Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Æsonis effoetum proferri corpus ad aras Jussit : et in plenos resolutum carmine somnos, Exanimi similem, stratis porrexit in herbis.

80 Hinc procul Æsoniden, procul hinc jubet ire ministros : Et monet arcanis oculos removere profanos. Diffugiunt jussi. Sparsis Medea capillis Bacchantûm ritu flagrantes circuit aras : Multifidasque faces in fossâ sanguinis atrâ

85 Tingit : et intinctas geminis accendit in aris. Terque senem flammâ, ter aquâ, ter sulfure lustrat. Interea validum posito medicamen aëno Fervet; et exsultat; spumisque tumentibus albet. Illic Hæmoniâ radices valle resectas,

90 Seminaque, floresque, et succos incoquit acres. Adjicit extremo lapides Oriente petitos, Et, quas Oceani refluum mare lavit, arenas. Addit et exceptas Lunâ pernocte pruinas. His et mille aliis postquam sine nomine rebus

95 Propositum instruxit mortari barbara munus ; Arenti ramo jampridem mitis olivæ Omnia confundit ; summisque immiscuit ima. Ecce vetus calido versatus stipes aëno Fit viridis primò; nec longo tempore frondem 100 Induit ; et subitò gravidis oneratur olivis. At quâcunque cavo spumas ejecit aëno Ignis, et in terram guttæ cecidere calentes ; Vernat humus: floresque, et mollia pabula surgunt. Quod simul ac vidit ; stricto Medea recludit

105 Ense senis jugulum : veteremque exire cruorem Passa, replet succis. Quos postquam combibit Æson Aut ore acceptos, aut vulnere ; barba comæque Canitie positâ nigrum rapuêre colorem.

110

Pulsa fugit macies : abeunt pallorque situsque ;
Adjectoque cavæ supplentur corpore venæ ;
Membraque luxuriant. Æson miratur, et olim
Ante quater denos hunc se reminiscitur annos.

FORMICÆ IN HOMINES MUTATÆ.

V. 517.

Æacus ingemuit; tristique ita voce locutus : • Dira lues irâ populis Junonis iniquæ

115 Incidit, exosæ dictas a pellice terras. Dum visum mortale malum, tantæque latebat Causa nocens cladis ; pugnatum est arte medendi. Exitium superabat opem ; quæ victa jacebat. Principio cælum spissâ caligine terras

120 Pressit ; et ignavos inclusit nubibus æstus. Dumque quater junctis implevit cornibus orbem Luna, quater plenum tenuata retexuit orbem; Letiferis calidi spirârunt flatibus Austri. Constat et in fontes vitium venisse, lacusque ;

125 Milliaque incultos serpentûm multa per agros Errâsse ; atque suis fluvios temerâsse venenis. Strage canum primâ, volucrumque, oviumque, boumque, Inque feris subiti deprensa potentia morbi. Concidere infelix validos miratur arator

130 Inter opus tauros ; medioque recumbere sulco. Lanigeris gregibus, balatus dantibus ægros, Sponte suâ lanæque cadunt, et corpora tabent. Acer equus quondam, magnæque in pulvere famæ, Degenerat palmas ; veterumque oblitus honorum, 135 Ad præsepe gemit, leto moriturus inerti.

140

145

150

Non aper irasci meminit; nec fidere cursu
Cerva ; nec armentis incurrere fortibus ursi :
Omnia languor habet : silvisque, agrisque, viisque
Corpora fæda jacent: vitiantur odoribus auræ.
Mira loquor : non illa canes, avidæque volucres,
Non cani tetigêre lupi : dilapsa liquescunt;
Affilatuque nocent; et agunt contagia latè.

