Ille dolore suo, pœnæque cupidine velox, Vertitur in volucrem, cui stant in vertice crista: Prominet immodicum pro longâ cuspide rostrum. Nomen Epops volucri: facies armata videtur. Hic dolor ante diem, longæque extrema senectæ Tempora, Tartareas Pandiona misit ad umbras. Sceptraloci, rerumque capit moderamen Erechtheus; Justitia dubium, validisne potentior armis. Quattuor ille quidem juvenes, totidemque creârat Femineæ sortis: sed erat par forma duarum. E quibus Æolides Cephalus te conjuge felix, Procri fuit: Borea Tereus Thracesque nocebant: Dilectâque diu caruit Deus Orithyiâ,
Dum rogat, et precibus mavult, quàm viribus, uti. Ast ubi blanditiis agitur nihil, horridus irâ, Quæ solita est illi, nimiúmque domestica, vento; Et meritò, dixit: quid enim mea tela reliqui, Sævitiam, et vires, iramque, animosque minaces, Admovique preces; quarum me dedecet usus? Apta mihi vis est. Vi tristia nubila pello : Vi freta concutio, nodosaque robora verto, Induroque nives, et terras grandine pulso. Idem ego, cùm fratres cœlo sum nactus aperto, (Nam mihi campus is est) tanto molimine luctor, Ut medius nostris concursibus intonet æther; Exsiliantque cavis elisi nubibus ignes.
Idem ego, cùm subii convexa foramina terræ, Supposuique ferox imis mea terga cavernis; Sollicito manes, totumque tremoribus orbem. Hâc ope debueram thalamos petiisse: socerque 700 Non orandus erat, sed vi faciendus, Erechtheus. Hæc Boreas, aut his non inferiora locutus, Excussit pennas. Quarum jactatibus omnis Adflata est tellus; latumque perhorruit æquor. Pulvereamque trahens per summa cacumina pallam, Verrit humum: pavidamque metu caligine tectus Orithyian amans fulvis amplectitur alis. Dum volat, arserunt agitati fortiùs ignes.
Nec priùs aërii cursûs suppressit habenas, Quàm Ciconum tenuit populos, sua moenia, raptor. Illic et gelidi conjux Actæa tyranni,
Et genetrix facta est; partus enixa gemellos; Cetera qui matris, pennas genitoris haberent. Non tamen has unà memorant cum corpore natas: Barbaque dum rutilis aberat submissa capillis; Implumes Calaïsque puer, Zethesque, fuerunt. Mox pariter ritu pennæ cœpere volucrum Cingere utrumque latus; pariter flavescere mala. Ergo, ubi concessit, tempus puerile juventæ, Vellera cum Minyis nitido radiantia villo Per mare non motum primâ petiere carinâ.
JAMQUE fretum Minyæ Pagasæâ puppe secabant, Perpetuâque trahens inopem sub nocte senectam Phineus visus erat; juvenesque Aquilone creati Virgineas volucres miseri senis ore fugârant; Multaque perpessi claro sub Iäsone, tandem Contigerant rapidas limosi Phasidos undas.
