Propositique tenax, quodcumque sit, orat, ut ipsi Indicet: et gremio lacrimantem tollit anili: Atque ita complectens infirmis colla lacertis, Sensimus, inquit; amas; et in hoc mea (pone timorem) Sedulitas erit apta tibi: nec sentiet umquam Hoc pater. Exsiluit gremio furibunda, torumque 410 Ore premens, Discede, precor; miseroque pudori Parce, ait. Instanti, Discede, aut desine, dixit, Quærere quid doleam. Scelus est, quod scire laboras. Horret anus; tremulasque manus annisque metuque Tendit: et ante pedes supplex procumbit alumnæ. Et modò blanditur; modò, si non conscia fiat, Terret: et indicium laquei cœptæque minatur Mortis: et officium commisso spondet amori. Extulit illa caput, lacrimisque implevit obortis Pectora nutricis: conataque sæpe fateri, Sæpe tenet vocem: pudibundaque vestibus ora Texit: et, O, dixit, felicem conjuge matrem! Hactenus: et gemuit. Gelidos nutricis in artus, Ossaque (sensit enim) penetrat tremor: albaque toto Vertice canities rigidis stetit hirta capillis. Multaque, ut excuteret diros, si posset, amores, Addidit. At virgo scit se non falsa moneri, Certa mori tamen est; si non potiatur amato. Vive, ait hæc; potiere tuo: non ausa, parente, Dicere, conticuit: promissaque numine firmat. 450 Festa piæ Cereris celebrabant annua matres Illa, quibus niveâ velatæ corpora veste Primitias frugum dant, spicea serta, suarum: Perque novem noctes Venerem, tactusque viriles In vetitis numerant. Turbâ Cenchreis in illâ Regis abest conjux, arcanaque sacra frequentat. Ergo legitimâ vacuus dum conjuge lectus, Nacta gravem vino Cinyran malè sedula nutrix, Nomine mentito, veros exponit amores: Et faciem laudat. Quæsitis virginis annis, Par, ait, est Myrrhæ. Quam postquam adducere jussa
Utque domum rediit; Gaude mea, dixit, alumna: Vicimus. Infelix non toto corpore sentit Lætitiam virgo; præsagaque pectora mærent. Sed tamen et gaudet: tanta est discordia mentis. Tempus erat, quo cuncta silent; interque Triones Flexerat obliquo plaustrum temone Boötes. Ad facinus venit illa suum. Fugit aurea cœlo Luna: tegunt nigræ latitantia sidera nubes; Nox caret igne suo. Primos tegis, Icare, vultus; Erigoneque pio sacrata parentis amore. Ter pedis offensi signo est revocata: ter omen Funereus bubo letali carmine fecit. It tamen: ettenebræ minuunt, noxque atra pudorem. Nutricisque manum lævâ tenet; altera motu Cæcum iter explorat. Thalami jam limina tangit; Jamque fores aperit; jam ducitur intus: at illi Poplite succiduo genua intremuere; fugitque Et color, et sanguis: animusque relinquit euntem. Quóque suo propior sceleri, magis horret, et ausi 460 Pænitet; et vellet non cognita posse reverti. Cunctantem longæva manu deducit: et alto Admotam lecto cùm traderet, Accipe, dixit; Ista tua est, Cinyra: devotaque corpora junxit. Accipit obscæno genitor sua viscera lecto ; Virgineosque metus levat; hortaturque timentem. Forsitan ætatis quoque nomine, Filia, dicat: Dicat et illa, Pater; sceleri ne nomina desint. Plena patris thalamis excedit: et impia diro Semina fert utero; conceptaque crimina portat. 470 Postera nox facinus geminat: nec finis in illâ est. Cùm tandem Cinyras, avidus cognoscere amantem Post tot concubitus, illato lumine vidit Et scelus, et natam; verbisque dolore retentis, Pendenti nitidum vaginâ deripit ensem. Myrrha fugit, tenebris et cæcæ munere noctis Intercepta neci: latosque vagata per agros, Palmiferos Arabas, Panchæaque rura relinquit. Perque novem erravit redeuntis cornua Lunæ;
Cùm tandem terrâ requievit fessa Sabæâ. Vixque uteri portabat onus. Tum nescia voti, Atque inter mortisque metus, et tædia vitæ, Est tales exorsa preces: O si qua patetis Numina confessis; merui, nec triste recuso Supplicium. Sed, ne violem vivosque superstes, Mortuaque exstinctos, ambobus pellite regnis: Mutatæque mihi vitamque necemque negate. Numen confessis aliquod patet. Ultima certè Vota suos habuere Deos: nam crura loquentis Terra supervenit; ruptosque obliqua per ungues 490 Porrigitur radix, longi firmamina trunci: Ossaque robur agunt: mediâque manente medulla Sanguis it in succos: in magnos brachia ramos; In parvos digiti: duratur cortice pellis. Jamque gravem crescens uterum perstrinxerat arbor; Pectoraque obruerat; collumque operire parabat; Non tulit illa moram: venientique obvia ligno Subsedit: mersitque suos in cortice vultus. Quæ, quamquam amisit veteres cum corpore sensus, Flet tamen: et tepidæ manant ex arbore guttæ. 500 Est honor et lacrimis: stillataque cortice Myrrha Nomen herile tenent, nullique tacebitur ævo.
