Tantaque simplicitas puerilibus affuit annis, Hæc quoque virgineum movit jactura dolorem. Raptor agit currus, et nomine quemque vocatos Exhortatur equos: quorum per colla jubasque Excutit obscurâ tinctas ferrugine habenas. Perque lacus altos, et olentia sulfure fertur Stagna Palicorum, ruptâ ferventia terrâ : Et qua Bacchiadæ, bimari gens orta Corintho, Inter inæquales posuerunt moenia portus.
Est medium Cyanes, et Pisææ Arethusa, Quod coït angustis inclusum cornibus æquor. Hîc fuit, a cujus stagnum quoque nomine dictum est, Inter Sicelidas Cyane celeberrima nymphas ; Agnovitque deum: 'Nec longiùs ibitis,' inquit: Non potes invitæ Cereris gener esse: roganda, Non rapienda fuit. Quòd si componere magnis Parva mihi fas est; et me dilexit Anapis. Exorata tamen, nec, ut hæc, exterrita nupsi.' Dixit et, in partes diversas brachia tendens, Obstitit. Haud ultrà tenuit Saturnius iram : Terribilesque hortatus equos, in gurgitis ima Contortum valido sceptrum regale lacerto Condidit. Icta viam tellus in Tartara fecit, Et At Cyane, raptamque deam, contemptaque fontis Jura sui morens, inconsolabile vulnus
pronos currus medio cratere recepit.
Mente gerit tacitâ, lacrymisque absumitur omnis : Et, quarum fuerat magnum modò numen, in illas Extenuatur aquas. Molliri membra videres : Ossa pati flexus: ungues posuisse rigorem: Primaque de totâ tenuissima quæque liquescunt, Cærulei crines, digitique, et crura, pedesque:
Nam brevis in gelidas membris exilibus undas
Transitus est. Post hæc tergumque, humerique, latusque,
Pectoraque in tenues abeunt evanida rivos.
Denique pro vivo vitiatas sanguine venas
Lympha subit: restatque nihil, quod prendere possis.
Interea pavidæ nequicquam filia matri
Omnibus est terris, omni quæsita profundo. Illam non rutilis veniens Aurora capillis Cessantem vidit, non Hesperus : illa duabus Flammiferâ pinus manibus succendit ab Ætnâ; Perque pruinosas tulit irrequieta tenebras. Rursus, ut alma dies hebetârat sidera, natam Solis ad occasum, solis quærebat ab ortu. Fessa labore sitim collegerat; oraque nulli Colluerant fontes : cùm tectam stramine vidit Fortè casam; parvasque fores pulsavit: at inde Prodit anus; divamque videt; lymphamque roganti, Dulce dedit, tostâ quod coxerat antè polentâ. Dum bibit illa datum, duri puer oris et audax Constitit ante deam: risitque, avidamque vocavit. Offensa est: neque adhuc epotâ parte loquentem Cum liquido mistâ perfudit diva polentâ. Combibit os maculas; et, quâ modò brachia gessit, Crura gerit: cauda est mutatis addita membris : Inque brevem formam, ne sit vis magna nocendi, Contrahitur parvâque minor mensura lacertâ est. Mirantem, flentemque, et tangere monstra parantem Fugit anum; latebramque petit: aptumque colori Nomen habet, variis stellatus corpora guttis.
Quas dea per terras, et quas erraverit undas, Dicere longa mora est. Quærenti defuit orbis. Sicaniam repetit. Dumque omnia lustrat eundo;
Venit et ad Cyanen: ea, ni mutata fuisset, Omnia narrâsset, sed et os et lingua volenti Dicere non aderant: nec, quo loqueretur, habebat. Signa tamen manifesta dedit: notamque parenti, Illo fortè loco delapsam, gurgite sacro Persephones zonam summis ostendit in undis.
Quam simul agnovit, tanquam tum denique raptam Scîsset, inornatos laniavit diva capillos :
Et repetita suis percussit pectora palmis.
Nec scit adhuc ubi sit: terras tamen increpat omnes;
Ingratasque vocat, nec frugum munere dignas.
