220 Et cum Cylleno gelidi pineta Lycei. Arcados hinc sedes et inhospita tecta tyranni Ingredior, traherent cùm sera crepuscula noctem. Signa dedi venisse Deum; vulgusque precari Cœperat. Irridet primò pia vota Lycaon. Mox ait, Experiar, Deus hic, discrimine aperto, An sit mortalis: nec erit dubitabile verum. Nocte gravem somno nec opinâ perdere morte Me parat. Hæc illi placet experientia veri. Nec contentus eo, missi de gente Molossâ Obsidis unius jugulum mucrone resolvit : Atque ita semineces partim ferventibus artus Mollit aquis, partim subjecto torruit igni. Quos simul imposuit mensis, ego vindice flamma 230 In domino dignos everti tecta Penates. Territus ille fugit; nactusque silentia ruris Exululat, frustráque loqui conatur: ab ipso Colligit os rabiem, solitæque cupidine cædis Vertitur in pecudes: et nunc quoque sanguine gaudet. In villos abeunt vestes, in crura lacerti. Fit lupus, et veteris servat vestigia formæ. Canities eadem est, eadem violentia vultu : Idem oculi lucent: eadem feritatis imago. Occidit una domus: sed non domus una perire 240 Digna fuit: quâ terra patet, fera regnat Erinnys. In facinus jurâsse putes. Dent ociùs omnes, Quas meruere pati (sic stat sententia) pœnas. Dicta Jovis pars voce probant, stimulosque furenti Adjiciunt: alii partes adsensibus implent. Est tamen humani generis jactura dolori Omnibus: et, quæ sit terræ, mortalibus orbæ, Forma futura, rogant: quis sit laturus in aras Tura? ferisne paret populandas tradere gentes? Talia quærentes (sibi enim fore cetera curæ) Rex Superûm trepidare vetat, sobolemque priori Dissimilem populo promittit origine mira. Jamque erat in totas sparsurus fulmina terras; Sed timuit, ne fortè sacer tot ab ignibus æther 250 مر Conciperet flammas, longusque ardesceret axis. 270 280 Cæruleus frater juvat auxiliaribus undis. 1 Occupat hic collem: cymba sedet alter aduncâ, Et ducit remos illic, ubi nuper arârat. Ille supra segetes, aut mersæ culmina villæ Navigat: hic summâ piscem deprendit in ulmo. Figitur in viridi (si fors tulit) anchora prato: Aut subjecta terunt curvæ vineta carinæ. Et, modò quâ graciles gramen carpsere capellæ, Nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocæ. 300 Mirantur sub aquâ lucos, urbesque, domosque Nereides: silvasque tenent delphines, et altis Incursant ramis, agitataque robora pulsant. Nat lupus inter oves: fulvos vehit unda leones: Unda vehit tigres': nec vires fulminis apro, Crura nec ablato prosunt velocia cervo. Quæsitisque diu terris, ubi sidere detur, In mare lassatis volucris vaga decidit alis. Obruerat tumulos immensa licentia ponti, Pulsabantque novi montana cacumina fluctus. 310 Maxima pars undâ rapitur: quibus unda pepercit, Illos longa domant inopi jejunia victu. Separat Aönios Actæis Phocis ab arvis, Terra ferax, dum terra fuit; sed tempore in illo Pars maris, et latus subitarum campus aquarum. Mons ibi verticibus petit arduus astra duobus, Nomine Parnasus, superatque cacumine nubes. Hic ubi Deucalion (nam cetera texerat æquor) Cum consorte tori parvâ rate vectus adhæsit; Corycidas Nymphas, et numina montis adorant, 320 Fatidicamque Themin, quæ nunc oracla tenebat. Non illo melior quisquam, nec amantior æqui Vir fuit, aut illâ metuentior ulla Deorum. Jupiter ut liquidis stagnare paludibus orbem, Et superesse videt de tot modò millibus unum, Et superesse videt de tot modò millibus unam; Innocuos ambos, cultores numinis ambos; Nubila disjecit: nimbisque Aquilone remotis, Et cœlo terras ostendit, et æthera terris. Nec maris ira manet; positoque tricuspide telo 