Demetit ense caput; quod protinus incidit aræ : Atque ibi semanimi verba exsecrantia linguâ Edidit, et medios animam exspiravit in ignes. Plus tamen exhausto superest: namque omnibus unum Opprimere est animus. Conjurata undique pugnant Agmina pro causâ, meritum impugnante fidemque. Hâc pro parte socer frustrà pius, et nova conjux, Cum genitrice, favent; ululatuque atria complent. Sed sonus armorum superat, gemitusque cadentûm : Pollutosque semel multo Bellona Penates Sanguine perfundit; renovataque prælia miscet. Circueunt unum Phineus, et mille secuti Phinea. Tela volant hibernâ grandine plura Præter utrumque latus, præterque et lumen et aures. Applicat hinc humeros ad magnæ saxa columnæ : Tutaque terga gerens, adversaque in agmina versus, Sustinet instantes. Instabant parte sinistrâ Chaonius Molpeus, dextrâ Nabathæus Ethemon. Tigris ut, auditis diversâ valle duorum
Exstimulata fame mugitibus armentorum,
Nescit utrò potiùs ruat ; et ruere ardet utròque : Sic dubius Perseus, dextrâ lævâne feratur,
Molpea trajecti submovit vulnere cruris ;
Contentusque fugâ est. Neque enim dat tempus Ethe
Sed furit et, cupiens alto dare vulnera collo,
Non circumspectis exactum viribus ensem Fregit et extremâ percussæ parte columnæ Lamina dissiluit; dominique in gutture fixa est. Non tamen ad letum causas satis illa valentes Plaga dedit. Trepidum Perseus, et inermia frustrà Brachia tendentem Cyllenide confodit harpe.
Verùm ubi virtutem turbæ succumbere vidit, 'Auxilium,' Perseus, quoniam sic cogitis ipsi,' Dixit, ab hoste petam; vultus avertite vestros, Si quis amicus adest: ' et Gorgonis extulit ora. 'Quære alium, tua quem moveant miracula,' dixit Thescelus: utque manu jaculum fatale parabat Mittere, in hoc hæsit signum de marmore gestu. Proximus huic Ampyx animi plenissima magni Pectora Lyncidæ gladio petit: inque petendo Dextera diriguit, nec citrà mota, nec ultrà. At Nileus, qui se genitum septemplice Nilo Ementitus erat, clypeo quoque flumina septem Argento partim, partim cælaverat auro,
Adspice,' ait, 'Perseu, nostræ primordia gentis: Magna feres tacitas solatia mortis ad umbras,
A tanto cecidisse viro.' Pars ultima vocis
In medio suppressa sono est: adapertaque velle Ora loqui credas; nec sunt ea pervia verbis.
Increpat hos, Vitioque animi, non crinibus,' inquit, Gorgoneis torpetis,' Eryx: incurrite mecum ;
Et prosternite humi juvenem, magica arma moventem.' Incursurus erat; tenuit vestigia tellus :
Immotusque silex, armataque mansit imago.
Hi tamen ex merito pœnam subiêre ; sed unus
Miles erat Persei, pro quo dum pugnat, Aconteus, Gorgone conspectâ saxo concrevit oborto.
Quem ratus Astyages etiamnum vivere, longo Ense ferit: sonuit tinnitibus ensis acutis. Dum stupet Astyages, naturam traxit eandem : Marmoreoque manet vultus mirantis in ore. Nomina longa mora est mediâ de plebe virorum Dicere. Bis centum restabant corpora pugnæ :
Gorgone bis centum riguerunt corpora visâ. Pœnitet injusti nunc denique Phinea belli. Sed quid agat? Simulacra videt diversa figuris ; Agnoscitque suos: et nomine quemque vocatos Poscit opem: credensque parum, sibi proxima tangit Corpora marmor erant. Avertitur; atque ita supplex, Confessasque manus, obliquaque brachia tendens,
'Vincis,' ait, Perseu: remove fera monstra; tuæque Saxificos vultus, quæcumque ea, tolle Medusa. Tolle, precor. Non nos odium, regnive cupido Compulit ad bellum: pro conjuge movimus arma. Causa fuit meritis melior tua, tempore nostra. Non cessisse piget. Nihil, o fortissime, præter Hanc animam concede mihi: tua cætera sunto.' Talia dicenti, neque eum, quem voce rogabat, Respicere audenti, 'Quod,' ait, 'timidissime Phineu, Et possum tribuisse, et magnum munus inerti est, (Pone metum) tribuam : nullo violabere ferro. Quin etiam mansura dabo monumenta per ævum; Inque domo soceri semper spectabere nostri ; Ut mea se sponsi soletur imagine conjux.' Dixit: et in partem Phorcynida transtulit illam, Ad quam se trepido Phineus obverterat ore. Tum quoque conanti sua flectere lumina cervix Diriguit, saxoque oculorum induruit humor.