Trinacriam ante alias, in quâ vestigia damni Reperit. Ergo illîc sævâ vertentia glebas Fregit aratra manu; parilique irata colonos Ruricolasque boves leto dedit; arvaque jussit Fallere depositum, vitiataque semina fecit. Fertilitas terræ, latum vulgata per orbem, Cassa jacet primis segetes moriuntur in herbis : Et modò sol nimius, nimius modò corripit imber. Sideraque, ventique nocent: avidæque volucres Semina jacta legunt : lolium, tribulique fatigant Triticeas messes, et inexpugnabile gramen.
Cùm caput Eleis Alpheïas extulit undis: Rorantesque comas a fronte removit ad aures : Atque ait: O toto quæsitæ virginis orbe, Et frugum genitrix, immensos siste labores : Neve tibi fidæ violenta irascere terræ. Terra nihil meruit: patuitque invita rapinæ. Nec sum pro patriâ supplex: huc hospita veni. Pisa mihi patria est; et ab Elide ducimus ortum. Sicaniam peregrina colo: Hæc mihi terra solo est.
Hos nunc Arethusa penates,
Hanc habeo sedem; quam tu, mitissima, serva. Mota loco cur sim, tantique per æquoris undas Advehar Ortygiam, veniet narratibus hora Tempestiva meis; cùm tu curisque levata, Et vultûs melioris eris. Mihi pervia tellus Præbet iter: subterque imas ablata cavernas Hic caput attollo, desuetaque sidera cerno. Ergo, dum Stygio sub terris gurgite labor, Visa tua est oculis illic Proserpina nostris. Illa quidem tristis, nec adhuc interrita vultu ; Sed regina tamen, sed opaci maxima mundi ; Sed tamen inferni pollens matrona tyranni.'
Mater ad auditas stupuit, ceu saxea, voces: Attonitæque diu similis fuit: utque dolore Pulsa gravi gravis est amentia; curribus auras Exit in ætherias: ibi toto nubila vultu Ante Jovem passis stetit invidiosa capillis.
'Proque meo venio supplex tibi, Jupiter,' inquit, 'Sanguine, proque tuo. Si nulla est gratia matris; Nata patrem moveat; neu sit tibi cura, precamur, Vilior illius, quòd nostro est edita partu.
En quæsita diu tandem mihi nata reperta est : Si reperire vocas, amittere certiùs; aut si Scire ubi sit, reperire vocas. Quòd rapta, feremus Dummodo reddat eam : neque enim prædone marito Filia digna tua est; si jam mea filia digna est.' Jupiter excepit: Commune est pignus onusque
Nata mihi tecum: sed, si modò nomina rebus Addere vera placet, non hoc injuria factum, Verùm amor est: neque erit nobis gener ille pudori, Tu modò, diva, velis. Ut desint cætera; quantum est Esse Jovis fratrem! quid quòd nec cætera desunt,
Nec cedit nisi sorte mihi? Sed tanta cupido Si tibi discidii; repetat Proserpina cœlum : Lege tamen certâ; si nullos contigit illîc
Ore cibos nam sic Parcarum fœdere cautum est.' Dixerat. At Cereri certum est educere natam.
Non ita fata sinunt: quoniam jejunia virgo Solverat: et, cultis dum simplex errat in hortis, Pœniceum curvâ decerpserat arbore pomum: Sumptaque pallenti septem de cortice grana Presserat ore suo: solusque ex omnibus illud Viderat Ascalaphus: quem quondam dicitur Orphne,
Inter Avernales haud ignotissima nymphas,
Ex Acheronte suo furvis peperisse sub antris.
Vidit: et indicio reditum crudelis ademit.
Ingemuit regina Erebi; testemque profanam
Fecit avem sparsumque caput Phlegethontide lymphâ In rostrum, et plumas, et grandia lumina vertit.
Ille sibi ablatus fulvis amicitur ab alis;
Inque caput crescit; longosque reflectitur ungues; Vixque movet natas per inertia brachia pennas ; Fœdaque fit volucris, venturi nuntia luctûs, Ignavus bubo, dirum mortalibus omen.
At medius fratrisque sui mœstæque sororis
Jupiter ex æquo volventem dividit annum.
Nunc dea, regnorum numen commune duorum,
Cum matre est totidem, totidem cum conjuge menses.
Vertitur extemplo facies, et mentis, et oris :
Nam, modò quæ poterat Diti quoque mœsta videri,
Læta deæ frons est: ut sol, qui tectus aquosis
Nubibus antè fuit, victis ubi nubibus exit.
« ZurückWeiter » |