Et sua (me miserum!) de vulnere dona trahentem Invenio corpusque meo mihi carius ulnis Sontibus attollo: scissâque à pectore veste Vulnera sæva ligo: conorque inhibere cruorem: Neu me morte șuâ sceleratum deserat, oro. Viribus illa carens, et jam moribunda, coëgit Hæc se pauca loqui: Per nostri fœdera lecti, Perque Deos supplex oro, superosque, meosque; Per si quid merui de te bene; perque manentem Nunc quoque, cùm pereo, caussam mihi mortis, amo- rem;
Ne thalamis Auram patiare innubere nostris. Dixit: et errorem tum denique nominis esse Et sensi, et docui. Sed quid docuisse juvabat? Labitur; et parvæ fugiunt cum sanguine vires. Dumque aliquid spectare potest; me spectat: et in me Infelicem animam nostroque exhalat in ore. Sed vultu meliore mori secura videtur. Flentibus hæc lacrimans heros memorabat; et ecce Eacus ingreditur duplici cum prole, novoque Milite; quem Cephalus cum fortibus accipit armis.
JAM nitidum retegente diem, noctisque fugante Tempora Lucifero, cadit Eurus; et humida surgunt Nubila. Dant placidi cursum redeuntibus Austri Eacidis, Cephaloque; quibus feliciter acti Ante exspectatum portus tenuere petitos. Interea Minos Lelegeïa litora vastat : Prætentatque sui vires Mavortis in urbe Alcathoi, quam Nisus habet; cui splendidus ostro Inter honoratos medio de vertice canos Crinis inhærebat, magni fiducia regni. Sexta resurgebant orientis cornua Phoebes: Et pendebat adhuc belli Fortuna; diuque Inter utrumque volat dubiis Victoria pennis. Regia turris erat vocalibus addita muris : In quibus auratam proles Letoïa fertur Deposuisse lyram: saxo sonus ejus inhæsit. Sæpe illuc solita est adscendere filia Nisi; Et petere exiguo resonantia saxa lapillo, Tum cùm pax esset. Bello quoque sæpe solebat Spectare ex illâ rigidi certamina Martis.
Jamque morâ belli procerum quoque nomina nôrat, Armaque, equosque, habitusque, Cydoneasque pha
Noverat ante alios faciem ducis Europæi;
Plùs etiam, quàm nôsse sat est. Hâc judice, Minos, Seu caput abdiderat cristatâ casside pennis,
In galeâ formosus erat: seu sumserat auro Fulgentem clypeum, clypeum sumsisse decebat. Torserat adductis hastilia lenta lacertis ; Laudabat virgo junctam cum viribus artem. Imposito patulos calamo sinuaverat arcus: Sic Phoebum sumtis jurabat stare sagittis. Cùm verò faciem demto nudaverat ære, Purpureusque albi stratis insignia pictis Terga premebat equi, spumantiaque ora regebat: Vix sua, vix sanæ virgo Niseïa compos Mentis erat. Felix jaculum, quod tangeret ille, Quæque manu premeret, felicia frena vocabat. Impetus est illi, (liceat modò) ferre per agmen Virgineos hostile gradus: est impetus illi, Turribus è summis in Gnosia mittere corpus Castra; vel æratas hosti recludere portas: Vel si quid Minos aliud velit. Utque sedebat Candida Dictæi spectans tentoria regis; Læter, ait, doleamne geri lacrimabile bellum, In dubio est. Doleo, quòd Minos hostis amanti est. Sed nisi bella forent, numquid mihi cognitus esset? Me tamen acceptâ poterat deponere bellum Obside: me comitem, me pacis pignus habere. Si, quæ te peperit, talis, pulcherrime rerum, Qualis es ipse, fuit; meritò Deus arsit in illâ. O ego ter felix, si pennis lapsa per auras Gnosiaci possim castris insistere regis: Fassaque me, flammasque meas, quâ dote, rogarem, Vellet emi! tantùm patrias ne poseeret arces. Nam pereant potiùs sperata cubilia, quàm sim Proditione potens: quamvis sæpe utile vinci Victoris placidi fecit clementia multis. Justa facit certè pro nato bella peremto;
In caussâque valet: caussamque tuentibus armis, Ut puto, vincemur. Qui si manet exitus urbem; 60 Cur suus hæc illi reserabit moenia Mavors,
Et non noster amor? meliùs sine cæde, morâque, Impensâque sui poterit superare cruoris.
