Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

LIBER VI.

NIOBE IN STATUAM MUTATA.

v. 148. Ante suos Niobe thalamos cognoverat illam, Tum cùm Mæoniam virgo Sipylumque colebat. Nec tamen admonita est poenâ popularis Arachnes Cedere cælitibus, verbisque minoribus uti. Multa dabant animos. Sed enim nec conjugis artes, 5 Nec genus amborum, magnique potentia regni, Sic placuêre illi, quamvis ea cuncta placebant, Ut sua progenies : et felicissima matrum Dicta foret Niobe, si non sibi visa fuisset. Nam sata Tiresiâ, venturi præscia, Manto

10 Per medias fuerat, divino concita motu, Vaticinata vias : “Ismenides, ite frequentes, Et date Latonæ, Latonigenisque duobus, Cum prece thura piâ : lauroque innectite crinem. Ore meo Latona jubet.' Paretur : et omnes

15 Thebaïdes jussis sua tempora frondibus ornant : Thuraque dant sanctis, et verba precantia, flammis.

Ecce venit comitum Niobe celeberrima turbâ, Vestibus intexto Phrygiis spectabilis auro : Et, quantum ira sinit, formosa : movensque decoro 20 Cum capite immissos humerum per utrumque capillos Constitit : utque oculos circumtulit alta superbos; “Quis furor auditos,' inquit, præponere visis Coelestes ? aut cur colitur Latona per aras ; Numen adhuc sine thure meum est ? Mihi Tantalus auctor,

Cui licuit soli superorum tangere mensas.

26 Pleïadum soror est genitrix mihi : maximus Atlas Est avus, ætherium qui fert cervicibus axem : Jupiter alter avus : socero quoque glorior illo. Me gentes metuunt Phrygiæ : me regia Cadmi 30 Sub dominâ est : fidibusque mei commissa mariti Moenia cum populis a meque viroque reguntur. In quamcunque domûs adverto lumina partem, Immensæ spectantur opes. Accedit eòdem Digna deæ facies. Huc natas adjice septem,

35 Et totidem juvenes ; et mox generosque nurusque. Quærite nunc, habeat quam nostra superbia causam : Nescio quoque audete satam Titanida Cæo Latonam præferre mihi; cui maxima quondam Exiguam sedem parituræ terra negavit.

40 Nec cælo, nec humo, nec aquis dea vestra recepta est. Exsul erat mundi ; donec miserata vagantem, Hospita tu terris erras, ego,' dixit, “in undis,' Instabilemque locum Delos dedit. Illa duobus Facta parens : uteri pars est hæc septima nostri. 45 Sum felix : quis enim neget hoc? felixque manebo. Hoc quoque quis dubitet ? tutum me copia fecit. Major sum, quàm cui possit Fortuna nocere. Multaque ut eripiat; multò mihi plura relinquet. Excessêre metum mea jam bona. Fingite demi 50 Huic aliquid populo natorum posse meorum ; Non tamen ad numerum redigar spoliata duorum Latona : turbâ quo quantum distat ab orbâ ? Ite sacris, properate sacris; laurumque capillis Ponite.” Deponunt ; infectaque sacra relinquunt : 55 Quodque licet, tacito venerantur murmure numen..

Indignata dea est : summoque in vertice Cynthii

[ocr errors]

Talibus est dictis geminâ cum prole locuta :
En ego vestra parens, vobis animosa creatis,
Et nisi Junoni, nulli cessura dearum,

60
An dea sim, dubitor : perque omnia sæcula cultis
Arceor, o nati, nisi vos succurritis, aris.
Nec dolor hic solus : diro convicia facto
Tantalis adjecit : vosque est postponere natis
Ausa suis : et me (quod in ipsam recidat) orbam 65
Dixit; et exhibuit linguam scelerata paternam.'
Adjectura preces erat his Latona relatis :

Desine, Phæbus ait, ‘(pænæ mora longa) querelas.' Dixit idem Phæbe : celerique per aëra lapsu Contigerant tecti Cadmeïda nubibus arcem.

