Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Sic fera quamprimum pavido Germania vultu

Ante triumphantes serva feratur equos.
Sic pater in Pylios, Cumaeos mater in annos

Vivant, et possis filius esse diu.
Tu quoque, conveniens ingenti nupta marito,
Accipe non dura supplicis aure preces.
Sic tibi vir sospes, sic sint cum prole nepotes,
Cumque bonis nuribus, quas peperere, nurus:
Sic, quem dira tibi rapuit Germania, Drusus
Pars fuerit partus sola caduca tui:
Sic tibi Marte suo, fraterni funeris ultor,
Purpureus niveis filius instet equis.
Adnuite o timidis, mitissima numina, votis !
Praesentes aliquid prosit habere Deos!
Caesaris adventu tuta gladiator arena
Exit, et auxilium non leve vultus habet.

Nos

[ocr errors][merged small][merged small]

quoque vestra iuvet quod, qua licet, ora videmus; 35

40. Ante triumphales equos) Triumphantes est in vetustioribus. Ante equos Tiberii, de Germania devicta triumphum agentis.

42. Vivant, et possis filius esse diu) Vivum et ut Barberin. Vivat et huic possis unus Vatic. Vivant ut possis nnus Medon. Puto scribendum, Vivat, et o possis filius esse diu. H.

46. Cumque bonis nuribus, quas peperere, nurus) Quos peperere plerique veteres: nepotes innuit. Sarravianus et octo alii quod pro quot, ut Combianus. Nostri quas.

50. Purpureus filius) Tiberius, Liviae filius, paludameuto imperatorio et purpureo indutus.

52. Praesentes aliquid prosit habere 'Deos) Aliquos unus Vatican. scribe aliqua prosit. H. Deos praesentes. Augusti, Tiberii et Liviae imagines missas Roma.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

Intrata est Superis quod domus una tribus
Felices illi, qui non simulacra, sed ipsos,
Quique Deûm coram corpora vera vident.
Quod quoniam nobis invidit inutile fatum,
Quos dedit ars votis, effigiemque colo.
Sic homines novere Deos, quos arduus aether
Occulit: et colitur pro love forma lovis.
Denique, quae mecum est, et erit sine fine, cavete,
Ne sit in inviso vestra figura loco.

Nam caput e nostra citius cervice recedet,
Et patiar fossis lumen abire genis,

Quam caream raptis, o publica numina, vobis;
Vos eritis nostrae portus et ara fugae:

Vos ego complectar, Geticis si cingar ab armis;
Vosque meas aquilas, vos mea signa sequar.
Aut ego me fallo, nimiaque cupidine ludor,

Aut spes exsilii commodioris adest.

Nam minus et minus est facies in imagine tristis;

56. Intrata est Superis quod domus) Facta quod est Superis iam domus in Regio. Scribe Tacta: versu proximo, malim Felices illos. H.

60. Quos dedit ars vultus) Volu, Sarray. Argent. Nostri votis; placet.

61. Sic homines novere Deos) Hoc pacto, scilicet per imagines et simulacra, Deos immortales cognoscimus: nam propriam eorum formam nulli licet videre.

64. in inviso loco ) In terra hostili. -Vestra figura. Vestrum simulacrum.

65. Nam caput e nostra citius cervice recedet) Scribe recidi, et refer ad to patiar, quod sequitur. Epistola tamen Paridis, vs. 153: Ante recessisset caput hoc cervice cruenta. Propert. lib. II, Eleg. 6, vs. 7: Nam citius paterer caput hoc discedere collo. Quare, si vulgatam scripturam tue

60

65

70

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Visaque sunt dictis adnuere ora meis.
Vera, precor, fiant timidae praesagia mentis;
Justaque quamvis est, sit minor ira Dei.

EPISTOLA IX

COTYI REGI

ARGVMENTVM

Cotyis Thraciae regis auxilium implorat, eumque et originis nobilitate spicuum, et studiorum, poëseos praesertim, dulcedine captum rogat, sibi exsuli in vicinia tuto degere liceat.

Regia progenies, cui nobilitatis origo

Nomen in Eumolpi pervenit usque, Coty; Fama loquax vestras si iam pervenit ad aures, Me tibi finitimi parte iacere soli;

[blocks in formation]

tius, sed a Cotys tertii ordinis flectitur. Micyllus de eo Coty hic intelligit, cuius mentio fit apud Tacitom lib. II, et quem idem auctor, ut et Strabo lib. XII, Cotym, per y nominat. Quod libenter sequor, et temporum ratione habita, et personat qualitatem, et ingenium cuin hac descriptione conferens. Is enim et temporibus Augusti supremis vixit, t ab eodem Augusto regni Thracensis partem accepit.

2. Pervenit usque etc. Descendit usque ab Eumolpo; Eumolpus enim Neptuni et Chiones, quae Boreae et

Supplicis exaudi, iuvenum mitissime, vocem:
Quainque potes profugo, nam potes, adfer opem.
Me fortuna tibi, de qua ne conquerar, hoc est,
Tradidit; hoc uno non inimica mihi.

Excipe naufragium non duro litore nostrum,
Ne fuerit terra tutior unda tua.