Pervenit ad miseros damno graviore colonos
Pestis, et in magnæ dominatur mænibus urbis.
Viscera torrentur primò: flammæque latentis
Indicium rubor est, et ductus anhelitus ægrè.
Aspera lingua tumet; trepidisque arentia venis
Ora patent : auræque graves captantur hiatu.
Non stratum, non ulla pati velamina possunt ;
Dura sed in terrâ ponunt præcordia : nec fit
Corpus humo gelidum, sed humus de corpore fervet.
Nec moderator adest: inque ipsos sæva medentes
Erumpit clades ; obsuntque auctoribus artes.
Quò propior quisque est, servitque fideliùs ægro;
In partem leti citiùs venit. Utque salutis
Spes abiit; finemque vident in funere morbi ;
Indulgent animis : et nulla, quid utile, cura est :
Utile enim nihil est. Passim, positoque pudore,
Fontibus, et fluviis, puteisque capacibus hærent :
Nec priùs est exstincta sitis, quàm vita, bibendo.
Inde graves multi nequeunt consurgere ; et ipsis
Immoriuntur aquis : alius tamen haurit et illas.
Tantaque sunt miseris invisi tædia lecti;
Prosiliunt : aut, si prohibent consistere vires,
Corpora devolvunt in humum, fugiuntque penates
Quisque suos : sua cuique domus funesta videtur.
Et quia causa latet, locus est in crimine. Notis

155

160

165

170

175

180

Semanimes errare viis, dum stare valebant,
Adpiceres; flentes alios, terræque jacentes;
Lassaque versantes supremo lumina motu.

Quid mihi tunc animi fuit ? an, quod debuit esse,
Ut vitam odissem, et cu

em pars esse meorum ?
Quò se cunque acies oculorum flexerat ; illic
Vulgus erat stratum : veluti cùm putria motis
Poma cadunt ramis, agitatâque ilice glandes.
Templa vides contrà, gradibus sublimia longis :
Jupiter illa tenet. Quis non altaribus illis
Irrita thura tulit ? quoties pro conjuge conjux,
Pro gnato genitor, dum verba precantia dicit,
Non exoratis animam finivit in aris :
Inque manu thuris pars inconsumpta reperta est !
Admoti quoties templis, dum vota sacerdos
Concipit, et fundit purum inter cornua vinum,
Haud exspectato ceciderunt vulnere tauri !
Ipse ego sacra Jovi pro me, patriâque, tribusque
Cùm facerem natis, mugitus victima diros
Edidit : et subitò collapsa sine ictibus ullis
Exiguo tinxit subjectos sanguine cultros.
Fibra quoque ægra notas veri, monitusque deorum
Prodiderat : tristes penetrant ad viscera morbi.
Ante sacros vidi projecta cadavera postes,
Ante ipsas, quò mors foret invidiosior, aras,
Pars animam laqueo claudunt; mortisque timorem
Morte fugant : ultroque vocant venientia fata.
Corpora missa neci nullis de more feruntur
Funeribus : neque enim capiebant funera portæ.
Aut inhumata premunt terras : aut dantur in altos
Indotata rogos. Et jam reverentia nulla est : .
Deque rogis pugnant : alienisque ignibus ardent.

185

190

195

200

Qui lacryment, desunt: indefletæque vagantur
Natarum matrumque animæ, juvenumque senumque :
Nec locus in tumulos, nec sufficit arbor in ignes.

Attonitus tanto miserarum turbine rerum, " Jupiter? 0," dixi, “ si non pudet esse parentem; 205 Aut mihi redde meos, aut me quoque conde sepulcro.” Ille notám fulgore dedit, tonitruque secundo. “ Accipio, sintque ista precor felicia mentis Signa tuæ,” dixi : " quod das mihi, pigneror, omen.” Fortè fuit juxtà patulis rarissima ramis,

210 Sacra Jovi, quercus de semine Dodonæo. Hic nos frugilegas adspeximus agmine longo Grande onus exiguo formicas ore gerentes, Rugosoque suum servantes cortice callem. Dum numerum miror, “ Totidem, pater optime,” dixi, 215 " Tu mihi da cives : et inania meenia reple.” Intremuit, ramisque sonum sine flamine motis Alta dedit quercus. Pavido mihi membra timore Horruerant, stabantque comæ.

Tamen oscula terræ, Roboribusque dedi : nec me sperare fatebar ; 220 Sperabam tamen : atque animo mea vota fovebam.

Nox subit : et curis exercita corpora somnus Occupat. Ante oculos eadem mihi quercus adesse, Et ramos totidem, totidemque animalia ramis Ferre suis visa est ; parilique tremiscere motu : 225 Graniferumque agmen subjectis spargere in arvis. Crescere quod subitò, et majus majusque videri, Ac se tollere humo, rectoque adsistere trunco; Et maciem numerumque pedum, nigrumque colorem Ponere ; et humanam membris inducere formam. 230 Somnus abit. Damno vigilans mea visa; querorque In superis opis esse nihil. At in ædibus ingens

« ZurückWeiter »