Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Dumque rogat; pro quâ rogat, occidit. Orba resedit
Exanimes inter natos, natasque, virumque :
Diriguitque malis. Nullos movet aura capillos.
In vultu color est sine sanguine: lumina moestis
Stant immota genis: nihil est in imagine vivi.
Ipsa quoque interiùs cum duro lingua palato
Congelat, et venæ desistunt posse moveri.
Nec flecti cervix, nec brachia reddere gestus,
Nec pes ire potest: intra quoque viscera saxum est.
Flet tamen, et validi circumdata turbine venti
In patriam rapta est: ubi fixa cacumine montis
Liquitur, et lacrymas etiamnum marmora manant.

TERFUS, PROCNE, PHILOMELA, IN AVES MUTATI.

155

160

165

v. 620.

Ad matrem veniebat Itys. Quid possit, ab illo
Admonita est: oculisque tuens immitibus, ' Ah quàm
Es similis patri!' dixit. Nec plura locuta,
Triste parat facinus; tacitâque exæstuat irâ.

Ut tamen accessit natus, matrique salutem
Attulit, et parvis adduxit colla lacertis,
Mixtaque blanditiis puerilibus oscula junxit;
Mota quidem est genitrix; infractaque constitit ira:
Invitique oculi lacrymis maduêre coactis.

Sed simul ex nimiâ matrem pietate labare
Sensit, ab hoc iterum est ad vultus versa sororis ;
Inque vicem spectans ambos, 'Cur admovet,' inquit,
‘Alter blanditias; raptâ silet altera linguâ ?

Quam vocat hic matrem, cur non vocat illa sororem ?

170

175

180

185

Cui sis nupta vide, Pandione nata, marito.
Degeneras: scelus est pietas in conjuge Tereo.'
Nec mora; traxit Ityn, veluti Gangetica cervæ
Lactentem fœtum per silvas tigris opacas.
Utque domûs altæ partem tenuêre remotam ;
Tendentemque manus, et jam sua fata videntem,
'Eia,' et jam, 'mater,' clamantem, et colla petentem
Ense ferit Procne, lateri quâ pectus adhæret :
Nec vultum avertit. Satis illi ad fata vel unum
Vulnus erat; jugulum ferro Philomela resolvit.
Vivaque adhuc, animæque aliquid retinentia membra 190
Dilaniant. Pars inde cavis exsultat aënis:
Pars verubus stridet: manant penetralia tabo.
His adhibet conjux ignarum Terea mensis :
Et patrii moris sacrum mentita, quod uni
Fas sit adire viro, comites famulosque removit.
Inde, sedens solio, Tereus, sublimis avito,

:

Vescitur inque suam sua viscera congerit alvum.
Tantaque nox animi est, 'Ityn huc arcessite,' dixit.
Dissimulare nequit crudelia gaudia Procne;
Jamque suæ cupiens exsistere nuntia cladis ;

195

200

Intus habes, quod poscis,' ait. Circumspicit ille,

Atque ubi sit quærit. Quærenti, iterumque vocanti,
Sicut erat sparsis furiali cæde capillis,

Prosiliit, Ityosque caput Philomela cruentum

Misit in ora patris: nec tempore maluit ullo
Posse loqui, et meritis testari gaudia dictis.

205

Thracius ingenti mensas clamore repellit,
Vipereasque ciet Stygiâ de valle sorores:
Et modò, si possit, reserato pectore diras
Egerere inde dapes, demersaque viscera gestit:
Flet modò, seque vocat bustum miserabile nati:

210

Nunc sequitur nudo genitas Pandione ferro.
Corpora Cecropidum pennis pendere putares;

Pendebant pennis.

Altera tecta subit.

Quarum petit altera silvas;
Neque adhuc de pectore cædis
Effluxêre notæ, signataque sanguine pluma est.
Ille dolore suo, pœnæque cupidine velox,
Vertitur in volucrem, cui stant in vertice crista:
Prominet immodicum pro longâ cuspide rostrum.
Nomen Epops volucri : facies armata videtur.
Hic dolor ante diem, longæque extrema senectæ
Tempora, Tartareas Pandiona misit ad umbras.

LIBER VII.

JASON ET MEDEA.

v. 1.

JAMQUE fretum Minyæ Pagasæâ puppe secabant, Multaque perpessi claro sub läsone, tandem

215

220

Contigerant rapidas limosi Phasidos undas.

