Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Ut lenita Dea est, vultus capit illa priores:
Fitque, quod antè fuit. Fugiunt è corpore setæ:
Cornua decrescunt: fit luminis artior orbis: 740
Contrahitur rictus: redeunt humerique manusque :
Ungulaque in quinos dilapsa absumitur ungues.
De bove nil superest, formæ nisi candor, in illâ :
Officioque pedum Nymphe contenta duorum
Erigitur: metuitque loqui; ne more juvencæ
Mugiat et timidè verba intermissa retentat.
Nunc Dea linigerâ colitur celeberrima turbâ.
Huic Epaphus magni genitus de semine tandem
Creditur esse Jovis: perque urbes juncta parenti
Templa tenet. Fuit huic animis æqualis et annis 750
Sole satus Phaethon, quem quondam magna loquen-

tem,

Nec sibi cedentem, Phoeboque parente superbum,
Non tulit Inachides, Matrique, ait, omnia demens
Credis; et es tumidus genitoris imagine falsi.
Erubuit Phaethon, iramque pudore repressit :
Et tulit ad Clymenen Epaphi convicia matrem.
Quóque magis doleas, genetrix, ait: ille ego liber,
Ille ferox tacui. Pudet hæc opprobria nobis
Et dici potuisse, et non potuisse referri.
At tu, si modò sum cœlesti stirpe creatus,
Ede notam tanti generis: meque adsere cœlo.
Dixit; et implicuit materno brachia collo;

760

Perque suum, Meropisque caput, tædasque sororum,
Traderet, oravit, veri sibi signa parentis.
Ambiguum, Clymene precibus Phaëthontis, an irâ
Mota magis dicti sibi criminis; utraque cœlo
Brachia porrexit: spectansque ad lumina Solis,
Per jubar hoc, inquit, radiis insigne coruscis,
Nate, tibi juro, quod nos auditque videtque;
Hoc te, quem spectas, hoc te, qui temperat orbem,
Sole satum. Si ficta loquor, neget ipse videndum
Se mihi; sitque oculis lux ista novissima nostris.
Nec longus labor est patrios tibi nôsse penates:
Unde oritur, domus est terræ contermina nostræ.

769

Si modò fert animus; gradere: et scitabere ab ipso.
Emicat extemplo lætus post talia matris

Dicta suæ Phaethon, et concipit æthera mente.
Æthiopasque suos, positosque sub ignibus Indo
Sidereis, transit, patriosque adit impiger ortus.

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBER SECUNDUS.

REGIA Solis erat sublimibus alta columnis,
Clara micante auro, flammasque imitante pyropo:
Cujus ebur nitidum fastigia summa tenebat:
Argenti bifores radiabant lumine valvæ.
Materiem superabat opus, nam Mulciber illic
Æquora cælârat, medias cingentia terras,

Terrarumque orbem, cœlumque, quod imminet orbi.
Cæruleos habet unda Deos; Tritona canorum,
Proteaque ambiguum, balænarumque prementem
Ægæona suis immania terga lacertis,

Doridaque, et natas: quarum pars nare videntur,
Pars in mole sedens virides siccare capillos;
Pisce vehi quædam. Facies non omnibus una,
Nec diversa tamen: qualem decet esse sororum.
Terra viros, urbesque gerit, silvasque, ferasque,
Fluminaque, et Nymphas, et cetera numina ruris.
Hæc super imposita est cœli fulgentis imago:
Signaque sex foribus dextris, totidemque sinistris.
Quò simul acclivo Clymeneïa limite proles
Venit, et intravit dubitati tecta parentis;
Protinus ad patrios sua fert vestigia vultus:
Consistitque procul: neque enim propiora ferebat
Lumina. Purpureâ velatus veste sedebat
In solio Phoebus, claris lucente zmaragdis.
A dextrâ, lævâque Dies, et Mensis, et mus,
Seculaque, et positæ spatiis æqualibus Horæ :
Verque novum stabat, cinctum florente corona:

VOL. LI.