330 340 Mulcet aquas rector pelagi: supraque profundum Exstantem, atque humeros innato murice tectum, Cæruleum Tritona vocat; conchæque sonaci Inspirare jubet; fluctusque et flumina signo Jam revocare dato. Cava buccina sumitur illi Tortilis, in latum quæ turbine crescit ab imo: Buccina, quæ medio concepit ut aëra ponto, Litora voce replet, sub utroque jacentia Phœbo. Tum quoque, ut ora Dei madida rorantia barba Contigit, et cecinit jussos inflata receptus, Omnibus audita est telluris et æquoris undis : Et quibus est undis audita, coërcuit omnes. Jam mare litus habet: plenos capit alveus amnes: Flumina subsidunt: colles exire videntur. Surgit humus: crescunt loca decrescentibus undis. Postque diem longam nudata cacumina silvæ Ostendunt, limumque tenent in fronde relictum. Redditus orbis erat. Quem postquam vidit inanem, Et desolatas agere alta silentia terras, Deucalion, lacrimis ita Pyrrham adfatur obortis: 350 O soror, ô conjux, ô femina sola superstes, Quam commune mihi genus, et patruelis origo, Deinde torus junxit; nunc ipsa pericula jungunt : Terrarum, quascumque vident occasus et ortus, Nos duo turba sumus. Possedit cetera pontus. Nunc quoque adhuc vitæ non est fiducia nostræ Certa satis: terrent etiamnum nubila mentem. Quid tibi, si sine me fatis erepta fuisses, Nunc animi, miseranda, foret? quo sola timorem Ferre modo posses? quo consolante doleres? 360 Namque ego (crede mihi,) si te modò pontus haberet, Te sequerer, conjux: et me quoque pontus haberet. O utinam possim populos reparare paternis Artibus; atque animas formatæ infundere terræ ! Nunc genus in nobis restat mortale duobus, (Sic visum Superis) hominumque exempla manemus. Dixerat, et flebant. Placuit cœleste precari Numen; et auxilium per sacras quærere sortes. recusat: Nulla mora est; adeunt pariter Cephisidas undas, Ut nondum liquidas, sic jam vada nota secantes. 370 Inde ubi libatos irroravere liquores Vestibus et capiti; flectunt vestigia sanctæ Ad delubra Deæ: quorum fastigia turpi Squallebant musco; stabantque sine ignibus aræ. Ut templi tetigere gradus; Pronus humi, gelidoque pavens dedit oscula saxo. procumbit uterque Atque ita, Si precibus, dixerunt, numina justis Victa remollescunt, si flectitur ira Deorum; Dic, Themi, quâ generis damnum reparabile nostri Arte sit: et mersis fer opem, mitissima, rebus. 380 Mota Dea est; sortemque dedit: Discedite templo ; Et velate caput; cinctasque resolvite vestes: Ossaque post tergum magnæ jactate parentis. Obstupuere diu: rumpitque silentia voce Pyrrha prior; jussisque Deæ parere Detque sibi veniam, pavido rogat ore: pavetque Lædere jactatis maternas ossibus umbras. Interea repetunt cæcis obscura latebris Verba datæ sortis secum, inter seque volutant. Inde Promethides placidis Epimethida dictis Mulcet; et, Aut fallax, ait, est sollertia nobis; Aut pia sunt, nullumque nefas oracula suadent. Magna parens terra est: lapides in corpore terræ Ossa reor dici: jacere hos post terga jubemur. Conjugis augurio quamquam Titania mota est; Spes tamen in dubio est: adeò cœlestibus ambo Diffidunt monitis. Sed quid tentare nocebit ? Descendunt; velantque caput, tunicasque recingunt; Et jussos lapides sua post vestigia mittunt. Saxa (quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas?) 400 Ponere duritiem cœpere, suumque rigorem ; Mollirique morâ, mollitaque ducere formam. Mox, ubi creverunt, naturaque mitior illis Contigit, ut quædam, sic non manifesta, videri Forma potest hominis; sed utì de marmore cœpto Non exacta satis, rudibusque simillima signis, VOL. II. 390 |