Dumque adeunt regem, Phryxeaque vellera poscunt;
Lexque datur numeris magnorum horrenda laborum; Concipit interea validos etias ignes: Et luctata diu, postquam ratione furorem Vincere non poterat; Frustrà, Medea, repugnas; Nescio quis Deus obstat, ait: mirumque, nisi hoc est, Aut aliquid certè simile huic, quod amare vocatur. Nam cur jussa patris nimiùm mihi dura videntur? Sunt quoque dura nimis. Cur, quem modò denique vidi,
Ne pereat, timeo? quæ tanti caussa timoris? Excute virgineo conceptas pectore flammas, Si potes, infelix. Si possem, sanior essem. Sed trahit invitam nova vis; aliudque Cupido, Mens aliud suadet. Video meliora, proboque: Deteriora sequor. Quid in hospite, regia virgo, Ureris? et thalamos alieni concipis orbis? Hæc quoque terra potest, quod ames, dare. Vivat, an
Occidat, in Dîs est. Vivat tamen; idque precari Vel sine amore licet. Quid enim commisit Iäson? Quam, nisi crudelem, non tangat läsonis ætas, Et genus, et virtus? quam non, ut cetera desint, Forma movere potest? certè mea pectora movit. At, nisi opem tulero, taurorum adflabitur ore: Concurretque suæ segeti, tellure creatis Hostibus: aut avido dabitur fera præda draconi. Hoc ego si patiar, tum me de tigride natam, Tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor. Cur non et specto pereuntem? oculosque videndo Conscelero? cur non tauros exhortor in illum, Terrigenasque feros, insopitumque draconem? Dî meliora velint. Quamquam non ista precanda, Sed facienda mihi. Prodamne ego regna parentis, Atque ope nescio quis servabitur advena nostrâ, Ut per me sospes, sine me, det lintea ventis, Virque sit alterius; pœnæ Medea relinquar? Si facere hoc, aliamve potest præponere nobis, Occidat ingratus. Sed non is vultus in illo, Non ea nobilitas animo est, ea gratia formæ, Ut timeam fraudem, meritique oblivia nostri. Et dabit antè fidem: cogamque in fœdera testes Esse Deos. Quid tuta timês? accingere; et omnem Pelle moram. Tibi se semper debebit Iäson, Te face sollemni junget sibi: perque Pelasgas Servatrix urbes matrum celebrabere turbâ. Ergo ego germanam, fratremque, patremque, Deos-
Et natale solum, ventis ablata, relinquam?
Nempe pater sævus, nempe est mea barbara tellus, Frater adhuc infans: stant mecum vota sororis. Maximus intra me Deus est. Non magna relin
Magna sequar: titulum servatæ pubis Achivæ, Notitiamque loci melioris, et oppida, quorum Hic quoque fama viget, cultusque, artesque virorum: Quemque ego cum rebus, quas totus possidet orbis,
Æsoniden mutâsse velim: quo conjuge felix 60 Et Dis cara ferar, et vertice sidera tangam. Quid? quòd nescio qui mediis concurrere in undis Dicuntur montes, ratibusque inimica Charybdis, Nunc sorbere fretum, nunc reddere; cinctaque sævis Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo? Nempe tenens quod amo, gremioque in Iäsonis hæ
Per freta longa trahar. Nihil illum amplexa vere
Aut, si quid metuam, metuam de conjuge solo. Conjugiumne vocas, speciosaque nomina culpæ Imponis, Medea, tuæ ? quin adspice quantum Adgrediare nefas: et, dum licet, effuge crimen. Dixit: et ante oculos rectum, pietasque, pudorque Constiterant: et victa dabat jam terga Cupido. Ibat ad antiquas Hecates Perseïdos aras : Quas nemus umbrosum, secretaque silva tegebant. Et jam fortis erat, pulsusque residerat ardor; Cùm videt Æsoniden: exstinctaque flamma revixit. Et rubuere genæ; totoque recanduit ore. Ut solet à ventis alimenta adsumere, quæque Parva sub inductâ latuit scintilla favillâ, Crescere; et in veteres agitata resurgere vires: Sic jam lentus amor, jam quem languere putares, [Ut vidit juvenem, specie præsentis inarsit.] Et casu, solito formosior Esone natus Illâ luce fuit. Posses ignoscere amanti. Spectat; et in vultu, veluti nunc denique viso, Lumina fixa tenet: nec se mortalia demens Ora videre putat: nec se declinat ab illo. Ut verò cœpitque loqui, dextramque prehendit Hospes, et auxilium submissâ voce rogavit; Promisitque torum; lacrimis ait illa profusis: Quid faciam video: nec me ignorantia veri Decipiet, sed amor, Servabere munere nostro : Servatus promissa dato. Per sacra triformis Ille Dex, lucoque foret quod numen in illo,
« ZurückWeiter » |