Regia, crede mihi, res est subcurrere lapsis:
Convenit et tanto, quantus es ipse, viro.
Fortunam decet hoc istam : quae maxima quum

Esse potest animo vix tamen aequa tuo.
Conspicitur nunquam meliore potentia causa,
Quam quoties vanas non sinit esse preces.
Hoc nitor ille tui generis desiderat: hoc est
A Superis ortae nobilitatis opus.

sit,

Hoc tibi et Eumolpus, generis clarissimus auctor,
Et prior Eumolpo suadet Erichthonius.
Hoc tecum commune Deo: quod uterque rogati

Orithyae nata, filius, ex Thracia in Atticam venit. Eum sane Homerus carmine suo fortem adpellat. M.

7. Me fortuna tibi, de qua quod non queror, hoc est, Tradidit) Tres quod conqueror; sex non conqueror ; unus Vatican. non conquerar. Lege ne conquerar: deinde Prodidit Argentinus, eleganter; hoc est, exposait, obiecit. H.

8. non duro litore) Non aspero, sed benigno, placido, et propitio solo, quasi dicat, ego relegatus tanquam naufragus, supplex ad litus tuum confugio, precorque ut me benigne excipias.

10. Nec fuerit terra) Ex quo poëta innuit, illic tutiorem sedem sperandam, quam in mari. Quod si sibi tam longa navigatione pepercit, multo magis eius terram intelligit debere ei parcere. Nostri habent ne, pro nec.

10

15

20

11. subcurrere lapsis) Cicer. pro Ligario confirmat, nulla re homines propius ad Deos accedere, quam salutem hominibus dando. PONT.

13. decet hoc) Haec Argentin. et alius, quod Heinsius probat.

18. A Superis ortae nobilitatis) Nobilitatis a Diis originem ducentis. Hoc autem dicit propter Eumolpum, filium Neptuni et Chiones, quae filia Boreae, generis sui auctorem, ut diximus.

20. Erichthonius) Erichthonius, seu Erechtheus, rex fuit Athenarum, quem Minerva e rure ubi natus erat, suscepit, educavitque, et Atheniensi populo pro rege tradidit: ideoque illi annua solennia Athenienses agunt taurorum agnorumque sacrificiis. Vide Natal. lib. IV, cap. 5.

21. Hoc tecum commune Deis) Hoc est tibi cum Diis commune, quod

Supplicibus vestris ferre soletis opem.
Numquid erit, quare solito dignemur honore
Numina, si demas velle iuvare Deos?
Iuppiter oranti surdas si praebeat aures,
Victima pro templo cur cadat icta Iovis?
pacem nullam Pontus mihi praestet eunti,
Irrita Neptuno cur ego tura feram?
Vana laborantis si fallat vota coloni,
Accipiat gravidae cur suis exta Ceres?

Si

[blocks in formation]

28. cur ego dona feram ) Tura scripti plerique. HEINS.

29. si faliant vota coloni) Fallat meliores; Ceres nimirum: in Fast. lib. IV, vs. 645: Saepe seges primis dominum fallebat in herbis. Prudentius lib. II, contra Symmachum: Nec vernas infudit aquas creberrimus imber Fruge nova, et viridis si messis adulta priusquam Conceptas tenero solidaret lacte medullas, Adflatum calido succum contraxit ab Euro, IeiuRosque tulit calamos, atque irrita vota Agricolae sterilis stipularum silva fefellit. Sic et decipere et mentiri et eludere messis dicebatur. Symmachus pro ara Victoriae: Spem provinciarum omnium messis aegra decepit. Noster Amor. lib. III, Eleg. 19, vs. 31 et 34: Quum bene iactati pulsarant arva tigones, irrita decepti vota colentis erant. Apud Horatium, fundus mendax lib. III, Od. 1, vs. 30, et spem mentita seges lib. I, Epist. 7, vs. 87; apud Tibullum lib. II, Eleg. 1,

25

30

vs. 19: Neu seges eludat messem fallacibus herbis. Propertius lib. II, El 12, vs. 31: Terra prius falso partu deludet arantes. Valer. Flaccus lib. VII, vs. 229: patriam inde vocato, Qua redit itque dies, nec nos Dis nata malignis Luserit hoc uno semper sub frigore messis, Fas mihi non stabiles, fas et tibi linquere Colchos. Ita locum mendosissimum restituo. Nor stabiles Colchi, in quibus sedes certa non figitur: pari modo Plautus, Mercatore, stabilem patriam et domum, dixit: Quis modus tibi exsilio tandem eveniet, qui finis fugae? Quae patria, aut domus tibi stabilis esse poterit? dic mihi. Perperam non habiles Colchos et Cluserit messis in Valerio hactenus legebatur. Accipiat mox meliores versu proximo, pro Accipiet. H.

[blocks in formation]

30. Accipiet gravidae etc. Cur, inquit, sacrificabitur Cereri porca, preces agricolarum incassum fuudenSuis gravidae. Initium immolandi a suillo genere sumptum existimat Ovidius. Cuius rei causa in Fastis, et in Metam. lib. XV, vs. 112: prima putatur Hostia sus meruisse mori, quia semina pando Eruerit rostro, spemque interceperit anni. Mactabatur autem porcus Cereri, quia hoc animal frugibus nocet. Solebant enim victimae pro qualitate

« ZurückWeiter »