Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBER DUODECIMUS.

NESCIUS adsumtis Priamus pater Æsacon alis
Vivere, lugebat: tumulo quoque nomen habenti
Inferias dederat cum fratribus Hector inanes.
Defuit officio Paridis præsentia tristi,

10

Postmodo qui raptâ longum cum conjuge bellum
Attulit in patriam: conjuratæque sequuntur
Mille rates, gentisque simul commune Pelasgæ.
Nec dilata foret vindicta; nisi æquora sævi
Invia fecissent venti; Bootaque tellus
Aulide piscosâ puppes tenuisset ituras.
Hic patrio de more Jovi cùm sacra parâssent;
Ut vetus accensis incanduit ignibus ara;
Serpere cæruleum Danaï vidêre draconem
In platanum, cœptis quæ stabat proxima sacris.
Nidus erat volucrum bis quattuor arbore summâ:
Quas simul, et matrem circuni sua damna volantem,
Corripuit serpens; avidâque recondidit alvo.
Obstupuere omnes. At veri providus augur
Thestorides, Vincemus, ait: gaudete, Pelasgi.
Troja cadet; sed erit nostri mora longa laboris.
Atque novem volucres in belli digerit annos.
Ille, ut erat, virides amplexus in arbore ramos,
Fit lapis: et servat serpentis imagine saxum.

Permanet Aöniis Nereus violentus in undis,
Bellaque non transfert: et sunt, qui parcere Trojæ
Neptunum credant; quia moenia fecerit urbi.
At non Thestorides. Nec enim nascitve, tacetve

20

Sanguine virgineo placandam virginis iram
Esse Deæ. Postquam pietatem publica caussa,
Rexque patrem vicit; castumque datura cruorem 30
Flentibus ante aram stetit Iphigenia ministris;
Victa Dea est: nubemque oculis objecit; et inter
Officium turbamque sacri, vocesque precantum,
Suppositâ fertur mutâsse Mycenida cervâ.
Ergo ubi, quâ decuit, lenita est cæde Diana;
Et pariter Phoebes, pariter maris ira récessit:
Accipiunt ventos à tergo mille carinæ:
Multaque perpessæ Phrygiâ potiuntur arenâ.
Orbe locus medio est inter terrasque, fretumque,
Coelestesque plagas, triplicis confinia mundi;
Unde, quod est usquam, quamvis regionibus absit,
Inspicitur; penetratque cavas vox omnis ad aures.
Fama tenet, summâque domum sibi legit in arce:
Innumerosque aditus, ac mille foramina tectis
Addidit, et nullis inclusit limina portis.
Nocte dieque patent. Tota est ex aure sonanti:
Tota fremit: vocesque refert: iteratque quod audit.
Nulla quies intus, nullâque silentia parte.

Nec tamen est clamor, sed parvæ murmura vocis:
Qualia de pelagi, si quis procul audiat, undis
Esse solent: qualemve sonum, cùm Jupiter atras
Increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt.
Atria turba tenent: veniunt leve vulgus, euntque:
Mixtaque cum veris passim commenta vagantur
Millia rumorum: confusaque verba volutant.
E quibus hi vacuas implent sermonibus aures:
Hi narrata ferunt alió: mensuraque ficti
Crescit; et auditis aliquid novus adjicit auctor.
Illic Credulitas, illîc temerarius Error,
Vanaque Lætitia est, consternatique Timores,
Seditioque repens, dubioque auctore Susurri.
Ipsa quid in cœlo rerum, pelagoque geratur,
Et tellure, videt, totumque inquirit in orbem.
Fecerat hæc notum, Grajas cum milite forti
Adventare rates: neque inexspectatus in armis

40

50

60

Hostis adest. Prohibent aditu, litusque tuentur
Troës: et Hectoreâ primus fataliter hastâ,
Protesilaë, cadis: commissaque prælia magno
Stant Danaïs: fortisque animæ nece cognitus Hector.
Nec Phryges exiguo, quid Achaïa dextera posset, 70
Sanguine senserunt. Et jam Sigæa rubebant
Litora: jam leto, proles Neptunia, Cygnus
Mille viros dederat : jam curru instabat Achilles,
Troaque Peliacæ sternebat cuspidis ictu

Agmina: perque acies aut Cygnum aut Hectora

quærens,

80

Congreditur Cygno: decimum dilatus in annum
Hector erat. Tum colla jugo candentia pressos
Exhortatus equos, currum direxit in hostem:
Concutiensque suis vibrantia tela lacertis,
Quisquis es, ô juvenis, solatia mortis habeto,
Dixit, ab Hæmonio quòd sis jugulatus Achille.
Hactenus acides. Vocem gravis hasta secuta est.
Sed quamquam certâ nullus fuit error in hastâ;
Nil tamen emissi profecit acumine ferri:
Utque hebeti pectus tantummodo contudit ictu ;
Nate Deâ, (nam te famâ prænovimus) inquit
Ille, quid à nobis vulnus miraris abesse?
(Mirabatur enim.) Non hæc, quam cernis, equinis
Fulva jubis cassis, neque onus cava parma sinistræ
Auxilio mihi sunt: decor est quæsitus ab istis.
Mars quoque ob hoc capere arma solet. Removebi-

tur omne

90

Tegminis officium; tamen indestrictus abibo.
Est aliquid, non esse satum Nereïde, sed qui
Nereaque, et natas, et totum temperet æquor.
Dixit: et hæsurum clypei curvamine telum
Misit in Æaciden: quod et æs, et proxima rupit
Terga novena boum: decimo tamen orbe moratum
Excutit hoc heros: rursusque trementia forti
Tela manu torsit: rursus sine vulnere corpus,
Sincerumque fuit, nec tertia cuspis apertum,
Et se præbentem valuit destringere Cygnum.

