Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Dumque rogat; pro quâ rogat, occidit. Orba resedit
Exanimes inter natos, patasque, virumque :

155
Diriguitque malis. Nullos movet aura capillos.
In vultu color est sine sanguine : lumina mestis
Stant immota genis : nihil est in imagine vivi.
Ipsa quoque interiùs cum duro lingua palato
Congelat, et venæ desistunt posse moveri.

160 Nec flecti cervix, nec brachia reddere gestus, Nec pes ire potest : intra quoque

viscera saxum est. Flet tamen, et validi circumdata turbine venti In patriam rapta est : ubi fixa cacumine montis Liquitur, et lacrymas etiamnum marmora manant. 165

TERFUS, PROCNE, PHILOMELA, IN AVES MUTATI.

V. 620.

170

Ad matrem veniebat Itys. Quid possit, ab illo
Admonita est : oculisque tuens immitibus, ' Ah quàm
Es similis patri!' dixit. Nec plura locuta,
Triste parat facinus; tacitâque exæstuat irâ.

Ut tamen accessit natus, matrique salutem
Attulit, et parvis adduxit colla lacertis,
Mixtaque blanditiis puerilibus oscula junxit;
Mota quidem est genitrix ; infractaque constitit ira :
Invitique oculi lacrymis maduêre coactis.
Sed simul ex nimiâ matrem pietate labare
Sensit, ab hoc iterum est ad vultus versa sororis;
Inque vicem spectans ambos, Cur admovet,' inquit,
* Alter blanditias; raptâ silet altera linguâ ?
Quam vocat hic matrem, cur non vocat illa sororem ?

175

Cui sis nupta vide, Pandione nata, marito.

180 Degeneras : scelus est pietas in conjuge Tereo.' Nec mora; traxit Ityn, veluti Gangetica cervæ Lactentem fætum per silvas tigris opacas. Utque domûs altæ partem tenuêre remotam ; Tendentemque manus, et jam sua fata videntem, 185

Eia,' et jam, ‘mater,' clamantem, et colla petentem Ense ferit Procne, lateri quâ pectus adhæret : Nec vultum avertit. Satìs illi ad fata vel unum Vulnus erat ; jugulum ferro Philomela resolvit. Vivaque adhuc, animæque aliquid retinentia membra 190 Dilaniant. Pars inde cavis exsultat aënis : Pars verubus stridet : manant penetralia tabo. His adhibet conjux ignarum Terea mensis : Et patrii moris sacrum mentita, quod uni Fas sit adire viro, comites famulosque removit. 195 Inde, sedens solio, Tereus, sublimis avito, Vescitur : inque suam sua viscera congerit alvum. Tantaque nox animi est, ' Ityn huc arcessite,' dixit. Dissimulare nequit crudelia gaudia Procne; Jamque suæ cupiens exsistere nuntia cladis ;

200 * Intus habes, quod poscis,' ait. Circumspicit ille, Atque ubi sit quærit. Quærenti, iterumque vocanti, Sicut erat sparsis furiali cæde capillis, Prosiliit, Ityosque caput Philomela cruentum Misit in ora patris : nec tempore maluit ullo

205 Posse loqui, et meritis testari gaudia dictis.

Thracius ingenti mensas clamore repellit, Vipereasque ciet Stygiâ de valle sorores : Et modò, si possit, reserato pectore diras Egerere inde dapes, demersaque viscera gestit : 210 Flet modò, seque vocat bustum miserabile nati:

215

Nunc sequitur nudo genitas Pandione ferro.
Corpora Cecropidum pennis pendere putares ;
Pendebant pennis. Quarum petit altera silvas;
Altera tecta subit. Neque adhuc de pectore cædis
Effluxêre notæ, signataque sanguine pluma est.
Ille dolore suo, pænæque cupidine velox,
Vertitur in volucrem, cui stant in vertice cristæ :
Prominet immodicun pro longâ cuspide rostrum.
Nomen Epops volucri : facies armata videtur.
Hic dolor ante diem, longæque extrema senectæ
Tempora, Tartareas Pandiona misit ad umbras.

[merged small][ocr errors][ocr errors]

LIBER VII.

JASON ET MEDEA.