Sed tamen os timidum, vultusque in marmore supplex, Submissæque manus, faciesque obnoxia mansit.
PROSERPINA A PLUTONE RAPTA.
Prima Ceres unco glebam dimovit aratro : Prima dedit fruges, alimentaque mitia terris:
Cereris sumus omnia munus.
Utinam modò dicere possem
Carmina digna deæ ! certè dea carmine digna est. Vasta giganteis ingesta est insula membris Trinacris; et magnis subjectum molibus urguet Ætherias ausum sperare Typhoëa sedes. Nititur ille quidem, pugnatque resurgere sæpe: Dextra sed Ausonio manus est subjecta Peloro : Læva, Pachyne, tibi; Lilibeo crura premuntur : Degravat Ætna caput: sub quâ resupinus arenas Ejectat, flammamque fero vomit ore Typhoeus. Sæpe remoliri luctatur pondera terræ,
Oppidaque, et magnos evolvere corpore montes. Inde tremit tellus et rex pavet ipse silentûm, Ne pateat, latoque solum retegatur hiatu; Immissusque dies trepidantes terreat umbras. Hanc metuens cladem tenebrosâ sede tyrannus Exierat curruque atrorum vectus equorum Ambibat Siculæ cautus fundamina terræ. Postquam exploratum satis est loca nulla labare; Depositique metus: videt hunc Erycina vagantem Monte suo residens, natumque amplexa volucrem ; 'Arma, manusque meæ, mea, nate, potentia,' dixit, 'Illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido, Inque dei pectus celeres molire sagittas,
Cui triplicis cessit fortuna novissima regni. Tu superos, ipsumque Jovem, tu numina ponti Victa domas, ipsumque, regit qui numina ponti. Tartara quid cessant? cur non matrisque tuumque Imperium profers? agitur pars tertia mundi.
Et tamen in cœlo, quæ jam patientia nostra est, Spernimur: ac mecum vires minuuntur Amoris. Pallada nonne vides, jaculatricemque Dianam, Abscessisse mihi? Cereris quoque filia virgo, Si patiemur, erit: nam spes affectat easdem. At tu, pro socio si qua est mea gratia regno, Junge deam patruo.' Dixit Venus. Ille pharetram Solvit et arbitrio matris de mille sagittis
Unam seposuit, sed quâ nec acutior ulla,
Nec minùs incerta est, nec quæ magis audiat arcum. 220 Oppositoque genu curvavit flexile cornu :
Inque cor hamatâ percussit arundine Ditem.
Haud procul Hennæis lacus est a mœnibus altæ, Nomine Pergus, aquæ. Non illo plura Caÿstros Carmina cygnorum labentibus audit in undis. Silva coronat aquas, cingens latus omne; suisque Frondibus, ut velo, Phœbeos submovet ictus. Frigora dant rami, Tyrios humus humida flores. Perpetuum ver est. Quo dum Proserpina luco Ludit, et aut violas, aut candida lilia carpit; Dumque puellari studio calathosque sinumque Implet, et æquales certat superare legendo; Penè simul visa est, dilectaque, raptaque Diti: Usque adeò properatur amor. Dea territa mosto
Et matrem, et comites, sed matrem sæpius, ore Clamat: et, ut summâ vestem laniârat ab orâ, Collecti flores tunicis cecidêre remissis.
« ZurückWeiter » |