100

110

Haud secùs exarsit, quàm Circo taurus aperto,
Cùm sua terribili petit irritamina cornu
Pœniceas vestes, elusaque vulnera sentit.
Num tamen exciderit ferrum considerat hastæ.
Hærebat ligno. Manus est mea debilis ergo;
Quasque, ait, antè habuit vires effudit in uno.
Nam certè valuit, vel cùm Lyrnesia primus
Moenia disjeci; vel cùm Tenedonque, suoque
Eëtioneas implevi sanguine Thebas;
Vel cùm purpureus populari cæde Cäycus
Fluxit; opusque meæ bis sensit Telephus hastæ.
Hic quoque tot cæsis, quorum per litus acervos
Et feci, et video, valuit mea dextra, valetque.
Dixit: et antè actis veluti malè crederet, hastam
Misit in adversum Lyciâ de plebe Menoten :
Loricamque simul, subjectaque pectora rupit.
Quo plangente gravem moribundo vertice terram,
Extrahit illud idem calido de vulnere telum :
Atque ait; Hæc manus est, hæc, quâ modò vicimus,

hasta.

120

Utar in hunc îsdem: sit in hoc precor exitus idem.
Sic fatus, Cygnumque petit, nec fraxinus errat;
Inque humero sonuit non evitata sinistro.
Inde, velut muro solidâve à caute, repulsa est.
Quâ tamen ictus erat, signatum sanguine Cygnum
Viderat, et frustrà fuerat gavisus, Achilles.
Vulnus erat nullum: sanguis erat ille Menotæ.
Tum verò præceps, curru fremebundus ab alto,
Desilit: et nitido securum cominus hostem
Ense petens, parmam gladio, galeamque cavari 150
Cernit, et in duro lædi quoque corpore ferrum.
Haud tulit ulteriús: clypeoque adversa reducto
Ter quater ora viri, capulo cava tempora pulsat.
Cedentique sequens instat: turbatque, ruitque.
Attonitoque negat requiem. Pavor occupat illum,
Ante oculosque natant tenebræ : retroque ferenti
Aversos passus medio lapis obstitit arvo.

Quem super impulsum resupino pectore Cygnum

Vi multâ vertit, terræque adflixit Achilles.

Tum, clypeo genibusque premens præcordia duris, Vincla trahit galeæ: quæ presso subdita mento 141 Elidunt fauces, et respiramen iterque

150

Eripiunt animæ. Victum spoliare parabat :
Arma relicta videt: corpus Deus æquoris albam
Contulit in volucrem; cujus modò nomen habebat.
Hic labor, hæc requiem multorum pugna dierum
Attulit: et positis pars utraque substitit armis.
Dumque vigil Phrygios servat custodia muros;
Et vigil Argolicas servat custodia fossas:
Festa dies aderat; quâ Cygni victor Achilles
Pallada vittatæ placabat sanguine vaccæ.
Cujus ut imposuit prosecta calentibus aris,
Et Dis acceptus penetravit in æthera nidor;
Sacra tulere suam, pars est data cetera mensis.
Discubuere toris proceres; et corpora tosta
Carne replent: vinoque levant curasque sitimque.
Non illos citharæ, non illos carmina vocum,
Longave multifori delectat tibia buxi:

Sed noctem sermone trahunt: virtusque loquendi
Materia est. Pugnam referunt hostisque suamque.
Inque vices adita atque exhausta pericula sæpe 161
Commemorare juvat. Quid enim loqueretur Achilles?
Aut quid apud magnum potius loquerentur Achillem?
Proxima præcipuè domito victoria Cygno

170

In sermone fuit. Visum mirabile cunctis,
Quòd juveni corpus nullo penetrabile telo,
Invictumque ad vulnera erat, ferrumque terebat.
Hoc ipsum acides, hoc mirabantur Achivi.
Cùm sic Nestor ait: Vestro fuit unicus ævo
Contemtor ferri, nulloque forabilis ictu
Cygnus. At ipse olim patientem vulnera mille,
Corpore non læso, Perrhæbum Cænea vidi :
Cænea Perrhæbum, qui factis inclytus Othryn
Incoluit: quóque id mirum magis esset in illo,
Femina natus erat. Monstri novitate moventur,
Quisquis adest: narretque rogant. Quos inter Achilles,

« ZurückWeiter »