40 Jupiter esse suam. Sic ab Jove tertius Ajax. Nec tamen hæc series in caussâ prosit, Achivi; Si mihi cum magno non est communis Achille. 50 Frater erat; fraterna peto. Quid sanguine cretus Sisyphio, furtisque, et fraude simillimus illi, Inserit Æacidis alienæ nomina gentis? An quòd in arma prior, nulloque sub indice veni, Arma neganda mihi? potiorque videbitur ille, Ultima qui cepit, detrectavitque furore Militiam ficto: donec sollertior isto, Sed sibi inutilior, timidi commenta retexit Naupliades animi, vitataque traxit in arma? Optima nunc sumat, qui sumere noluit ulla: Nos inhonorati, et donis patruelibus orbi, Obtulimus qui nos ad prima pericula, simus. Atque utinam aut verus furor ille, aut creditus, esset; Nec comes hic Phrygias umquam venisset ad arces Hortator scelerum! non te, Peantia proles, Expositum Lemnos nostro cum crimine haberet. Qui nunc (ut memorant) silvestribus abditus antris Saxa moves gemitu, Laërtiadæque precaris, Quæ meruit: quæ (si Dî sunt) non vana preceris. Et nunc ille eadem nobis juratus in arma, (Heu!) pars una ducum, quo successore sagittæ Herculis utuntur, fractus morboque fameque, Velaturque aliturque avibus; volucresque petendo Debita Trojanis exercet spicula fatis. Ille tamen vivit, quia non comitavit Ulixen. Mallet et infelix Palamedes esse relictus. Viveret; aut certè letum sine crimine haberet. Quem malè convicti nimiùm memor iste furoris Prodere rem Danaam finxit: fictumque probavit Crimen, et ostendit, quod jam præfoderat, aurum. 60 Ergo aut exsilio vires subduxit Achivis, Aut nece. Sic pugnat, sic est metuendus, Ulixes. Qui, licèt eloquio fidum quoque Nestora vincat, Haud tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen Esse rear nullum. Qui, cùm imploraret Ulixen 50 Vulnere tardus equi, fessusque senilibus annis, Proditus à socio est. Non hæc mihi crimina fingi Scit bene Tydides: qui nomine sæpe vocatum Corripuit; trepidoque fugam exprobravit amico. Adspiciunt oculis Superi mortalia justis. En eget auxilio, qui non tulit: utque reliquit, Sic linquendus erat. Legem sibi dixerat ipse. Conclamat socios. Adsum; videoque trementem, Pallentemque metu, ac trepidantem morte futurâ. 70 80 Opposui molem clypei; texique jacentem; Servavique animam (minimum est hoc laudis) inertem. Si perstas certare, locum redeamus in illum : Redde hostem, vulnusque tuum, solitumque timorem: Post clypeumque late: et mecum contende sub illo. At postquam eripui; cui standi vulnera vires Non dederant, nullo tardatus vulnere fugit. Hector adest, secumque Deos in prælia ducit: Quâque ruit, non tu tantùm terreris, Ulixe, Sed fortes etiam: tantum trahit ille timoris. Hunc ego sanguineæ successu cædis ovantem Cominus ingenti resupinum pondere fudi. Hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus Sustinui; sortemque meam vovistis, Achivi: Et vestræ valuere preces. Si quæritis hujus Fortunam pugnæ; non sum superatus ab illo. Ecce ferunt Troës ferrumque, ignemque, Jovemque In Danaas classes: ubi nunc facundus Ulixes? Nempe ego mille meo protexi pectore puppes, Spem vestri reditûs. Date tot pro navibus arma. Quòd si vera licet mihi dicere; quæritur istis, Quàm mihi, major honos: conjunctaque gloria nos tra est, 90 Atque Ajax armis, non Ajaci arma petuntur. Conferat his Ithacus Rhesum, imbellemque Dolona, Priamidenque Helenum raptâ cum Pallade captum. Luce nihil gestum, nihil est Diomede remoto: 100 Si semel ista datis meritis tam vilibus arma; Dividite: et major pars sit Diomedis in illis. Quò tamen hæc Ithaco? qui clàm, qui semper in ermis 110 121 Rem gerit: et furtis incautum decipit hostem ? Ipse nitor galeæ, claro radiantis ab auro, Insidias prodet, manifestabitque