Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Tantaque simplicitas puerilibus affuit annis,
Hæc quoque virgineum movit jactura dolorem.
Raptor agit currus, et nomine quemque vocatos
Exhortatur equos: quorum per colla jubasque
Excutit obscurâ tinctas ferrugine habenas.
Perque lacus altos, et olentia sulfure fertur
Stagna Palicorum, ruptâ ferventia terrâ :
Et qua Bacchiadæ, bimari gens orta Corintho,
Inter inæquales posuerunt moenia portus.

Est medium Cyanes, et Pisææ Arethusa,
Quod coït angustis inclusum cornibus æquor.
Hîc fuit, a cujus stagnum quoque nomine dictum est,
Inter Sicelidas Cyane celeberrima nymphas ;
Agnovitque deum: 'Nec longiùs ibitis,' inquit:
Non potes invitæ Cereris gener esse: roganda,
Non rapienda fuit. Quòd si componere magnis
Parva mihi fas est; et me dilexit Anapis.
Exorata tamen, nec, ut hæc, exterrita nupsi.'
Dixit et, in partes diversas brachia tendens,
Obstitit. Haud ultrà tenuit Saturnius iram :
Terribilesque hortatus equos, in gurgitis ima
Contortum valido sceptrum regale lacerto
Condidit. Icta viam tellus in Tartara fecit,
Et
At Cyane, raptamque deam, contemptaque fontis
Jura sui morens, inconsolabile vulnus

pronos currus medio cratere recepit.

Mente gerit tacitâ, lacrymisque absumitur omnis :
Et, quarum fuerat magnum modò numen, in illas
Extenuatur aquas. Molliri membra videres :
Ossa pati flexus: ungues posuisse rigorem:
Primaque de totâ tenuissima quæque liquescunt,
Cærulei crines, digitique, et crura, pedesque:

240

245

250

255

260

265

Nam brevis in gelidas membris exilibus undas

270

Transitus est. Post hæc tergumque, humerique, latusque,

Pectoraque in tenues abeunt evanida rivos.

Denique pro vivo vitiatas sanguine venas

Lympha subit: restatque nihil, quod prendere possis.

Interea pavidæ nequicquam filia matri

Omnibus est terris, omni quæsita profundo.
Illam non rutilis veniens Aurora capillis
Cessantem vidit, non Hesperus : illa duabus
Flammiferâ pinus manibus succendit ab Ætnâ;
Perque pruinosas tulit irrequieta tenebras.
Rursus, ut alma dies hebetârat sidera, natam
Solis ad occasum, solis quærebat ab ortu.
Fessa labore sitim collegerat; oraque nulli
Colluerant fontes : cùm tectam stramine vidit
Fortè casam; parvasque fores pulsavit: at inde
Prodit anus; divamque videt; lymphamque roganti,
Dulce dedit, tostâ quod coxerat antè polentâ.
Dum bibit illa datum, duri puer oris et audax
Constitit ante deam: risitque, avidamque vocavit.
Offensa est: neque adhuc epotâ parte loquentem
Cum liquido mistâ perfudit diva polentâ.
Combibit os maculas; et, quâ modò brachia gessit,
Crura gerit: cauda est mutatis addita membris :
Inque brevem formam, ne sit vis magna nocendi,
Contrahitur parvâque minor mensura lacertâ est.
Mirantem, flentemque, et tangere monstra parantem
Fugit anum; latebramque petit: aptumque colori
Nomen habet, variis stellatus corpora guttis.

:

Quas dea per terras, et quas erraverit undas, Dicere longa mora est. Quærenti defuit orbis. Sicaniam repetit. Dumque omnia lustrat eundo;

275

280

285

290

295

300

Venit et ad Cyanen: ea, ni mutata fuisset,
Omnia narrâsset, sed et os et lingua volenti
Dicere non aderant: nec, quo loqueretur, habebat.
Signa tamen manifesta dedit: notamque parenti,
Illo fortè loco delapsam, gurgite sacro
Persephones zonam summis ostendit in undis.

Quam simul agnovit, tanquam tum denique raptam
Scîsset, inornatos laniavit diva capillos :

305

Et repetita suis percussit pectora palmis.

310

Nec scit adhuc ubi sit: terras tamen increpat omnes;

Ingratasque vocat, nec frugum munere dignas.