V. 1.
JAMQUE fretum Minyæ Pagasæâ puppe secabant,
Multaque perpessi claro sub Täsone, tandem
Contigerant rapidas limosi Phasidos undas.
Dumque adeunt regem, Phryxeaque vellera poscunt ;
Lexque datur numeris magnorum horrenda laborum ;
Concipit interea validos Æetias ignes.

Postera depulerat stellas Aurora micantes :
Conveniunt populi sacrum Mavortis in arvum ;
Consistuntque jugis. Medio rex ipse resedit
Agmine purpureus, sceptroque insignis eburno:

Ecce adamanteis Vulcanum naribus efflant Æripedes tauri: tactæque vaporibus herbæ Ardent. Utque solent pleni resonare camini,

10

15

20

25

Aut ubi terrenâ silices fornace soluti
Concipiunt ignem liquidarum adspergine aquarum :
Pectora sic intus clausas volventia flammas,
Gutturaque usta sonant. Tamen illis Æsone natus
Obvius it. Vertêre truces venientis ad ora
Terribiles vultus, præfixaque cornua ferro;
Pulvereumque solum pede pulsavêre bisulco ;
Fumificisque locum mugitibus implevére.
Diriguêre metu Minyæ. Subit ille ; nec ignes
Sentit anhelatos, (tantum medicamina possunt)
Pendulaque audaci mulcet palearia dextrâ :
Suppositosque jugo pondus grave cogit aratri
Ducere, et insuetum ferro proscindere campum.
Mirantur Colchi : Minyæ clamoribus implent,
Adjiciuntque animos. Galeâ tum sumit aënâ
Vipereos dentes ; et aratos spargit in agros.
Semina mollit humus, valido prætincta veneno:
Et crescunt, fiuntque sati nova corpora dentes.
Et ubi visceribus gravidæ telluris imago
Effecta est hominis, foto consurgit in arvo :
Quodque magis mirum, simul edita concutit arma.
Quos ubi viderunt præacutæ cuspidis hastas
In caput Hæmonii juvenis torquere paratos ;
Demisêre metu vultumque animumque Pelasgi.
Ipsa quoque extimuit, quæ tutum fecerat illum :
Utque peti juvenem tot vidit ab hostibus unum,
Palluit ; et subito sine sanguine frigida sedit.
Neve parùm valeant a se data gramina, carmen
Auxiliare canit; secretasque advocat artes.
Ille, gravem medios silicem jaculatus in hostes,
A se depulsum Martem convertit in ipsos.
Terrigenæ pereunt per mutua vulnera fratres;

30

35

1

40

45

Civilique cadunt acie. Gratantur Achivi :
Victoremque tenent; avidisque amplexibus hærent.

Pervigilem superest herbis sopire draconem;
Qui cristâ linguisque tribus præsignis, et uncis
Dentibus horrendus, custos erat arietis aurei.

50 Hunc postquam sparsit Lethæi gramine succi ; Verbaque ter dixit placidos facientia somnos, Quæ mare turbatum, quæ concita flumina sistant; Somnus in ignotos oculos subrepit : et auro Heros Æsonius potitur : spolioque superbus,

55 Muneris auctorem secum, spolia altera, portans, Victor Tölciacos tetigit cum conjuge portus.

Hæmoniæ matres pro gnatis dona receptis, Grandævique ferunt patres; congestaque flammâ Thura liquefiunt, inductaque cornibus aurum

60 Victima vota cadit. Sed abest gratantibus Æson, Jam proprior leto, fessusque senilibus annis. Cùm sic Æsonides : O cui debere salutem Confiteor, conjux, quanquam mihi cuncta dedisti, Excessitque fidem meritorum summa tuorum; 65 Si tamen hoc possunt : quid enim non carmina possint ? Deme meis annis, et demptos adde parenti.' Nec tenuit lacrymas. Mota est pietate rogantis : Dissimilemque animum subiit Æeta relictus. Non tamen affectus tales confessa, ' Quod,' inquit,

• Excidit ore pio, conjux, scelus? ergo ego cuiquam · Posse tuæ videar spatium transcribere vitæ ? Nec sinat hoc Hecate ; nec tu petis æqua : sed isto, Quod petis, experiar majus dare munus, läson. Arte meâ soceri longum tentabimus ævum, Non annis revocare tuis. Modò diva triformis Adjuvet ; et præsens ingentibus adnuat ausis ’

70

[ocr errors]
« ZurückWeiter »