Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Nam modo, quod nunc sum, videor: modò flector in

anguem:

Armenti modò dux vires in cornua sumo.

Cornua, dum potui nunc pars caret altera telo
Frontis, ut ipse vides. Gemitus sua verba secuti.

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBER NONUS.

10

QUE gemitûs, truncæque Deo Neptunius heros
Caussa rogat frontis: cùm sic Calydonius amnis
Cœpit, inornatos redimitus arundine crines :
Triste petis munus: quis enim sua prælia victus
Commemorare velit? referam tamen ordine. Nec tam
Turpe fuit vinci, quàm contendisse decorum est:
Magnaque dat nobis tantus solatia victor.
Nomine si qua suo tandem pervenit ad aures
Deïanira tuas; quondam pulcherrima virgo,
Multorumque fuit spes invidiosa procorum.
Cum quibus ut soceri domus est intrata petiti;
Accipe me generum, dixi, Parthaöne nate.
Dixit et Alcides. Alii cessere duobus.
Ille Jovem socerum dare se, famamque laborum,
Et superata suæ referebat jussa novercæ.
Contrà ego: (turpe Deum mortali cedere duxi:
Nondum erat ille Deus) Regem me cernis aquarum,
Cursibus obliquis intra tua regna fluentum:
Nec gener externis hospes tibi missus ab oris,
Sed popularis ero, et rerum pars una tuarum.
Tantùm ne noceat, quòd me nec regia Juno
Odit, et omnis abest jussorum pœna laborum.
Nam quòd te jactas Alcmenâ matre creatum;
Jupiter aut falsus pater est, aut crimine verus.
Matris adulterio patrem petis. Elige, fictum
Esse Jovem malis, an te per dedecus ortum.

20

39

Talia dicentem jamdudum lumine torvo
Spectat; et accensæ non fortiter imperat iræ,
Verbaque tot reddit: Melior mihi dextera linguâ.
Dummodo pugnando superem; tu vince loquendo. 30
Congrediturque ferox. Puduit modò magna locutum
Cedere. Rejeci viridem de corpore vestem;
Brachiaque opposui: tenuique à pectore varas
In statione manus; et pugnæ membra paravi.
Ille cavis hausto spargit me pulvere palmis,
Inque vicem fulvæ jactu flavescit arenæ.
Et modò cervicem, modò crura micantia captat;
Aut captare putes: omnique à parte lacessit.
Me mea defendit gravitas; frustráque petebar.
Haud secùs ac moles, quam magno murmure fluctus
Oppugnant: manet illa; suoque est pondere tuta.
Digredimur paullum: rursumque ad bella coïmus;
Inque gradu stetimus, certi non cedere; eratque
Cum pede pes junctus: totoque ego pectore pronus
Et digitos digitis, et frontem fronte premebam.
Non aliter fortes vidi concurrere tauros,
Cùm pretium pugnæ, toto nitidissima saltu,
Expetitur conjux. Spectant armenta, paventque
Nescia quem maneat tanti victoria regni.
Ter sine profectu voluit nitentia contrà
Rejicere Alcides à se mea pectora: quartò
Exuit amplexus, adductaque brachia solvit :
Impulsumque manu (certum mihi vera fateri)
Protinus avertit: tergoque onerosus inhæsit.
Si qua fides, (neque enim fictâ mihi gloria voce
Quæritur) imposito pressus mihi monte videbar.
Vix tamen exserui sudore fluentia multo
Brachia; vix solvi duros à corpore nexus.
Instat anhelanti; prohibetque resumere vires :
Et cervice meâ potitur. Tum denique tellus
Pressa genu nostro est; et arenas ore momordi.
Inferior virtute meas devertor ad artes;
Elaborque viro, longum formatus in anguem.
Qui postquam flexos sinuavi corpus in orbes;

