LONDINI: SUMPTIBUS RODWELL ET MARTIN; J. CUTHELL; LAW ET WHITTAKER; J. BOOKER; BALDWIN, CRADOCK, ET JOY; WALKER ET EDWARDS; J. ROBINSON; ET B. REYNOLDS: EXCUDIT S. HAMILTON. NASONIS EPIGRAΜΜΑ. ORBA parente suo quicumque volumina tangis, P. OVIDII NASONIS METAMORPHOSEON LIBER PRIMUS. In nova fert animus mutatas dicere formas Antè, mare et tellus, et, quod tegit omnia, cœlum, 10 Unus erat toto Naturæ vultus in orbe, Quem dixere Chaos; rudis indigestaque moles; Nec quidquam, nisi pondus iners; congestaque eódem Non bene junctarum discordia semina rerum. Nullus adhuc mundo præbebat lumina Titan; Nec nova crescendo reparabat cornua Phœbe; Nec circumfuso pendebat in aëre tellus Ponderibus librata suis: nec brachia lengo Margine terrarum porrexerat Amphitrite. Quâque fuit tellus, illic et pontus et aër: Sic erat instabilis tellus, innabilis unda, Lucis egens aër: nulli sua forma manebat. Obstabatque aliis aliud: quia corpore in uno Frigida pugnabant calidis, humentia siccis, Mollia cum duris, sine pondere habentia pondus. 20 Hanc Deus et melior litem Natura diremit: Nam cælo terras, et terris abscidit undas, Et liquidum spisso secrevit ab aëre cælum. Quæ postquam evolvit, cæcoque exemit acervo, Dissociata locis concordi pace ligavit. Ignea convexi vis et sine pondere cœli |