Dumque adeunt regem, Phryxeaque vellera poscunt ;

Lexque datur numeris magnorum horrenda laborum ;
Concipit interea validos etias ignes.

5

Postera depulerat stellas Aurora micantes : Conveniunt populi sacrum Mavortis in arvum ; Consistuntque jugis. Medio rex ipse resedit Agmine purpureus, sceptroque insignis eburno Ecce adamanteis Vulcanum naribus efflant Æripedes tauri: tactæque vaporibus herbæ Ardent. Utque solent pleni resonare camini,

10

Aut ubi terrenâ silices fornace soluti

Concipiunt ignem liquidarum adspergine aquarum :
Pectora sic intus clausas volventia flammas,

Gutturaque usta sonant.

Tamen illis Esone natus

Obvius it. Vertêre truces venientis ad ora
Terribiles vultus, præfixaque cornua ferro;
Pulvereumque solum pede pulsavêre bisulco;
Fumificisque locum mugitibus implevêre.
Diriguêre metu Minyæ. Subit ille; nec ignes
Sentit anhelatos, (tantum medicamina possunt)
Pendulaque audaci mulcet palearia dextrâ :
Suppositosque jugo pondus grave cogit aratri
Ducere, et insuetum ferro proscindere campum.
Mirantur Colchi: Minyæ clamoribus implent,
Adjiciuntque animos. Galeâ tum sumit aënâ
Vipereos dentes; et aratos spargit in agros.
Semina mollit humus, valido prætincta veneno:
Et crescunt, fiuntque sati nova corpora dentes.
Et ubi visceribus gravidæ telluris imago
Effecta est hominis, fœto consurgit in arvo :
Quodque magis mirum, simul edita concutit arma.
Quos ubi viderunt præacuta cuspidis hastas
In caput Hæmonii juvenis torquere paratos ;
Demisêre metu vultumque animumque Pelasgi.
Ipsa quoque extimuit, quæ tutum fecerat illum:
Utque peti juvenem tot vidit ab hostibus unum,
Palluit; et subito sine sanguine frigida sedit.
Neve parùm valeant a se data gramina, carmen
Auxiliare canit; secretasque advocat artes.
Ille, gravem medios silicem jaculatus in hostes,
A se depulsum Martem convertit in ipsos.
Terrigenæ pereunt per mutua vulnera fratres;

15

20

25

30

35

40

45

Civilique cadunt acie. Gratantur Achivi:
Victoremque tenent; avidisque amplexibus hærent.
Pervigilem superest herbis sopire draconem ;
Qui cristâ linguisque tribus præsignis, et uncis
Dentibus horrendus, custos erat arietis aurei.
Hunc postquam sparsit Lethæi gramine succi;
Verbaque ter dixit placidos facientia somnos,
Quæ mare turbatum, quæ concita flumina sistant;
Somnus in ignotos oculos subrepit: et auro
Heros Æsonius potitur: spolioque superbus,
Muneris auctorem secum, spolia altera, portans,
Victor Iölciacos tetigit cum conjuge portus.

Hæmoniæ matres pro gnatis dona receptis,
Grandævique ferunt patres; congestaque flammâ
Thura liquefiunt, inductaque cornibus aurum
Victima vota cadit. Sed abest gratantibus Æson,
Jam proprior leto, fessusque senilibus annis.
Cùm sic Esonides: O cui debere salutem
Confiteor, conjux, quanquam mihi cuncta dedisti,
Excessitque fidem meritorum summa tuorum;

Si tamen hoc possunt: quid enim non carmina possint?
Deme meis annis, et demptos adde parenti.'

50

55

60

65

Nec tenuit lacrymas. Mota est pietate rogantis :
Dissimilemque animum subiit Eeta relictus.

[ocr errors]

Non tamen affectus tales confessa, ' Quod,' inquit,
'Excidit ore pio, conjux, scelus? ergo ego cuiquam

Posse tuæ videar spatium transcribere vitæ ?

Nec sinat hoc Hecate; nec tu petis æqua: sed isto,
Quod petis, experiar majus dare munus, Iäson.
Arte meâ soceri longum tentabimus ævum,
Non annis revocare tuis. Modò diva triformis
Adjuvet ; et præsens ingentibus adnuat ausis

70

75

« ZurückWeiter »