70 Planus erat, latèque patens prope moenia campus, Adsiduis pulsatus equis ; ubi turba rotarum, Duraque mollierant subjectas ungula glebas. Pars ibi de septem genitis Amphione fortes Conscendunt in equos, Tyrioque rubentia fuco 75 Terga premunt; auroque graves moderantur habenas. E quibus Ismenos, qui matri sarcina quondam Prima suæ fuerat, dum certum flectit in orbem Quadrupedes cursus, spumantiaque ora coërcet; Hei mihi!' conclamat; medioque in pectore fixus

80 Tela gerit, frænisque manu moriente remissis In latus a dextro paulatim defluit armo. Proximus, audito sonitu per inane pharetræ, Fræna dabat Sipylus : veluti cùm præscius imbris Nube fugit visâ, pendentiaque undique rector

85 Carbasa deducit, ne quâ levis effluat aura. Fræna dabat. Dantem non evitabile telum Consequitur : summâque tremens cervice sagitta Hæsit; et exstabat nudum de gutture ferrum.

ny

90

95

100

105

Ille, ut erat pronus, per colla admissa jubasque
Volvitur; et calido tellurem sanguine fcedat.
Phædimus infelix, et aviti nominis hæres
Tantalus, ut solito finem imposuere labori,
Transierant ad opus nitidæ juvenile palæstræ :
Et jam contulerant arcto luctantia nexu
Pectora pectoribus ; cùm tento concita cornu,
Sicut erant juncti, trajecit utrumque sagitta.
Ingemuêre simul ; simul incurvata dolore
Membra solo posuere ; simul suprema jacentes
Lumina versârunt; animam simul exhalârunt.
Adspicit Alphenor, laniataque pectora plangens
Advolat, ut gelidos complexibus allevet artus :
Inque pio cadit officio : nam Delius illi
Intima fatifero rumpit præcordia ferro.
Quod simul eductum, pars est pulmonis in hamis
Eruta : cumque animâ cruor est effusus in auras.
At non intonsum simplex Damasichthona vulnus
Afficit. Ictus erat, quâ crus esse incipit, et quâ
Mollia nervosus facit internodia poples.
Dumque manu tentat trahere exitiabile telum,
Altera per jugulum pennis tenus acta sagitta est.
Expulit hanc sanguis : seque ejaculatus in altum
Emicat, et longè terebratâ prosilit aurâ.
Ultimus Ilioneus non profectura precando
Brachia sustulerat : Dîque o communiter omnes,'
Dixerat, (ignarus non omnes esse rogandos)
Parcite.' Motus erat, cùm jam revocabile telum
Non fuit, Arcitenens : minimo tamen occidit ille
Vulnere; non altâ percusso corde sagittà.

Fama mali, populique dolor, lacrymæque suorum
Tam subitæ matrem certam fecêre ruinæ,

110

115

120

125

130

135

Mirantem potuisse ; irascentemque quòd ausi
Hoc essent superi, quòd tantum juris haberent.
Nam pater Amphion, ferro per pectus adacto,
Finierat moriens pariter cum luce dolorem.

Heu quantùm hæc Niobe Niobé distabat ab illa,
Quæ modò Latoïs populum submoverat aris,
Et mediam tulerat gressus resupina per urbem,
Invidiosa suis; at nunc miseranda vel hosti!
Corporibus gelidis incumbit ; et ordine nullo
Oscula dispensat natos suprema per omnes.
A quibus ad cælum liventia brachia tendens,
Pascere, crudelis, nostro, Latona, dolore;
Pascere,' ait; satiaque meo tua pectora luctu :
[Corque ferum satia,' dixit : 'per funera septem]
Efferor : exsulta; victrixque inimica triumpha.
Cur autem victrix ? miseræ mihi plura supersunt,
Quàm tibi felici : post tot quoque funera vinco.'

Dixerat : insonuit contento nervus ab arcu :
Qui, præter Nioben unam, conterruit omnes.
Illa malo est audax. Stabant cum vestibus atris
Ante toros fratrum demisso crine sorores.
E quibus una, trahens hærentia viscere tela,
Imposito fratri, moribunda relanguit ore.
Altera, solari miseram conata parentem,
Conticuit subitò, duplicataque vulnere cæco est.
[Oraque non pressit, nisi postquam spiritus exît.]
Hæc frustrà fugiens collabitur ; illa sorori
Immoritur : latet hæc; illam trepidare videres.
Sexque datis leto, diversaque vulnera passis,
Ultima restabat : quam toto corpore mater,
Totâ veste tegens, · Unam, minimamque relinque ;
De multis minimam posco,' clamavit, et unam.'

140

145

150

« ZurückWeiter »