Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

240

245

250

Tantaque simplicitas puerilibus affuit annis,
Hæc quoque virgineum movit jactura dolorem.

Raptor agit currus, et nomine quemque vocatos
Exhortatur equos : quorum per colla jubasque
Excutit obscurâ tinctas ferrugine habenas.
Perque lacus altos, et olentia sulfure fertur
Stagna Palicorum, ruptâ ferventia terrâ :
Et qua Bacchiadæ, bimari gens orta Corintho,
Inter inæquales posuerunt menia portus.

Est medium Cyanes, et Pisææ Arethusæ,
Quod coït angustis inclusum cornibus æquor.
Hîc fuit, a cujus stagnum quoque nomine dictum est,
Inter Sicelidas Cyane celeberrima nymphas;
Agnovitque deum :

que deum : Nec longiùs ibitis,' inquit:
Non potes invitæ Cereris gener esse : roganda,
Non rapienda fuit. Quòd si componere magnis
Parva mihi fas est ; et me dilexit Anapis.
Exorata tamen, nec, ut hæc, exterrita nupsi.'
Dixit : et, in partes diversas brachia tendens,
Obstitit. Haud ultrà tenuit Saturnius iram :
Terribilesque hortatus equos, in gurgitis ima
Contortum valido sceptrum regale lacerto
Condidit. Icta viam tellus in Tartara fecit,
Et
pronos

currus medio cratere recepit.
At Cyane, raptamque deam, contemptaque fontis
Jura sui mærens, inconsolabile vulnus
Mente gerit tacitâ, lacrymisque absumitur omnis :
Et, quarum fuerat magnum modò numen, in illas
Extenuatur aquas. Molliri membra videres :
Ossa pati flexus : ungues posuisse rigorem :
Primaque de totâ tenuissima quæque liquescunt,
Cærulei crines, digitique; et crura, pedesque :

255

260

265

Nam brevis in gelidas membris exilibus undas 270
Transitus est. Post hæc tergumque, humerique, latusque,
Pectoraque in tenues abeunt evanida rivos.
Denique pro vivo vitiatas sanguine venas
Lympha subit: restatque nihil, quod prendere possis.
Interea pavidæ nequicquam filia matri

275
Omnibus est terris, omni quæsita profundo.
Illam non rutilis veniens Aurora capillis
Cessantem vidit, non Hesperus : illa duabus
Flammiferâ pinus manibus succendit ab Ætnâ;
Perque pruinosas tulit irrequieta tenebras.

280 Rursus, ut alma dies hebetârat sidera, natam Solis ad occasum, solis quærebat ab ortu. Fessa labore sitim collegerat; oraque nulli Colluerant fontes : cùm tectam stramine vidit Fortè casam ; parvasque fores pulsavit : at inde 285 Prodit anus; divamque videt; lymphamque roganti, Dulce dedit, tostâ quod coxerat antè polenta. Dum bibit illa datum, duri puer oris et audax Constitit ante deam : risitque, avidamque vocavit. Offensa est; neque adhuc epotâ parte loquentem 290 Cum liquido mistâ perfudit diva polentâ. Combibit os maculas ; et, quâ modò brachia gessit, Crura gerit : cauda est mutatis addita membris : Inque brevem formam, ne sit vis magna nocendi, Contrahitur : parvâque minor mensura lacertâ est. 295 Mirantem, flentemque, et tangere monstra parantem Fugit anum; latebramque petit : aptumque colori Nomen habet, variis stellatus corpora guttis.

Quas dea per terras, et quas erraverit undas, Dicere longa mora est. Quærenti defuit orbis. 300 Sicaniam repetit. Dumque omnia lustrat eundo;

Venit et ad Cyanen : ea, ni mutata fuisset,
Omnia narrâsset, sed et os et lingua volenti
Dicere non aderant : nec, quo loqueretur, habebat.
Signa tamen manifesta dedit : notamque parenti, 305
Illo fortè loco delapsam, gurgite sacro
Persephones zonam summis ostendit in undis.
Quam simul agnovit, tanquam tum denique raptam
Scisset, inornatos laniavit diva capillos :
Et repetita suis percussit pectora palmis.

310
Nec scit adhuc ubi sit : terras tamen increpat omnes ;
Ingratasque vocat, nec frugum munere dignas.
Trinacriam ante alias, in quâ vestigia damni
Reperit. Ergo illîc sævâ vertentia glebas
Fregit aratra manu ; parilique irata colonos

315 Ruricolasque boves leto dedit; arvaque jussit Fallere depositum, vitiataque semina fecit. Fertilitas terræ, latum vulgata per orbem, Cassa jacet : primis segetes moriuntur in herbis : Et modò sol nimius, nimius modò corripit imber. 320 Sideraque, ventique nocent: avidæque volucres Semina jacta legunt : lolium, tribulique fatigant Triticeas messes, et inexpugnabile gramen.

