Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Demetit ense caput; quod protinus incidit aræ :
Atque ibi semanimi verba exsecrantia linguâ
Edidit, et medios animam exspiravit in ignes.
Plus tamen exhausto superest: namque omnibus unum
Opprimere est animus. Conjurata undique pugnant
Agmina pro causâ, meritum impugnante fidemque.
Hâc pro parte socer frustrà pius, et nova conjux,
Cum genitrice, favent; ululatuque atria complent.
Sed sonus armorum superat, gemitusque cadentûm :
Pollutosque semel multo Bellona Penates
Sanguine perfundit; renovataque prælia miscet.
Circueunt unum Phineus, et mille secuti
Phinea. Tela volant hibernâ grandine plura
Præter utrumque latus, præterque et lumen et aures.
Applicat hinc humeros ad magnæ saxa columnæ :
Tutaque terga gerens, adversaque in agmina versus,
Sustinet instantes. Instabant parte sinistrâ
Chaonius Molpeus, dextrâ Nabathæus Ethemon.
Tigris ut, auditis diversâ valle duorum

Exstimulata fame mugitibus armentorum,

Nescit utrò potiùs ruat ; et ruere ardet utròque :
Sic dubius Perseus, dextrâ lævâne feratur,

Molpea trajecti submovit vulnere cruris ;

90

95

100

105

110

Contentusque fugâ est. Neque enim dat tempus Ethe

mon;

Sed furit et, cupiens alto dare vulnera collo,

Non circumspectis exactum viribus ensem
Fregit et extremâ percussæ parte columnæ
Lamina dissiluit; dominique in gutture fixa est.
Non tamen ad letum causas satis illa valentes
Plaga dedit. Trepidum Perseus, et inermia frustrà
Brachia tendentem Cyllenide confodit harpe.

115

Verùm ubi virtutem turbæ succumbere vidit,
'Auxilium,' Perseus, quoniam sic cogitis ipsi,'
Dixit, ab hoste petam; vultus avertite vestros,
Si quis amicus adest: ' et Gorgonis extulit ora.
'Quære alium, tua quem moveant miracula,' dixit
Thescelus: utque manu jaculum fatale parabat
Mittere, in hoc hæsit signum de marmore gestu.
Proximus huic Ampyx animi plenissima magni
Pectora Lyncidæ gladio petit: inque petendo
Dextera diriguit, nec citrà mota, nec ultrà.
At Nileus, qui se genitum septemplice Nilo
Ementitus erat, clypeo quoque flumina septem
Argento partim, partim cælaverat auro,

[ocr errors]

Adspice,' ait, 'Perseu, nostræ primordia gentis: Magna feres tacitas solatia mortis ad umbras,

A tanto cecidisse viro.' Pars ultima vocis

120

125

130

135

In medio suppressa sono est: adapertaque velle
Ora loqui credas; nec sunt ea pervia verbis.

Increpat hos, Vitioque animi, non crinibus,' inquit,
Gorgoneis torpetis,' Eryx: incurrite mecum ;

6

Et prosternite humi juvenem, magica arma moventem.' Incursurus erat; tenuit vestigia tellus :

Immotusque silex, armataque mansit imago.

141

Hi tamen ex merito pœnam subiêre ; sed unus

Miles erat Persei, pro quo dum pugnat, Aconteus,
Gorgone conspectâ saxo concrevit oborto.

145

Quem ratus Astyages etiamnum vivere, longo
Ense ferit: sonuit tinnitibus ensis acutis.
Dum stupet Astyages, naturam traxit eandem :
Marmoreoque manet vultus mirantis in ore.
Nomina longa mora est mediâ de plebe virorum
Dicere. Bis centum restabant corpora pugnæ :

150

Gorgone bis centum riguerunt corpora visâ.
Pœnitet injusti nunc denique Phinea belli.
Sed quid agat? Simulacra videt diversa figuris ;
Agnoscitque suos: et nomine quemque vocatos
Poscit opem: credensque parum, sibi proxima tangit
Corpora marmor erant. Avertitur; atque ita supplex,
Confessasque manus, obliquaque brachia tendens,

