Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Murmur erat : vocesque hominum exaudire videbar,
Jain mihi desuetas. Dum suspicor has

Dum suspicor has quoque somni ; Ecce venit Telamon properus : foribusque reclusis,

235 Speque fideque, pater,” dixit, “majora videbis. Egredere.” Egredior ; qualesque in imagine somni Visus eram vidisse viros; ex ordine tales Adspicio, agnoscoque. “ Adeunt; regemque salutant. Vota Jovi solvo, populisque recentibus urbem 240 Partior, et vacuos priscis cultoribus agros; Myrmidonasque voco : nec origine nomina fraudo. Corpora vidisti. Mores, quos antè gerebant, Nunc quoque habent; parcumque genus, patiensque labo

rum, Quæsitique tenax, et qui quæsita reservent.'

245

LIBER VIII.

ICARI MORS.

v. 183.

Dadalus interea Creten, longumque perosus
Exsilium, tractusque soli natalis amore,
Clausus erat pelago. "Terras licet, inquit, et undas
Obstruat: at cælum certè patet : ibimus illâc.
Omnia possideat; non possidet aëra Minos.'

Dixit : et ignotas animum dimittit in artes :
Naturamque novat. Nam ponit in ordine pennas,
A minimâ ceptas, longam breviore sequenti :
Ut clivo crevisse putes. Sic rustica quondam

5

Fistula disparibus paulatim surgit avenis.

10 Tum lino medias, et ceris alligat imas. Atque ita compositas parvo curvamine flectit ; Ut veras imitentur aves. Puer Icarus unâ Stabat : et, ignarus sua se tractare pericla, Ore renidenti, modò quas vaga moverat aura,

15
Captabat plumas: flavam modò pollice ceram
Mollibat, lusuque suo mirabile patris
Impediebat opus. Postquam manus ultima cæptis
Imposita est; geminas opifex libravit in alag
Ipse suum corpus : motâque pependit in aurâ. 20

Instruit et natum : •Medioque ut limite curras,
Icare,' ait, 'moneo: ne, si demissior ibis,
Unda gravet pennas; si celsior, ignis adurat.
Inter utrumque vola. Nec te spectare Boöten,
Aut Helicen jubeo, strictumve Orionis ensem.

25
Me duce, carpe viam. Pariter præcepta volandi
Tradit ; et ignotas humeris adcommodat alas.
Inter opus monitusque genæ maduêre seniles :
Et patriæ tremuêre manus.

Dedit oscula nato Non iterum repetenda suo : pennisque levatus 30 Antè volat; comitique timet: velut ales, ab alto Quæ teneram prolem producit in aëra nido. Hortaturque sequi ; damnosasque erudit artes : Et movet ipse suas, et nati respicit alas.

Hos aliquis, tremulâ dum captat arundine pisces, 35 Aut pastor baculo, stivâve innixus arator, Vidit, et obstupuit : quique æthera carpere possent, Credidit esse deos. Et jam Junonia lævâ Parte Samos fuerant, Delosque, Parosque relictæ : Dextra Lebynthos erant, foecundaque melle Calymne : 40 Cùm puer audaci cæpit gaudere volatu ;

45

50

55

Deseruitque ducem : cælique cupidine tractus
Altius egit iter. Rapidi vicinia solis
Mollit odoratas, pennarum vincula, ceras.
Tabuerant ceræ : nudos quatit ille lacertos :
Remigioque carens non ullas percipit auras.
Oraque cæruleâ, patrium clamantia nomen,
Excipiuntur aqua: quæ nomen traxit ab illo.
At pater infelix, nec jam pater, 'Icare,' dixit,
Icare,' dixit, ubi es ? quâ te regione requiram?
Icare,' dicebat : pennas adspexit in undis,
Devovitque suas artes; corpusque sepulcro
Condidit, et tellus a nomine dicta sepulti.