At malè conceptus sub robore creverat infans; Quærebatque viam, quâ se, genetrice relictâ, Exsereret: mediâ gravidus tumet arbore venter. Tendit onus matrem: nec habent sua verba dolores: Nec Lucina potest parientis voce vocari. Nitenti tamen est similis; curvataque crebros Dat gemitus arbor: lacrimisque cadentibus humet. Constitit ad ramos mitis. Lucina dolentes: Admovitque manus: et verba puerpera dixit. Arbor agit rimas; et fissâ cortice vivum Reddit onus; vagitque puer: quem mollibus herbis Naïdes impositum lacrimis unxere parentis. Laudaret faciem Livor quoque. Qualia namque Corpora nudorum tabulâ pinguntur Amorum, Talis erat: sed, ne faciat discrimina cultus,
Aut huic adde leves, aut illis deme pharetras. Labitur occultè, fallitque volatilis ætas : Et nihil est annis velocius. Ille sorore
Natus avoque suo, qui conditus arbore nuper, Nuper erat genitus; modò formosissimus infans; Jam juvenis, jam vir, jam se formosior ipso est: Jam placet et Veneri, matrisque ulciscitur ignes. Namque pharetratus dum dat puer oscula matri, Inscius exstanti destrinxit arundine pectus. Læsa manu natum Dea repulit: altiùs actum Vulnus erat specie: primóque fefellerat ipsam. Capta viri formâ non jam Cythereïa curat Litora: non alto repetit Paphon æquore cinctam, 550 Piscosamque Cnidon, gravidamve Amathunta metalli. Abstinet et eœlo: cælo præfertur Adonis.
Hunc tenet: huic comes est: adsuetaque semper in
Indulgere sibi, formamque augere colendo, Per juga, per silvas, dumosaque saxa vagatur Nuda genu, vestem ritu succincta Dianæ; Hortaturque canes; tutæque animalia prædæ, Aut pronos lepores, aut celsum in cornua cervum, Aut agitat damas: à fortibus abstinet apris. Raptoresque lupos, armatosque unguibus ursos 540 Vitat, et armenti saturatos cæde leones. Te quoque, ut hos timeas, (si quid prodesse monendo Possit,) Adoni, monet. Fortisque fugacibus esto, Inquit: in audaces non est audacia tuta. Parce meo, juvenis, temerarius esse periclo: Neve feras, quibus arma dedit Natura, lacesse: Stet mihi ne magno tua gloria. Non movet ætas, Nec facies, nec quæ Venerem movêre, leones, Setigerosque sues, oculosque, animosque ferarum. Fulmen habent acres in aduncis dentibus apri: 550 Impetus est fulvis, et vasta leonibus ira: Invisumque mihi genus est. Quæ caussa, roganti, Dicam, ait; et veteris monstrum mirabere culpæ. Sed labor insolitus jam me lassavit: et ecce
Opportuna suâ blanditur populus umbra : Datque torum cespes. Libet hâc requiescere tecum, Et requievit, humo: pressitque et gramen, et ipsum. Inque sinu juvenis positâ cervice renidens Sic ait: ac mediis interserit oscula verbis.
Forsitan audieris aliquam certamine cursûs 560 Veloces superâsse viros. Non fabula rumor Ille fuit: superabat enim. Nec dicere posses, Laude pedum, formæne bono præstantior esset. Scitanti Deus huic de conjuge, Conjuge, dixit, Nil opus est, Atalanta, tibi: fuge conjugis usum. Nec tamen effugies: teque ipsâ viva carebis. Territa sorte Dei per opacas innuba silvas Vivit: et instantem turbam violenta procorum Conditione fugat: Nec sum potiunda, nisi, inquit, Victa priùs cursu. Pedibus contendite mecum. 570 Præmia veloci conjux thalamique dabuntur; Mors pretium tardis. Ea lex certaminis esto. Illa quidem immitis: sed (tanta potentia formæ est) Venit ad hanc legem temeraria turba procorum. Sederat Hippomenes cursûs spectator iniqui: Et, Petitur cuiquam per tanta pericula conjux? Dixerat: ac nimios juvenum damnârat amores. Ut faciem, et posito corpus velamine vidit, Quale meum, vel quale tuum, si femina fias; Obstupuit: tollensque manus, Ignoscite, dixit, 580 Quos modò culpavi: nondum mihi præmia nota, Quæ peteretis, erant. Laudando concipit ignem; Et, ne quis juvenum currat velociùs, optat, Invidiâque timet. Sed cur certaminis hujus Intentata mihi fortuna relinquitur? inquit. Audentes Deus ipse juvat. Dum talia secum Exigit Hippomenes, passu volat alite virgo. Quæ quamquam Scythicâ non secius ire sagittâ Aönio visa est juveni; tamen ille decorem Miratur magis: et cursus facit ipse decorem. 590 Aura refert oblata citis talaria plantis: Tergaque jactantur crines per eburnea, quæque
« ZurückWeiter » |