur audet Ulixes Ire per excubias, et se committere nocti ? Perque feros enses, non tantùm monia Troum, Verùm etiam summas arces intrare, suâque Eripere æde Deam, raptamque efferre per hostes? Quæ nisi fecissem, frustrà Telamone creatus Gestâsset lævâ taurorum tergora septem. Illâ nocte mihi Troja victoria parta est: Pergama tum vici, cùm vinci posse coëgi. Desine Tydiden vultuque et murmure nobis Ostentare meum: pars est sua laudis in illis. Nec tu, cùm sociâ clypeum pro classe tenebas, Solus eras: tibi turba comes, mihi contigit unus. Qui, nisi pugnacem sciret sapiente minorem Esse, nec indomitæ deberi præmia dextræ, Ipse quoque hæc peteret: peteret moderatior Ajax, Eurypylusque ferox, claroque Andremone natus: Nec minùs Idomeneus, patriâque creatus eâdem Meriones: peteret majoris frater Atridæ. Quippe manu fortes (nec sunt tibi Marte secundi) Consiliis cessere meis. Tibi dextera bello 361 Utilis; ingenium est, quod eget moderamine nostri. Tu vires sine mente geris: mihi cura futuri est. Tu pugnare potes: pugnandi tempora mecum
Eligit Atrides: tu tantùm corpore prodes; Nos animo: quantoque ratem qui temperat, anteit Remigis officium; quanto dux milite major; Tanto ego te supero. Nec non in corpore nostro Pectora sunt potiora manu: vigor omnis in illis. At vos, ô Proceres, vigili date præmia vestro; 370 Proque tot annorum curâ, quos anxius egi, Hunc titulum meritis pensandum reddite nostris. Jam labor in fine est: obstantia fata removi: Altaque, posse capi faciendo, Pergama cepi. Per spes nunc socias, casuraque mœnia Troum, Perque Deos oro, quos hosti nuper ademi; Per, si quid superest, quod sit sapienter agendum; Si quid adhuc audax, ex præcipitique petendum; Si Troja fatis aliquid restare putatis;
Este mei memores: aut mihi non datis arma; 380 Huic date. Et ostendit signum fatale Minervæ.
Mota manus procerum est: et, quid facundia posset, Re patuit; fortisque viri tulit arma disertus. Hectora qui solus, qui ferrum, ignemque, Jovemque Sustinuit toties; unam non sustinet iram: Invictumque virum vincit dolor. Adripit ensem: Et, Meus hic certè est. An et hunc sibi poscet Ulixes? Hoc, ait, utendum est in me mihi: quique cruore Sæpe Phrygum maduit, domini nunc cæde madebit: Ne quisquam Ajacem possit superare, nisi Ajax. 390 Dixit: et in pectus, tum denique vulnera passum, Quâ patuit ferro, letalem condidit ensem: Nec valuere manus infixum educere telum: Expulit ipse cruor: rubefactaque sanguine tellus Purpureum viridi genuit de cespite florem, Qui priùs Ebalio fuerat de vulnere natus. Litera communis mediis pueroque viroque Inscripta est foliis: hæc nominis, illa querelæ. Victor ad Hypsipyles patriam, clarique Thoantis, Et veterum terras infames cæde virorum, Vela dat; ut referat, Tirynthia tela, sagittas. Quæ postquam ad Grajos, domino comitante, revexit;
Imposita est sero tandem manus ultima bello. Troja simul Priamusque cadunt: Priameïa conjux Perdidit infelix hominis post omnia formam; Externasque novo latratu terruit auras.
Longus in angustum quâ clauditur Hellespontus, Ilion ardebat; neque adhuc consederat ignis: Exiguumque senis Priami Jovis ara cruorem Combiberat. Tractata comis antistita Phobi Non profecturas tendebat ad æthera palmas. Dardanidas matres patriorum signa Deorum, Dum licet, amplexas, succensaque templa tenentes Invidiosa trahunt victores præmia Graji. Mittitur Astyanax illis de turribus, unde Pugnantem pro se, proavitaque regna tuentem, Sæpe videre patrem, monstratum à matre, solebat. Jamque viam suadet Boreas; flatuque secundo Carbasa mota sonant: jubet uti navita ventis.
Troja, vale: rapimur, clamant: dantque oscula terræ Troades et patriæ fumantia tecta relinquunt. 421 Ultima conscendit classem (miserabile visu)
In mediis Hecube natorum inventa sepulcris. Prensantem tumulos, atque ossibus oscula dantem Dulichiæ traxere manus. Tamen unius hausit, Inque sinu cineres secum tulit Hectoris haustos. Hectoris in tumulo canum de vertice crinem, Inferias inopes, crinem lacrimasque relinquit. Est, ubi Troja fuit, Phrygiæ contraria tellus, Bistoniis habitata viris. Polymestoris illic Regia dives erat, cui te commisit alendum Clàm, Polydore, pater, Phrygiisque removit ab armis. Consilium sapiens, sceleris nisi præmia magnas Adjecisset opes, animi irritamen avari.
Ut cecidit Fortuna Phrygum, capit impius ensem Rex Thracum, juguloque sui defigit alumni: Et, tamquam tolli cum corpore crimina possent, Exanimem è scopulo subjectas misit in undas. Litore Threïcio classem religârat Atrides,
Dum mare pacatum, dum ventus amicior esset. 440
« ZurückWeiter » |