ORBA parente suo quicumque volumina tangis, His saltem vestrâ detur in urbe locus. Quóque magis faveas, non sunt hæc edita ab illo, Sed quasi de Domini funere rapta sui. Quidquid in his igitur vitii rude carmen habebit, Emendaturus, si licuisset, erat.