Ora canum, nullosque audet dare corpore motus? Non tamen abscedit: neque enim vestigia cernit 630 Longiùs ire pedum: servat nubemque locumque. Occupat obsessos sudor mihi frigidus artus; Cæruleæque cadunt toto de corpore guttæ. Quâque pedem movi, manat lacus: éque capillis Ros cadit et citiùs, quàm nunc tibi facta renarro, In laticem mutor. Sed enim cognoscit amatas Amnis aquas, positoque viri, quod sumserat, ore, Vertitur in proprias, ut se mihi misceat, undas. Delia rumpit humum. Cæcis ego mersa cavernis Advehor Ortygiam: quæ me, cognomine Divæ 640 Grata meæ, superas eduxit prima sub auras.
Hâc Arethusa tenus. Geminos Dea fertilis angues Curribus admovit; frenisque coërcuit ora: Et medium cœli terræque per aëra vecta est: Atque levem currum Tritonida misit in arcem Triptolemo; partimque rudi data semina jussit Spargere humo, partim post tempora longa recultæ. Jam super Europen sublimis, et Asida, terras Vectus erat juvenis; Scythicas advertitur oras. Rex ibi Lyncus erat. Regis subit ille penates. 650 Quâ veniat, caussamque viæ, nomenque rogatus, Et patriam. Patria est claræ mihi, dixit, Athenæ, Triptolemus nomen. Veni nec puppe per undas, Nec pede per terras: patuit mihi pervius æther. Dona fero Cereris; latos quæ sparsa per agros Frugiferas messes, alimentaque mitia reddant. Barbarus invidit: tantique ut muneris auctor Ipse sit, hospitio recipit: somnoque gravatum Adgreditur ferro. Conantem figere pectus Lynca Ceres fecit: rursusque per aëra misit Mopsopium juvenem sacros agitare jugales.
Finierat dictos è nobis maxima cantus. At Nymphæ vicisse Deas, Helicona colentes, Concordi dixere sono. Convicia victæ Cùm jacerent, Quoniam, dixit, certamine vobis Supplicium meruisse parum est, maledictaque culpæ
Additis, et non est patientia libera nobis; Ibimus in poenas: et, quò vocat ira, sequemur. Rident Emathides, spernuntque minacia verba; Conatæque loqui, et magno clamore protervas Intentare manus, pennas exire per ungues Adspexere suos, operiri brachia plumis: Alteraque alterius rigido concrescere rostro Ora vident, volucresque novas accedere silvis. Dumque volunt plangi; per brachia mota levatæ Aëre pendebant, nemorum convicia, picæ.
Nunc quoque in alitibus facundia prisca remansit, Raucaque garrulitas, studiumque immane loquendi.
PREBUERAT dictis Tritonia talibus aurem ; Carminaque Aönidum, justamque probaverat iram. Tum secum, Laudare parum est; laudemur et ipsæ: Numina nec sperni sine pœnâ nostra sinamus. Mæoniæque animum fatis intendit Arachnes : Quam sibi lanificæ non cedere laudibus artis Audierat. Non illa loco, nec origine gentis Clara, sed arte, fuit. Pater huic Colophonius Idmon Phocaïco bibulas tinguebat murice lanas. Occiderat mater: sed et hæc de plebe, suoque Æqua viro fuerat. Lydas tamen illa per Quæsierat studio nomen memorabile; quamvis Orta domo parvâ, parvis habitabat Hypæpis. Hujus ut adspicerent opus admirabile, sæpe Deseruere sui Nymphæ vineta Tymoli: Deseruere suas Nymphæ Pactolides undas. Nec factas solùm vestes spectare juvabat; Tum quoque, cùm fierent; tantus decor adfuit arti. Sive rudem primos lanam glomerabat in orbes; Seu digitis subigebat opus; repetitaque longo Vellera mollibat nebulas æquantia tractu ; Sive levi teretem versabat pollice fusum ; Seu pingebat acu; scires à Pallade doctam.
Quod tamen ipsa negat: tantâque offensa magistrâ, Certet, ait, mecum; nihil est quod victa recusem. Pallas anum simulat: falsosque in tempora canos Addit, et infirmos baculo quoque sustinet artus.