Trinacriam ante alias, in quâ vestigia damni
Reperit. Ergo illîc sævâ vertentia glebas
Fregit aratra manu; parilique irata colonos
Ruricolasque boves leto dedit; arvaque jussit
Fallere depositum, vitiataque semina fecit.
Fertilitas terræ, latum vulgata per orbem,
Cassa jacet primis segetes moriuntur in herbis :
Et modò sol nimius, nimius modò corripit imber.
Sideraque, ventique nocent: avidæque volucres
Semina jacta legunt : lolium, tribulique fatigant
Triticeas messes, et inexpugnabile gramen.

Cùm caput Eleis Alpheïas extulit undis:
Rorantesque comas a fronte removit ad aures :
Atque ait: O toto quæsitæ virginis orbe,
Et frugum genitrix, immensos siste labores :
Neve tibi fidæ violenta irascere terræ.
Terra nihil meruit: patuitque invita rapinæ.
Nec sum pro patriâ supplex: huc hospita veni.
Pisa mihi patria est; et ab Elide ducimus ortum.
Sicaniam peregrina colo:
Hæc mihi terra solo est.

sed gratior omni

Hos nunc Arethusa penates,

315

320

325

330

Hanc habeo sedem; quam tu, mitissima, serva.
Mota loco cur sim, tantique per æquoris undas
Advehar Ortygiam, veniet narratibus hora
Tempestiva meis; cùm tu curisque levata,
Et vultûs melioris eris. Mihi pervia tellus
Præbet iter: subterque imas ablata cavernas
Hic caput attollo, desuetaque sidera cerno.
Ergo, dum Stygio sub terris gurgite labor,
Visa tua est oculis illic Proserpina nostris.
Illa quidem tristis, nec adhuc interrita vultu ;
Sed regina tamen, sed opaci maxima mundi ;
Sed tamen inferni pollens matrona tyranni.'

Mater ad auditas stupuit, ceu saxea, voces:
Attonitæque diu similis fuit: utque dolore
Pulsa gravi gravis est amentia; curribus auras
Exit in ætherias: ibi toto nubila vultu
Ante Jovem passis stetit invidiosa capillis.

'Proque meo venio supplex tibi, Jupiter,' inquit,
'Sanguine, proque tuo. Si nulla est gratia matris;
Nata patrem moveat; neu sit tibi cura, precamur,
Vilior illius, quòd nostro est edita partu.

335

340

345

350

En quæsita diu tandem mihi nata reperta est :
Si reperire vocas, amittere certiùs; aut si
Scire ubi sit, reperire vocas. Quòd rapta, feremus
Dummodo reddat eam : neque enim prædone marito
Filia digna tua est; si jam mea filia digna est.'
Jupiter excepit: Commune est pignus onusque

355

360

Nata mihi tecum: sed, si modò nomina rebus
Addere vera placet, non hoc injuria factum,
Verùm amor est: neque erit nobis gener ille pudori,
Tu modò, diva, velis. Ut desint cætera; quantum est
Esse Jovis fratrem! quid quòd nec cætera desunt,

365

Nec cedit nisi sorte mihi? Sed tanta cupido
Si tibi discidii; repetat Proserpina cœlum :
Lege tamen certâ; si nullos contigit illîc

Ore cibos nam sic Parcarum fœdere cautum est.'
Dixerat. At Cereri certum est educere natam.

Non ita fata sinunt: quoniam jejunia virgo
Solverat: et, cultis dum simplex errat in hortis,
Pœniceum curvâ decerpserat arbore pomum:
Sumptaque pallenti septem de cortice grana
Presserat ore suo: solusque ex omnibus illud
Viderat Ascalaphus: quem quondam dicitur Orphne,

Inter Avernales haud ignotissima nymphas,

Ex Acheronte suo furvis peperisse sub antris.

Vidit: et indicio reditum crudelis ademit.

Ingemuit regina Erebi; testemque profanam

370

375

380

Fecit avem sparsumque caput Phlegethontide lymphâ In rostrum, et plumas, et grandia lumina vertit.

Ille sibi ablatus fulvis amicitur ab alis;

[ocr errors]

Inque caput crescit; longosque reflectitur ungues;
Vixque movet natas per inertia brachia pennas ;
Fœdaque fit volucris, venturi nuntia luctûs,
Ignavus bubo, dirum mortalibus omen.

At medius fratrisque sui mœstæque sororis

385

Jupiter ex æquo volventem dividit annum.

Nunc dea, regnorum numen commune duorum,

390

Cum matre est totidem, totidem cum conjuge menses.

Vertitur extemplo facies, et mentis, et oris :

Nam, modò quæ poterat Diti quoque mœsta videri,

Læta deæ frons est: ut sol, qui tectus aquosis

Nubibus antè fuit, victis ubi nubibus exit.

395

« ZurückWeiter »