Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quos simul imposuit mensis, ego vindice flammâ
In domino dignos everti tecta Penates.
Territus ille fugit; nactusque silentia ruris
Exululat, frustràque loqui conatur: ab ipso
Colligit os rabiem, solitaque cupidine cædis

Vertitur in pecudes: et nunc quoque sanguine gaudet.
In villos abeunt vestes, in crura lacerti.
Fit lupus, et veteris servat vestigia formæ.
Canities eadem est, eadem violentia vultu :
Idem oculi lucent: eadem feritatis imago.

Occidit una domus: sed non domus una perire
Digna fuit: quâ terra patet, fera regnat Erinnys.
In facinus jurâsse putes. Dent ociùs omnes,
Quas meruêre pati (sic stat sententia) pœnas.'

230

236

240

DILUVIUM.

v. 244.

Dicta Jovis pars voce probant, stimulosque furenti
Adjiciunt: alii partes adsensibus implent.
Est tamen humani generis jactura dolori
Omnibus: et, quæ sit terræ, mortalibus orbæ,
Forma futura, rogant : quis sit laturus in aras
Thura? ferisne paret populandas tradere gentes?
Talia quærentes (sibi enim fore cætera curæ)
Rex superûm trepidare vetat, sobolemque priori
Dissimilem populo promittit origine mirâ.

Jamque erat in totas sparsurus fulmina terras;
Sed timuit, ne fortè sacer tot ab ignibus æther
Conciperet flammas, longusque ardesceret axis.
Esse quoque in fatis reminiscitur, affore tempus,

245

250

255

Quo mare, quo tellus, correptaque regia cœli
Ardeat; et mundi moles operosa laboret.
Tela reponuntur, manibus fabricata Cyclopum.
Pœna placet diversa, genus mortale sub undis
Perdere, et ex omni nimbos dimittere cœlo.
Protinus Æoliis Aquilonem claudit in antris,
Et quæcunque fugant inductas flamina nubes :
Emittitque Notum. Madidis Notus evolat alis ;
Terribilem piceâ tectus caligine vultum.

260

265

Barba gravis nimbis; canis fluit unda capillis :
Fronte sedent nebulæ : rorant pennæque, sinusque.
Utque manu latâ pendentia nubila pressit ;

Fit fragor: hinc densi funduntur ab æthere nimbi.

Nuntia Junonis, varios induta colores,

270

Concipit Iris aquas, alimentaque nubibus affert.

Sternuntur segetes, et deplorata coloni
Vota jacent; longique labor perit irritus anni.

Nec cœlo contenta suo Jovis ira: sed illum

Cæruleus frater juvat auxiliaribus undis.

275

Convocat hic amnes. Qui postquam tecta tyranni

Intravêre sui, Non est hortamine longo

Nunc,' ait, utendum: vires effundite vestras.

Sic opus est aperite domos: ac, mole remotâ,
Fluminibus vestris totas immittite habenas.'
Jusserat. Hi redeunt, ac fontibus ora relaxant,
Et defrænato volvuntur in æquora cursu.
Ipse tridente suo terram percussit: at illa
Intremuit, motuque sinus patefecit aquarum.
Exspatiata ruunt per apertos flumina campos ;
Cumque satis arbusta simul, pecudesque, virosque,
Tectaque, cumque suis rapiunt penetralia sacris.
Si qua domus mansit, potuitque resistere tanto

280

285

« ZurückWeiter »