latentem. Sed neque Dulichius sub Achillis casside vertex Pondera tanta feret: nec non onerosa gravisque Pelias esse potest imbellibus hasta lacertis: Nec clypeus, vasti cælatus imagine mundi, Conveniet timidæ, natæque ad furta sinistræ. Debilitaturum quid te petis, improbe, munus? Quod tibi si populi donaverit error Achivi, Cur spolieris, erit; non, cur metuaris ab hoste. Et fuga (quâ solâ cunctos, timidissime, vincis) Tarda futura tibi est, gestamina tanta trahenti. Adde, quòd iste tuus, tam rarò prælia passus, Integer est clypeus: nostro, qui tela ferendo Mille patet plagis, novus est successor habendus. Denique, quid verbis opus est? spectemur agendo: Arma viri fortis medios mittantur in hostes; Inde jubete peti: et referentem orhate relatis. Finierat Telamone satus; vulgique secutum Ultima murmur erat: donec Laërtius heros Adstitit: atque oculos paullum tellure moratos Sustulit ad proceres; exspectatoque resolvit Ora sono: neque abest facundis gratia dictis. Si mea cum vestris valuissent vota, Pelasgi, Non foret ambiguus tanti certaminis heres: Tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille. Quem quoniam non æqua mihi vobisque negârunt Fata; (manuque simul veluti lacrimantia tersit Lumina) quis magno meliùs succedat Achilli, Quàm per quem magnus Danaïs successit Achilles? Huic modò ne prosit, quòd, ut est, hebes esse videtur: Neve mihi noceat, quòd vobis semper, Achivi, Profuit ingenium: meaque hæc facundia, si qua est, Quæ nunc pro domino, pro vobis sæpe locuta est, Invidia careat: bona nec sua quisque recuset. 130 Nam genus, et proavos, et quæ non fecimus ipsi, 140 Vix ea nostra voco. Sed enim, quia retulit Ajax Esse Jovis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor Jupiter est: totidemque gradus distamus ab illo. Nam mihi Laërtes pater est, Arcesius illi, Jupiter huic: neque in his quisquam damnatus et exsul. Est quoque per matrem Cyllenius addita nobis 170 180 190 Utque alias taceam; qui sævum perdere posset Hectora, nempe dedi: per me jacet inclytus Hector. Illis hæc armis, quibus est inventus Achilles, Arma peto: vivo dederam, post fata reposco. Ut dolor unius Danaos pervenit ad omnes, Aulidaque Euboïcam complêrunt mille carinæ; Exspectata diu, nulla, aut contraria classi, Flamina sunt: duræque jubent Agamemnona sortes Immeritam sævæ natam mactare Dianæ. Denegat hoc genitor, Divisque irascitur ipsis: Atque in rege tamen pater est. Ego mite parentis Ingenium verbis ad publica commoda verti. Nunc equidem fateor, fassoque ignoscat Atrides; Difficilem tenui sub iniquo judice caussam. Hunc tamen utilitas populi, fratrisque, datique Summa movet sceptri, laudem ut cum sanguine penset. Mittor et ad matrem: quæ non hortanda, sed astu Decipienda fuit. Quò si Telamonius îsset, Orba suis essent etiamnum lintea ventis. Mittor et Iliacas audax orator ad arces: Visaque et intrata est altæ mihi curia Trojæ. Plenaque adhuc erat illa viris. Interritus egi, 198 Quam mihi mandarat communis Græcia, caussam: Accusoque Parin, prædamque, Helenamque reposco: Et moveo Priamum, Priamoque Antenora junctum. At Paris, et fratres, et qui rapuere sub illo, Vix tenuere manus (scis hoc, Menelaë) nefandas: Primaque lux nostri tecum fuit illa pericli. Longa referre mora est, quæ consilioque manuque Utiliter feci spatiosi tempore belli. Post acies primas, urbis se mænibus hostes Continuere diu; nec aperti copia Martis Ulla fuit: decimo demum pugnavimus Quid facis interea, qui nil nisi prælia nôsti? Quis tuus usus erat? Nam si mea facta requiris, Hostibus insidior: fossas munimine cingo: Consolor socios, ut longi tædia belli anno. Mente ferant placida: doceo quo simus alendi, 210 |