Tum sic orsa loqui: Non omnia grandior ætas, Quæ fugiamus, habet: seris venit usus ab annis. Consilium ne sperne meum. Tibi fama petatur Inter mortales faciendæ maxima lanæ.
Cede Deæ: veniamque tuis temeraria dictis Supplice voce roga: veniam dabit illa roganti. Adspicit hanc torvis, inceptaque fila relinquit; Vixque manum retinens, confessaque vultibus iram, Talibus obscuram resecuta est Pallada dictis: Mentis inops, longâque venis confecta senectâ : Et nimiùm vixisse diu nocet. Audiat istas, Si qua tibi nurus est, si qua est tibi filia, voces: Consilii satis est in me mihi: neve monendo Profecisse putes; eadem sententia nobis. Cur non ipsa venit? cur hæc certamina vitat? Tum Dea, Venit, ait; formamque removit anilem; Palladaque exhibuit. Venerantur numina Nymphæ, Mygdonidesque nurus: sola est non territa virgo: Sed tamen erubuit; subitusque invita notavit Ora rubor: rursusque evanuit: ut solet aër Purpureus fieri, cùm primùm Aurora movetur; Et breve post tempus candescere Solis ab ictu. Perstat in incepto, stolidæque cupidine palmæ In sua fata ruit. Neque enim Jove nata recusat: Nec monet ulterius, nec jam certamina differt. Haud mora; consistunt diversis partibus ambæ, Et gracili geminas intendunt stamine telas. Tela jugo vincta est: stamen secernit arundo: Inseritur medium radiis subtemen acutis ; Quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum Percusso feriunt insecti pectine dentes. Utraque festinant: cinctæque ad pectora vestes Brachia docta movent, studio fallente laborem. Illic et Tyrium quæ purpura sensit aënum Texitur, et tenues parvi discriminis umbræ : Qualis ab imbre solet percussus solibus arcus Inficere ingenti longum curvamine cœlum : In quo diversi niteant cùm mille colores,
Transitus ipse tamen spectantia lumina fallit.
Usque adeò quod tangit idem est: tamen ultima dis
Illic et lentum filis immittitur aurum,
Et vetus in telâ deducitur argumentum. Cecropiâ Pallas scopulum Mavortis in arce Pingit, et antiquam de terræ nomine litem. Bis sex cœlestes, medio Jove, sedibus altis Augustâ gravitate sedent. Sua quemque Deorum Inscribit facies. Jovis est regalis imago. Stare Deum pelagi, longoque ferire tridente Aspera saxa facit, medioque è vulnere saxi Exsiluisse ferum; quo pignore vindicet urbem. At sibi dat clypeum, dat acutæ cuspidis hastam: Dat galeam capiti: defenditur ægide pectus: Percussamque suâ simulat de cuspide terram Prodere cum baccis fœtum canentis olivæ ; Mirarique Deos. Operi victoria finis. Ut tamen exemplis intelligat æmula laudis, Quod pretium speret pro tam furialibus ausis ; Quattuor in partes certamina quattuor addit, ́Clara colore suo, brevibus distincta sigillis. Threïciam Rhodopen habet angulus unus, et Hæmon; Nunc gelidos montes, mortalia corpora quondam ; Nomina summorum sibi qui tribuêre Deorum. Altera Pygmææ fatum miserabile matris Pars habet. Hanc Juno victam certamine jussit Esse gruem; populisque suis indicere bellum. Pingit et Antigonen, ausam contendere quondam Cum magni consorte Jovis; quam regia Juno In volucrem vertit: nec profuit Ilion illi, Laomedonve pater, sumtis quin candida pennis Ipsa sibi plaudat crepitante ciconia rostro.
Qui superest solus Cinyran habet angulus orbum: Isque gradus templi, natarum membra suarum, Amplectens, saxoque jacens, lacrimare videtur. 100 Circuit extremas oleis pacalibus oras.
Is modus est; operique suâ facit arbore finem.
« ZurückWeiter » |