Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Hîc nux, hîc mixta est rugosis carica palmis,
Prunaque, et in patulis redolentia mala canistris,
Et de purpureis collectæ vitibus uvæ.
Candidus in medio favus est. Super omnia vultus 135
Accessêre boni : nec iners pauperque voluntas. :

Interea, quoties haustum cratera repleri
Sponte suâ, per seque vident succrescere vina,
Attoniti novitate pavent, manibusque supinis
Concipiunt Baucisque preces, timidusque Philemon : 140
Et veniam dapibus, nullisque paratibus orant.

Unicus anser erat, minimæ custodia villæ : Quem dis hospitibus domini mactare parabant : Ilie celer pennâ tardos ætate fatigat ; Eluditque diu : tandemque est visus ad ipsos 145 Confugisse deos. Superi vetuêre necari ;

Dîque sumus; meritasque luet vicinia poenas Impia,” dixerunt : "vobis immunibus hujus Esse mali dabitur : modò vestra relinquite tecta ; Ac nostros comitate gradus ; et in ardua montis 150 Ite simul.” Parent ambo, baculisque levati Nituntur longo vestigia ponere clivo.

Tantum aberant summo, quantum semel ire sagitta Missa potest : flexêre oculos, et mersa palude Cætera prospiciunt : tantùm sua tecta manere. 155 Dumque ea mirantur ; dum deflent fata suorum : Illa vetus dominis etiam casa parva duobus, Vertitur in templum : furcas subiêre columnæ : Stramina flavescunt; adopertaque marmore tellus, Cælatæque fores, aurataque tecta videntur.

160 Talia cum placido Saturnius edidit ore : “i Dicite, juste senex, et fæmina conjuge justo Digna, quid optetis.' Cum Baucide pauca locutus,

165

170

Consilium superis aperit commune Philemon :
“Esse sacerdotes, delubraque vestra tueri
Poscimus : et quoniam concordes egimus annos;
Auferat hora duos eadem : nec conjugis unquam
Busta meæ videam ; neu sim tumulandus ab illâ."

Vota fides sequitur : templi tutela fuêre,
Donec vita data est. Annis ævoque soluti
Ante gradus sacros cùm starent fortè, locique
Inciperent casus; frondere Philemona Baucis,
Baucida conspexit senior frondere Philemon.
Jamque super gelidos crescente cacumine vultus,
Mutua, dum licuit, reddebant dicta ; “Valeque,
O conjux," dixêre simul, simul abdita texit
Ora frutex. Ostendit adhuc Tyaneïus illic
Incola de geminâ vicinos arbore truncos.
Hæc mihi non vani (neque erat cur fallere vellent)
Narravêre senes. Equidem pendentia vidi
Serta super ramos : ponensque recentia, dixi,
“ Cura pii dîs sunt, et, qui coluêre, coluntur.”

[merged small][merged small][ocr errors]

LIBER IX.

HERCULIS MORS.

V, 134.

Longa fuit medii mora temporis : actaque magni
Herculis implêrant terras, odiumque novercæ.
Victor ab Echaliâ Cenæo sacra parabat
Vota Jovi, cùm Fama loquax præcessit ad aures,

Dežanira, tuas, (quæ veris addere falsa

5
Gaudet, et e minimâ sua per mendacia crescit)
Amphitryoniaden löles ardore teneri.
Credit amans : Venerisque novæ perterrita famâ
Indulsit primò lacrymis; flendoque dolorem
Diffudit miseranda suum : mox deinde, Quid autem 10
Flemus ?' ait; “pellex lacrymis lætabitur istis;
Quæ quoniam adventat, properandum, aliquidque novan-

dum est.
Conquerar, an sileam ? repetam Calydona, morerne?
Excedam tectis ? an, si nihil amplius, obstem?'
Incursus animus varios habet. Omnibus illi

15
Prætulit imbutam Nesseo sanguine vestem
Mittere ; quæ vires defecto reddat amori.
Ignaroque Lichæ, quid tradat nescia, luctus
Ipsa suos tradit : blandisque miserrima verbis
Dona det illa viro, mandat. "Capit inscius heros, 20
Induiturque humeris Lernææ virus Echidnæ.

Thura dabat primis, et verba precantia, flammis; Vinaque marmoreas paterâ fundebat in aras : Incaluit vis illa mali; resolutaque flammis Herculeos abiit, latè diffusa, per artus.