Cùm caput Eleis Alpheïas extulit undis : Rorantesque comas a fronte removit ad aures : 325 Atque ait : “O toto quæsitæ virginis orbe, Et frugum genitrix, immensos siste labores : Neve tibi fidæ violenta irascere terræ. Terra nihil meruit : patuitque invita rapinæ. Nec sum pro patriâ supplex : huc hospita veni. 330 Pisa mihi patria est; et ab Elide ducimus ortum. Sicaniam peregrina colo: sed gratior omni Hæc mihi terra solo est. Hos nunc Arethusa penates,

Hanc habeo sedem ; quam tu, mitissima, serva.
Mota loco cur sim, tantique per æquoris undas 335
Advehar Ortygiam, veniet narratibus hora
Tempestiva meis ; cùm tu curisque levata,
Et vultûs melioris eris. Mihi pervia tellus
Præbet iter : subterque imas ablata cavernas
Hic caput attollo, desuetaque sidera cerno.

340
Ergo, dum Stygio sub terris gurgite labor,
Visa tua est oculis illic Proserpina nostris.
Illa quidem tristis, nec adhuc interrita vultu ;
Sed regina tamen, sed opaci maxima mundi ;
Sed tamen inferni pollens matrona tyranni.'

345 Mater ad auditas stupuit, ceu saxea, voces : Attonitæque diu similis fuit : utque dolore Pulsa gravi gravis est amentia ; curribus auras Exit in ætherias : ibi toto nubila vultu Ante Jovem passis stetit invidiosa capillis.

350 • Proque meo venio supplex tibi, Jupiter,' inquit, • Sanguine, proque tuo. Si nulla est gratia matris; Nata patrem moveat; neu sit tibi cura, precamur, Vilior illius, quòd nostro est edita partu. En quæsita diu tandem mihi nata reperta est :

355 Si reperire vocas, amittere certiùs ; aut si Scire ubi sit, reperire vocas. Quòd rapta, feremus; Dummodo reddat eam : neque enim prædone marito Filia digna tua est; si jam mea filia digna est.' Jupiter excepit : 'Commune est pignus onusque 360 Nata mihi tecum : sed, si modò nomina rebus Addere vera placet, non hoc injuria factum, Verùm amor est : neque

erit nobis

gener

ille pudori, Tu modò, diva, velis. Ut desint cætera; quantum est Esse Jovis fratrem ! quid quòd nec cætera desunt,

365

Nec cedit nisi sorte mihi ? Sed tanta cupido
Si tibi discidii; repetat Proserpina cælum :
Lege tamen certâ; si nullos contigit illîc
Ore cibos : nam sic Parcarum fædere cautum est.'

Dixerat. At Cereri certum est educere natam. 370
Non ita fata sinunt : quoniam jejunia virgo
Solverat: et, cultis dum simplex errat in hortis,
Pæniceum curvâ decerpserat arbore pomum:
Sumptaque pallenti septem de cortice grana
Presserat ore suo : solusque ex omnibus illud 375
Viderat Ascalaphus : quem quondam dicitur Orphne,
Inter Avernales haud ignotissima nymphas,
Ex Acheronte suo furvis peperisse sub antris.
Vidit : et indicio reditum crudelis ademit.
Ingemuit regina Erebi ; testemque profanam

380 Fecit avem: sparsumque caput Phlegethontide lymphâ In rostrum, et plumas, et grandia lumina vertit. Ille sibi ablatus fulvis amicitur ab alis; Inque caput crescit; longosque reflectitur ungues ; Vixque movet natas per inertia brachia pennas;

385 Fædaque fit volucris, venturi nuntia luctûs, Ignavus bubo, dirum mortalibus omen.

At medius fratrisque sui meestæque sororis Jupiter ex æquo volventem dividit annum. Nunc dea, regnorum numen commune duorum, 390 Cum matre est totidem, totidem cum conjuge menses. Vertitur extemplo facies, et mentis, et oris : Nam, modò quæ poterat Diti quoque mæsta videri, Læta deæ frons est : ut sol, qui tectus aquosis Nubibus antè fuit, victis ubi nubibus exit.

395

[ocr errors]
« ZurückWeiter »