D

10

20

30

Stabat nuda Estas, et spicea serta gerebat.
Stabat et Autumnus, calcatis sordidus uvis,
Et glacialis Hiems, canos hirsuta capillos.
Inde loco medius, rerum novitate paventem
Sol oculis juvenem, quibus adspicit omnia, vidit.
Quæque viæ tibi caussa? quid hâc, ait, arce petîsti,
Progenies, Phaethon, haud inficianda parenti?
Ille refert, O lux immensi publica mundi,
Phoebe pater, si das hujus mihi nominis usum,
Nec falsâ Clymene culpam sub imagine celat;
Pignora da, genitor; per quæ tua vera propago
Credar, et hunc animis errorem detrahe nostris.
Dixerat. At genitor circum caput omne micantes 40
Deposuit radios; propiúsque accedere jussit:
Amplexuque dato, Nec tu meus esse negari
Dignus és ; et Clymene veros, ait, edidit ortus.
Quóque minùs dubites; quodvis pete munus: ut illud,
Me tribuente, feras. Promissis testis adesto
Dis juranda palus, oculis incognita postris.
Vix bene desierat: currus rogat ille paternos,
Inque diem alipedum jus et moderamen equorum.
Poenituit jurâsse patrem. Qui terque quaterque
Concutiens illustre caput, Temeraria, dixit,
Vox mea facta tuâ est. Utinam promissa liceret
Non dare! Confiteor solum hoc tibi, nate, negarem.
Dissuadere licet. Non est tua tuta voluntas.
Magna petis, Phaethon; et quæ nec viribus istis
Munera conveniant, nec tam puerilibus annis.
Sors tua mortalis: non est mortale quod optas,
Plus etiam, quàm quod Superis contingere fas sit,
Nescius adfectas. Placeat sibi quisque licebit;
Non tamen ignifero quisquam consistere in axe
Me valet excepto. Vasti quoque rector Olympi, 60
Qui fera terribili jaculatur fulmina dextrâ,
Non agat hos currus: et quid Jove majus habemus?
Ardua prima via est: et quâ vix mane recentes
Enitantur equi: medio est altissima cœlo;
Unde mare et terras ipsi mihi sæpe videre

50

70

70

80

Fit timor, et pavidâ trepidat formidine pectus.
Ultima prona via est; et eget moderamine certo.
Tunc etiam, quæ me subjectis excipit undis,
Ne ferar in præceps, Tethys solet ipsa vereri.
Adde, quòd adsiduâ rapitur vertigine cœlum;
Sideraque alta trahit, celerique volumine torquet.
Nitor in adversum: nec me, qui cetera, vincit
Impetus: et rapido contrarius evehor orbi.
Finge datos currus. Quid agas? poterisne rotatis
Obvius ire polis, ne te citus auferat axis?
Forsitan et lucos illic, urbesque, domosque
Concipias animo: delubraque ditia donis
Esse. Per insidias iter est, formasque ferarum.
Utque viam teneas, nulloque errore traharis;
Per tamen adversi gradieris cornua Tauri,
Hæmoniosque arcus, violentique ora Leonis,
Sævaque circuitu curvantem brachia longo
Scorpion, atque aliter curvantem brachia Cancrum.
Nec tibi quadrupedes animosos ignibus illis,
Quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant,
In promtu regere est. Vix me patiuntur, ut acres
Incaluere animi; cervixque repugnat habenis.
At tu, funesti ne sim tibi muneris auctor,
Nate, cave: dum resque sinit, tua corrige vota.
Scilicet, ut nostro genitum te sanguine credas,
Pignora certa petis. Do pignora certa timendo:
Et patrio pater esse metu probor. Adspice vultus
Ecce meos: utinamque oculos in pectora posses
Inserere, et patrias intus deprendere curas!
Denique, quidquid habet dives, circumspice, mundus:
Eque tot ac tantis cœli, terræque, marisque
Posce bonis aliquid: nullam patiere repulsam.
Deprecor hoc unum; quod vero nomine pœna,
Non honor est. Poenam, Phaethon, pro munere, poscis.
Quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis?
Ne dubita, dabitur (Stygias juravimus undas)
Quodcumque optâris: sed tu sapientiùs opta.
Finierat monitus. Dictis tamen ille repugnat:

90

100

« ZurückWeiter »