Defluxere comæ: cumque his et naris et auris. Lydia tota fremit: Phrygiæque per oppida facti auctor, 160 170 Cui licuit soli Superorum tangere mensas. 190 Sub domina est: fidibusque mei commissa mariti Mœnia cum populis à meque viroque reguntur. In quamcumque domûs adverto lumina partem, 180 Immensæ spectantur opes. Accedit eódem Digna Deæ facies. Huc natas adjice septem, Et totidem juvenes; et mox generosque nurusque. Quærite nunc, habeat quam nostra superbia caussam : Nescio quoque audete satam Titanida Cæo Latonam præferre mihi; cui maxima quondam Exiguam sedem parituræ terra negavit. Nec cœlo, nec humo, nec aquis Dea vestra recepta est, Exsul erat mundi; donec miserata vagantem, Hospita tu terris erras, ego, dixit, in undis, Instabilemque locum Delos dedit. Illa duobus Facta parens: uteri pars est hæc septima nostri. Sum felix: quis enim neget hoc? felixque manebo. Hoc quoque quis dubitet? tutam me copia fecit. Major sum, quàm cui possit Fortuna nocere. Multaque ut eripiat; multò mihi plura relinquet. Excessere metum mea jam bona. Fingite demi Huic aliquid populo natorum posse meorum; Non tamen ad numerum redigar spoliata duorum Latonæ: turbâ quò quantum distat ab orbâ? Ite sacris, properate sacris; laurumque capillis Ponite. Deponunt; infectaque sacra relinquunt: Quodque licet, tacito venerantur murmure numen. Indignata Dea est: summoque in vertice Cynthi Talibus est dictis geminâ cum prole locuta: En ego vestra parens, vobis animosa creatis, Et nisi Junoni, nulli cessura Dearum, 200 210 An Dea sim, dubitor: perque omnia secula cultis 220 Dixit idem Phœbe: celerique per aëra lapsu 230 240 In latus à dextro paullatim defluit armo. 250 At non intonsum simplex Damasichthona vulnus 260 Fama mali, populique dolor, lacrimæque suorum Tam subitæ matrem certam fecere ruinæ, Mirantem potuisse; irascentemque, quòd ausi Hoc essent Superi, quòd tantum juris haberent. 270 Nam pater Amphion, ferro per pectus adacto, Finierat moriens pariter cum luce dolorem. Heu quantum hæc Niobe Niobe distabat ab illâ, Quæ modò Latoïs populum submoverat aris, Et mediam tulerat gressus resupina per urbem, Invidiosa suis; at nunc miseranda vel hosti! Corporibus gelidis incumbit; et ordine nullo Oscula dispensat natos suprema per omnes. A quibus ad cælum liventia brachia tendens, Pascere, crudelis, nostro, Latona, dolore; Pascere, ait; satiaque meo tua pectora luctu: [Corque ferum satia, dixit: per funera septem] Efferor: exsulta; victrixque inimica triumpha. Cur autem victrix? miseræ mihi plura supersunt, Quam tibi felici: post tot quoque funera vinco. Dixerat: insonuit contento nervus ab arcu: Qui, præter Nioben unam, conterruit omnes. Illa malo est audax. Stabant cum vestibus atris Ante toros fratrum demisso crine sorores. E quibus una, trahens hærentia viscere tela, 290 Imposito fratri, moribunda relanguit ore. 280 Altera, solari miseram conata parentem, Conticuit subitò, duplicataque vulnere cæco est. [Oraque non pressit, nisi postquam spiritus exit.] Hæc frustrà fugiens collabitur; illa sorori Immoritur: latet hæc; illam trepidare videres. Sexque datis leto, diversaque vulnera passis, Ultima restabat: quam toto corpore mater, Totâ veste tegens, Unam, minimamque relinque; De multis minimam posco, clamavit, et unam. 300 Dumque rogat; pro quâ rogat, occidit. Orba resedit Exanimes inter natos, natasque, virumque : Diriguitque malis. Nullos movet aura capillos. In vultu color est sine sanguine: lumina mæstis Stant immota genis: nihil est in imagine vivi. Ipsa quoque interiùs cum duro lingua palato Congelat, et venæ desistunt posse moveri. Nec flecti cervix, nec brachia reddere gestus, Nec pes ire potest: intra quoque viscera saxum est. Flet tamen, et validi circumdata turbine venti 310 In patriam rapta est: ubi fixa cacumine montis Liquitur, et lacrimas etiamnum marmora manant. Tum verò tanti manifestam numinis iram Femina virque timent: cultuque impensiùs omnes Magna gemelliparæ venerantur numina Divæ. Utque fit, à facto propiore priora renarrant. E quibus unus ait: Lyciæ quoque fertilis agris Haud impune Deam veteres sprevere coloni. Res obscura quidem est ignobilitate virorum; Mira tamen. Vidi præsens stagnumque locumque 320 Prodigio notum: nam me jam grandior ævo, Impatiensque viæ genitor deducere lectos Jusserat inde boves; gentisque illius eunti Ipse ducem dederat. Cum quo dum pascua lustro, Ecce lacûs medio sacrorum nigra favilla Ara vetus stabat, tremulis circumdata cannis. Restitit; et pavido, Faveas mihi, murmure dixit Dux meus: et simili, Faveas, ego murmure dixi, Naïadum, Faunine foret tamen ara rogabam, |