50

60

70

80

Cumque fero movi linguam stridore bisulcam';
Risit, et illudens nostras Tyrinthius artes;
Cunarum labor est angues superare mearum,
Dixit: et, ut vincas alios, Acheloë, dracones,
Pars quota Lernææ serpens eris unus Echidnæ?
Vulneribus fecunda suis erat illa: nec ullum
De centum numero caput est impune recisum;
Quin gemino cervix herede valentior esset.
Hanc ego ramosam natis è cæde colubris,
Crescentemque malo, domui; domitamque peremi.
Quid fore te credas, solum qui versus in anguem
Arma aliena moves? quem forma precaria celat?
Dixerat: et summo digitorum vincula collo
Injicit. Angebar, ceu guttura forcipe pressus:
Pollicibusque meas pugnabam evellere fauces.
Sic quoque devicto restabat tertia tauri
Forma trucis; tauro mutatus membra rebello.
Induit ille toris à lævâ parte lacertos;
Admissumque trahens sequitur: deprensaque durâ
Cornua figit humo; meque altâ sternit arenâ.
Nec satis id fuerat: rigidum fera dextera cornu
Dum tenet, infregit; truncâque à fronte revellit.
Naïdes hoc, pomis et odoro flore repletum,
Sacrârunt; divesque meo bona Copia cornu est.
Dixerat: at Nymphe ritu succincta Dianæ
Una ministrarum, fusis utrimque capillis,
Incessit, totumque tulit prædivite cornu
Autumnum, et mensas, felicia poma, secundas.
Lux subit et, primo feriente cacumina Sole,
Discedunt juvenes: neque enim dum flumina pacem,
Et placidos habeant lapsus, motæque residant,
Opperiuntur, aquæ. Vultus Achelöus agrestes,
Et lacerum cornu mediis caput abdidit undis.
Hunc tamen ablati domuit jactura decoris;
Cetera sospes erat. Capitis quoque, fronde salignâ,
Aut super impositâ celatur arundine, damnum. 100
At te, Nesse ferox, ejusdem virginis ardor
Perdiderat, volucri trajectum terga sagittâ.

VOL. II.

R

90

Namque, novâ repetens patrios cum conjuge muros,
Venerat Eveni rapidas Jove natus ad undas.
Uberiùs solito nimbis hiemalibus auctus,
Vorticibusque frequens erat, atque impervius amnis.
Intrepidum pro se, curam de conjuge agentem
Nessus adit, membrisque valens, scitusque vadorum;
Officioque meo ripâ sistetur in illâ

110

Hæc, ait, Alcide: tu viribus utere nando. [Pallentemque metu, fluviumque, ipsumque timentem] Tradidit Aönius pavidam Calydonida Nesso.

120

Mox, ut erat, pharetrâque gravis, spolioque leonis,
(Nam clavam, et curvos trans ripam miserat arcus)
Quandoquidem cœpi, superentur flumina, dixit.
Nec dubitat; nec quâ sit clementissimus amnis
Quærit et obsequio deferri spernit aquarum.
Jamque tenens ripam, missos cùm tolleret arcus,
Conjugis agnovit vocem: Nessoque parante
Fallere depositum, Quò te fiducia, clamat,
Vana pedum, violente, rapit? tibi, Nesse biformis,
Dicimus. Exaudi: nec res intercipe nostras.
Si te nulla mei reverentia movit; at orbes
Concubitus vetitos poterant inhibere paterni.
Haud tamen effugies, quamvis ope fidis equinâ.
Vulnere, non pedibus te consequar. Ultima dicta
Re probat: et missâ fugientia terga sagittâ
Trajicit. Exstabat ferrum de pectore aduncum.
Quod simul evulsum est, sanguis per utrumque foramen
Emicuit, mixtus Lernæi tabe veneni.

130

Excipit hunc Nessus. Neque enim moriemur inulti,
Secum ait: et calido velamina tincta cruore
Dat munus raptæ, velut irritamen amoris.

Longa fuit medii mora temporis: actaque magni
Herculis implêrant terras, odiumque novercæ.
Victor ab Echaliâ Cenæo sacra parabat
Vota Jovi, cùm Fama loquax præcessit ad aures,
Deianira, tuas, (quæ veris addere falsa
Gaudet, et è minimâ sua per mendacia crescit)
Amphitryoniaden Iöles ardore teneri.

140

« ZurückWeiter »