Hunc miseri tumulo ponentem corpora nati
Garrula ramosâ prospexit ab ilice perdix,
Et plausit pennis, testataque gaudia cantu est ;
Unica tunc volucris, nec visa prioribus annis,
Factaque nuper avis, longum tibi, Dadale, crimen.
Namque huic tradiderat, fatorum ignara, docendam
Progeniem germana suam, natalibus actis
Bis puerum senis, animi ad præcepta capacis.
Ille etiam medio spinas in pisce notatas
Traxit in exemplum : ferroque incidit acuto
Perpetuos dentes ; et serræ reperit usum.
Primus et ex uno duo ferrea brachia nodo
Vinxit; ut, æquali spatio distantibus illis,
Altera pars staret ; pars altera duceret orbem.

Dedalus invidit; sacrâque ex arce Minervæ
Precipitem mittit, lapsum mentitus. At illum,
Que favet ingeniis, excepit Pallas : avemque
Hierdidit, et medio velavit in aëre pennis.
Svi ritm ingenii quondam velocis in alas,
Borgestas perles abuit: nomen, quod et antė, remansit

60

65

70

75

Non tamen hæc altè volucris sua corpora tollit,
Nec facit in ramis, altoque cacumine, nidos;
Propter humum volitat: ponitque in sepibus ova :
Antiquique memor metuit sublimia casûs.

PHILEMON ET BAUCIS.

v. 618.

80

85

Sic ait: • Immensa est, finemque potentia cæli
Non habet : et quidquid superi voluêre, peractum est.
Quòque minùs dubites ; tiliæ contermina quercus
Collibus est Phrygiis, modico circumdata muro.
Haud procul hinc stagnum ; tellus habitabilis olim ;
Nune celebres mergis, fulicisque palustribus undæ.
Jupiter huc, specie mortali, cumque parente
Venit Atlantiades positis caducifer alis.
Mille domos adiêre, locum requiemque petentes :
Mille domos clausêre seræ. Tamen una recepit,
Parva quidem, stipulis et cannâ tecta palustri :
Sed pia Baucis anus, parilique ætate Philemon
Illâ sunt annis juncti juvenilibus ; illâ
Consenuêre casa : paupertatemque fatendo
Effecêre levem, nec iniquâ mente ferendam.
Nec refert, dominos illîc, famulosne requiras ;
Tota domus, duo sunt: idem parentque jubentque.

Ergo ubi cælicolæ parvos tetigere penates;
Submissoque humiles intrârunt vertice postes;
Membra senex posito jussit relevare sedili ;
Quo superinjecit textum rude sedula Baucis.
Inde foco tepidum cinerem dimovit : et ignes

90

95

100

105

110

115

Suscitat hesternos; foliisque et cortice sicco
Nutrit; et ad flammas animâ producit anili :
Multifidasque faces, ramaliaque arida tecto
Detulit, et minuit, parvoque admovit aëno.
Quodque suus conjux riguo collegerat horto,
Truncat olus foliis. Furcâ levat ille bicorni
Sordida terga suis, nigro pendentia tigno :
Servatoque diu resecat de tergore partem
Exiguam; sectamque domat ferventibus undis.

Interea medias fallunt sermonibus horas :
Sentirique moram prohibent. Erat alveus illic
Fagineus, curvâ clavo suspensus ab ansâ :
Is tepidis impletur aquis ; artusque fovendos
Accipit. In medio torus est de mollibus ulvis
Impositus lectó, spondâ pedibusque salignis.
Vestibus hunc velant, quas non nisi tempore festo
Sternere consuêrant : sed et hæc vilisque vetusque
Vestis erat, lecto non indignanda saligno.
Adcubuere dei. Mensam succincta tremensque
Ponit anus.

Mense sed erat pes tertius impar :
Testa parem fecit. Quæ postquam subdita clivum
Sustulit ; æquatam mentæ tersêre virentes.
Ponitur hîc bicolor sinceræ bacca Minervæ,
Conditaque in liquidâ corna autumnalia fæce,
Intubaque, et radix, et lactis massa coacti;
Ovaque, non acri leviter versata favillâ ;
Omnia fictilibus. Post hæc cælatus eâdem
Sistitur argillâ crater ; fabricataque fago
Pocula, quâ cava sunt flaventibus illita ceris.

Parva mora est ; epulasque foci misêre calentes :
Nec longæ rursus referuntur vina senectæ ;
Dantque locum mensis paulum seducta secundis.

120

125

130

« ZurückWeiter »