NESCIUS adsumtis Priamus pater Æsacon alis Vivere, lugebat: tumulo quoque nomen habenti Inferias dederat cum fratribus Hector inanes. Defuit officio Paridis præsentia tristi,
Postmodo qui raptâ longum cum conjuge bellum Attulit in patriam: conjuratæque sequuntur Mille rates, gentisque simul commune Pelasgæ. Nec dilata foret vindicta; nisi æquora sævi Invia fecissent venti; Bootaque tellus Aulide piscosâ puppes tenuisset ituras. Hic patrio de more Jovi cùm sacra parâssent; Ut vetus accensis incanduit ignibus ara; Serpere cæruleum Danaï vidêre draconem In platanum, cœptis quæ stabat proxima sacris. Nidus erat volucrum bis quattuor arbore summâ: Quas simul, et matrem circuni sua damna volantem, Corripuit serpens; avidâque recondidit alvo. Obstupuere omnes. At veri providus augur Thestorides, Vincemus, ait: gaudete, Pelasgi. Troja cadet; sed erit nostri mora longa laboris. Atque novem volucres in belli digerit annos. Ille, ut erat, virides amplexus in arbore ramos, Fit lapis: et servat serpentis imagine saxum.
Permanet Aöniis Nereus violentus in undis, Bellaque non transfert: et sunt, qui parcere Trojæ Neptunum credant; quia moenia fecerit urbi. At non Thestorides. Nec enim nascitve, tacetve
Sanguine virgineo placandam virginis iram Esse Deæ. Postquam pietatem publica caussa, Rexque patrem vicit; castumque datura cruorem 30 Flentibus ante aram stetit Iphigenia ministris; Victa Dea est: nubemque oculis objecit; et inter Officium turbamque sacri, vocesque precantum, Suppositâ fertur mutâsse Mycenida cervâ. Ergo ubi, quâ decuit, lenita est cæde Diana; Et pariter Phoebes, pariter maris ira récessit: Accipiunt ventos à tergo mille carinæ: Multaque perpessæ Phrygiâ potiuntur arenâ. Orbe locus medio est inter terrasque, fretumque, Coelestesque plagas, triplicis confinia mundi; Unde, quod est usquam, quamvis regionibus absit, Inspicitur; penetratque cavas vox omnis ad aures. Fama tenet, summâque domum sibi legit in arce: Innumerosque aditus, ac mille foramina tectis Addidit, et nullis inclusit limina portis. Nocte dieque patent. Tota est ex aure sonanti: Tota fremit: vocesque refert: iteratque quod audit. Nulla quies intus, nullâque silentia parte.
Nec tamen est clamor, sed parvæ murmura vocis: Qualia de pelagi, si quis procul audiat, undis Esse solent: qualemve sonum, cùm Jupiter atras Increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt. Atria turba tenent: veniunt leve vulgus, euntque: Mixtaque cum veris passim commenta vagantur Millia rumorum: confusaque verba volutant. E quibus hi vacuas implent sermonibus aures: Hi narrata ferunt alió: mensuraque ficti Crescit; et auditis aliquid novus adjicit auctor. Illic Credulitas, illîc temerarius Error, Vanaque Lætitia est, consternatique Timores, Seditioque repens, dubioque auctore Susurri. Ipsa quid in cœlo rerum, pelagoque geratur, Et tellure, videt, totumque inquirit in orbem. Fecerat hæc notum, Grajas cum milite forti Adventare rates: neque inexspectatus in armis
Hostis adest. Prohibent aditu, litusque tuentur Troës: et Hectoreâ primus fataliter hastâ, Protesilaë, cadis: commissaque prælia magno Stant Danaïs: fortisque animæ nece cognitus Hector. Nec Phryges exiguo, quid Achaïa dextera posset, 70 Sanguine senserunt. Et jam Sigæa rubebant Litora: jam leto, proles Neptunia, Cygnus Mille viros dederat : jam curru instabat Achilles, Troaque Peliacæ sternebat cuspidis ictu
Agmina: perque acies aut Cygnum aut Hectora
Congreditur Cygno: decimum dilatus in annum Hector erat. Tum colla jugo candentia pressos Exhortatus equos, currum direxit in hostem: Concutiensque suis vibrantia tela lacertis, Quisquis es, ô juvenis, solatia mortis habeto, Dixit, ab Hæmonio quòd sis jugulatus Achille. Hactenus acides. Vocem gravis hasta secuta est. Sed quamquam certâ nullus fuit error in hastâ; Nil tamen emissi profecit acumine ferri: Utque hebeti pectus tantummodo contudit ictu ; Nate Deâ, (nam te famâ prænovimus) inquit Ille, quid à nobis vulnus miraris abesse? (Mirabatur enim.) Non hæc, quam cernis, equinis Fulva jubis cassis, neque onus cava parma sinistræ Auxilio mihi sunt: decor est quæsitus ab istis. Mars quoque ob hoc capere arma solet. Removebi-
Tegminis officium; tamen indestrictus abibo. Est aliquid, non esse satum Nereïde, sed qui Nereaque, et natas, et totum temperet æquor. Dixit: et hæsurum clypei curvamine telum Misit in Æaciden: quod et æs, et proxima rupit Terga novena boum: decimo tamen orbe moratum Excutit hoc heros: rursusque trementia forti Tela manu torsit: rursus sine vulnere corpus, Sincerumque fuit, nec tertia cuspis apertum, Et se præbentem valuit destringere Cygnum.