Quàm metuo certè, ne quis tua pectora, Minos, Vulneret imprudens! quis enim tam dirus, ut in te Dirigere immitem, nisi nescius, audeat hastam? Cœpta placent, et stat sententia tradere mecum Dotalem patriam; finemque imponere bello. Verùm velle parum est. Aditus custodia servat : Claustraque portarum genitor tenet: hunc ego solum Infelix timeo; solus mea vota moratur.
Dî facerent, sine patre forem! sibi quisque profectò Fit Deus: ignavis precibus Fortuna repugnat. Altera jamdudum succensa Cupidine tanto Perdere gauderet, quodcumque obstaret amori. Et cur ulla foret me fortior? ire per ignes, Per gladios ausim. Neque in hoc tamen ignibus ullis, Aut gladiis opus est: opus est mihi crine paterno. Illa mihi est auro pretiosior: illa beatam Purpura me, votique mei factura potentem. Talia dicenti, curarum maxima nutrix Nox intervenit; tenebrisque audacia crevit. Prima quies aderat ; quâ curis fessa diurnis Pectora somnus habet. Thalamos taciturna paternos Intrat: et (heu facinus!) fatali nata parentem Crine suum spoliat: prædâque potita nefandâ Fert secum spolium sceleris; progressaque portâ Per medios hostes (meritis fiducia tanta est) Pervenit ad regem: quem sic adfata paventem: Suasit amor facinus. Proles ego regia Nisi Scylla, tibi trado patriosque meosque Penates. Præmia nulla peto, nisi te. Cape pignus amoris Purpureum crinem: nec me nunc tradere crinem, Sed patrium tibi crede caput. Scelerataque dextrâ Munera porrexit. Minos porrecta refugit; Turbatusque novi respondit imagine facti : Dî te submoveant, ô nostri infamia secli, Orbe suo: tellusque tibi pontusque negentur. Certè ego non patiar Jovis incunabula Creten, Quæ meus est orbis, tantum contingere monstrum. Dixit: et, ut leges captis justissimus auctor
Hostibus imposuit, classis retinacula solvi Jussit; et æratas impelli remige puppes. Scylla, freto postquam deductas nare carinas, Nec præstare ducem sceleris sibi præmia vidit ; Consumtis precibus violentam transit in iram : Intendensque manus, sparsis furibunda capillis, Quò fugis, exclamat, meritorum auctore relictâ, O patriæ prælate meæ, prælate parenti? Quò fugis, immitis? cujus victoria nostrum 110 Et scelus, et meritum est. Nec te data munera, nec te Noster movit amor; nec quòd spes omnis in unum Te mea congesta est? nam quò deserta revertar? In patriam? superata jacet. Sed finge manere: Proditione meâ clausa est mihi. Patris ad ora? Quæ tibi donavi. Cives odere merentem : Finitimi exemplum metuunt. Obstruximus orbem Terrarum, nobis ut Crete sola pateret.
Hâc quoque si prohibes, si nos, ingrate, relinquis, Non genetrix Europa tibi, sed inhospita Syrtis, 120 Armeniæve tigres, Austrove agitata Charybdis. Nec Jove tu natus: nec mater imagine tauri Ducta tua est: (generis falsa est ea fabula vestri) Et ferus, et captus nullius amore juvencæ, Qui te progenuit, taurus fuit. Exige pœnas, Nise pater gaudete malis modò prodita nostris Moenia: nam fateor, merui; et sum digna perire. Me tamen ex illis aliquis, quos impia læsi, Me perimat. Cur, qui vicisti erimine nostro, Insequeris crimen? scelus hoc patriæque patrique; Officium tibi sit. Te verè conjuge digna est, Quæ torvum ligno decepit adultera taurum; Dissortemque utero fœtum tulit. Ecquid ad aures, Perveniunt mea dicta tuas; an inania venti Verba ferunt; idemque tuas, ingrate, carinas? Jam jam Pasiphaën non est mirabile taurum Præposuisse tibi: tu plus feritatis habebas. Me miseram! properare juvat: divulsaque remis Unda sonat; mecum simul ah! mea terra recedit. VOL. I
« ZurückWeiter » |