25 Dum potuit, solitâ gemitum virtute repressit. Victa malis postquam patientia, repulit aras ; Implevitque suis nemorosum vocibus Eten. Nec mora ; letiferam conatur scindere vestem : Quâ trahitur, trahit illa cutem ; fedumque relatu, 30 Aut hæret membris frustrà tentata revelli; Aut laceros artus, et grandia detegit ossa. Ipse cruor, gelido ceu quondam lamina candens Tincta lacu, stridit; coquiturque ardente veneno. Nec modus est': sorbent avidæ præcordia flammæ : 35

Cæruleusque fluit toto de corpore sudor :
Ambustique sonant nervi : cæcâque medullis
Tabe liquefactis, tendens ad sidera palmas,

Cladibus,' exclamat, 'Saturnia, pascere nostris :
Pascere : et hanc pestem specta, crudelis, ab alto : 40
Corque ferum satia. Vel si miserandus et hosti;
(Hostis enim tibi sum) diris cruciatibus ægram,
Invisamque animam, natamque laboribus, aufer.
Mors mihi munus erit : decet hæc dare dona novercam.
Ergo ego foedantem peregrino templa cruore

45 Busirin domui ? sævoque alimenta parentis Antæo eripui ? nec me pastoris Iberi Forma triplex ; nec forma triplex tua, Cerbere, movit? Vosne manus validi pressistis cornua tauri? Vestrum opus Elis habet, vestrum Stymphalides undæ, 50 Partheniumque nemus? vestrâ virtute relatus Thermodontiaco cælatus balteus auro, Pomaque ab insomni malè custodita dracone ? Nec mihi Centauri potuêre resistere, nec mî Arcadiæ vastator aper ; nec profuit Hydræ

55 Crescere per damnum, geminasque resumere vires ? Quid ? cùm Thracas equos, humano sanguine pingues, Plenaque corporibus laceris præsepia vidi, Visaque dejeci, dominumque ipsosque peremi ? His elisa jacet moles Nemeæa lacertis ?

60 Hâc coelum cervice tuli? Defessa jubendo est Sæva Jovis conjux : ego sum indefessus agendo. Sed nova pestis adest : cui nec virtute resisti, Nec telis armisve potest. Pulmonibus errat Ignis edax imis, perque omnes pascitur artus.

65 Ąt valet Eurystheus, et sunt, qui credere possint Esse deos ?? Dixit. Perque altum saucius Eten

70

75

80

Haud aliter graditur, quàm si venabula tigris
Corpore fixa gerat, factique refugerit auctor.
Sæpe illum gemitus edentem, sæpe frementem,
Sæpe retentantem totas infringere vestes,
Sternentemque trabes, irascentemque videres
Montibus, aut patrio tendentem brachia cælo.

Arboribus cæsis, quas ardua gesserat Ete,
Inque pyram structis, arcus pharetramque capacem,
Regnaque visuras iterum Trojana sagittas,
Ferre jubes Pæante satum : quo flamma ministro
Subdita : dumque avidis comprenditur ignibus agger ;
Congeriem silvæ Nemeæo vellere summam
Sternis : et impositâ clavæ cervice recumbis,
Haud alio vultu, quàm si conviva jaceres,
Inter plena meri redimitus pocula sertis.

Jamque valens, et in omne latus diffusa sonabat,
Securosque artus, contemptoremque petebat
Flamma suum.

Timuêre dei

pro

vindice terræ.
Quos ita (sensit enim) læto Saturnius ore
Jupiter alloquitur : “ Nostra est timor iste voluptas,
O superi : totoque libens mihi pectore grator,
Quòd memoris populi dicor rectorque paterque :
Et mea progenies vestro quoque tuta favore est.
Nam quanquam ipsius datur hoc immanibus actis ;
Obligor ipse tamen. Sed enim, ne pectora vano
Fida metu paveant, tæas sperpite flammas.
Omnia qui vicit, vincet, quos cernitis, ignes,
Nec nisi maternâ Vulcanum parte potentem
Sentiet. Æternum est, a me quod traxit, et expers,
Atque immune necis, nullâque domabile flammâ.
Idque ego defunctum terrâ coelestibus oris
Accipiam, cunctisque meum lætabile factum

85

90

95

« ZurückWeiter »