Haud secùs exarsit, quàm Circo taurus aperto, Cùm sua terribili petit irritamina cornu Pœniceas vestes, elusaque vulnera sentit. Num tamen exciderit ferrum considerat hastæ. Hærebat ligno. Manus est mea debilis ergo; Quasque, ait, antè habuit vires effudit in uno. Nam certè valuit, vel cùm Lyrnesia primus Moenia disjeci; vel cùm Tenedonque, suoque Eëtioneas implevi sanguine Thebas; Vel cùm purpureus populari cæde Cäycus Fluxit; opusque meæ bis sensit Telephus hastæ. Hic quoque tot cæsis, quorum per litus acervos Et feci, et video, valuit mea dextra, valetque. Dixit: et antè actis veluti malè crederet, hastam Misit in adversum Lyciâ de plebe Menoten : Loricamque simul, subjectaque pectora rupit. Quo plangente gravem moribundo vertice terram, Extrahit illud idem calido de vulnere telum : Atque ait; Hæc manus est, hæc, quâ modò vicimus,
Utar in hunc îsdem: sit in hoc precor exitus idem. Sic fatus, Cygnumque petit, nec fraxinus errat; Inque humero sonuit non evitata sinistro. Inde, velut muro solidâve à caute, repulsa est. Quâ tamen ictus erat, signatum sanguine Cygnum Viderat, et frustrà fuerat gavisus, Achilles. Vulnus erat nullum: sanguis erat ille Menotæ. Tum verò præceps, curru fremebundus ab alto, Desilit: et nitido securum cominus hostem Ense petens, parmam gladio, galeamque cavari 150 Cernit, et in duro lædi quoque corpore ferrum. Haud tulit ulteriús: clypeoque adversa reducto Ter quater ora viri, capulo cava tempora pulsat. Cedentique sequens instat: turbatque, ruitque. Attonitoque negat requiem. Pavor occupat illum, Ante oculosque natant tenebræ : retroque ferenti Aversos passus medio lapis obstitit arvo.
Quem super impulsum resupino pectore Cygnum
Vi multâ vertit, terræque adflixit Achilles.
Tum, clypeo genibusque premens præcordia duris, Vincla trahit galeæ: quæ presso subdita mento 141 Elidunt fauces, et respiramen iterque
Eripiunt animæ. Victum spoliare parabat : Arma relicta videt: corpus Deus æquoris albam Contulit in volucrem; cujus modò nomen habebat. Hic labor, hæc requiem multorum pugna dierum Attulit: et positis pars utraque substitit armis. Dumque vigil Phrygios servat custodia muros; Et vigil Argolicas servat custodia fossas: Festa dies aderat; quâ Cygni victor Achilles Pallada vittatæ placabat sanguine vaccæ. Cujus ut imposuit prosecta calentibus aris, Et Dis acceptus penetravit in æthera nidor; Sacra tulere suam, pars est data cetera mensis. Discubuere toris proceres; et corpora tosta Carne replent: vinoque levant curasque sitimque. Non illos citharæ, non illos carmina vocum, Longave multifori delectat tibia buxi:
Sed noctem sermone trahunt: virtusque loquendi Materia est. Pugnam referunt hostisque suamque. Inque vices adita atque exhausta pericula sæpe 161 Commemorare juvat. Quid enim loqueretur Achilles? Aut quid apud magnum potius loquerentur Achillem? Proxima præcipuè domito victoria Cygno
In sermone fuit. Visum mirabile cunctis, Quòd juveni corpus nullo penetrabile telo, Invictumque ad vulnera erat, ferrumque terebat. Hoc ipsum acides, hoc mirabantur Achivi. Cùm sic Nestor ait: Vestro fuit unicus ævo Contemtor ferri, nulloque forabilis ictu Cygnus. At ipse olim patientem vulnera mille, Corpore non læso, Perrhæbum Cænea vidi : Cænea Perrhæbum, qui factis inclytus Othryn Incoluit: quóque id mirum magis esset in illo, Femina natus erat. Monstri novitate moventur, Quisquis adest: narretque rogant. Quos inter Achilles,
« ZurückWeiter » |