[ocr errors]

'Vincis,' ait, Perseu: remove fera monstra; tuæque
Saxificos vultus, quæcumque ea, tolle Medusa.
Tolle, precor. Non nos odium, regnive cupido
Compulit ad bellum: pro conjuge movimus arma.
Causa fuit meritis melior tua, tempore nostra.
Non cessisse piget. Nihil, o fortissime, præter
Hanc animam concede mihi: tua cætera sunto.'
Talia dicenti, neque eum, quem voce rogabat,
Respicere audenti, 'Quod,' ait, 'timidissime Phineu,
Et possum tribuisse, et magnum munus inerti est,
(Pone metum) tribuam : nullo violabere ferro.
Quin etiam mansura dabo monumenta per ævum;
Inque domo soceri semper spectabere nostri ;
Ut mea se sponsi soletur imagine conjux.'
Dixit: et in partem Phorcynida transtulit illam,
Ad quam se trepido Phineus obverterat ore.
Tum quoque conanti sua flectere lumina cervix
Diriguit, saxoque oculorum induruit humor.

Sed tamen os timidum, vultusque in marmore supplex,
Submissæque manus, faciesque obnoxia mansit.

155

160

165

170

175

PROSERPINA A PLUTONE RAPTA.

v. 341.

Prima Ceres unco glebam dimovit aratro : Prima dedit fruges, alimentaque mitia terris:

Prima dedit leges.

Illa canenda mihi est.

Cereris sumus omnia munus.

Utinam modò dicere possem

Carmina digna deæ ! certè dea carmine digna est.
Vasta giganteis ingesta est insula membris
Trinacris; et magnis subjectum molibus urguet
Ætherias ausum sperare Typhoëa sedes.
Nititur ille quidem, pugnatque resurgere sæpe:
Dextra sed Ausonio manus est subjecta Peloro :
Læva, Pachyne, tibi; Lilibeo crura premuntur :
Degravat Ætna caput: sub quâ resupinus arenas
Ejectat, flammamque fero vomit ore Typhoeus.
Sæpe remoliri luctatur pondera terræ,

:

Oppidaque, et magnos evolvere corpore montes.
Inde tremit tellus et rex pavet ipse silentûm,
Ne pateat, latoque solum retegatur hiatu;
Immissusque dies trepidantes terreat umbras.
Hanc metuens cladem tenebrosâ sede tyrannus
Exierat curruque atrorum vectus equorum
Ambibat Siculæ cautus fundamina terræ.
Postquam exploratum satis est loca nulla labare;
Depositique metus: videt hunc Erycina vagantem
Monte suo residens, natumque amplexa volucrem ;
'Arma, manusque meæ, mea, nate, potentia,' dixit,
'Illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido,
Inque dei pectus celeres molire sagittas,

180

185

190

195

200

205

Cui triplicis cessit fortuna novissima regni.
Tu superos, ipsumque Jovem, tu numina ponti
Victa domas, ipsumque, regit qui numina ponti.
Tartara quid cessant? cur non matrisque tuumque
Imperium profers? agitur pars tertia mundi.

Et tamen in cœlo, quæ jam patientia nostra est,
Spernimur: ac mecum vires minuuntur Amoris.
Pallada nonne vides, jaculatricemque Dianam,
Abscessisse mihi? Cereris quoque filia virgo,
Si patiemur, erit: nam spes affectat easdem.
At tu, pro socio si qua est mea gratia regno,
Junge deam patruo.' Dixit Venus. Ille pharetram
Solvit et arbitrio matris de mille sagittis

Unam seposuit, sed quâ nec acutior ulla,

210

215

Nec minùs incerta est, nec quæ magis audiat arcum. 220 Oppositoque genu curvavit flexile cornu :

Inque cor hamatâ percussit arundine Ditem.

Haud procul Hennæis lacus est a mœnibus altæ,
Nomine Pergus, aquæ. Non illo plura Caÿstros
Carmina cygnorum labentibus audit in undis.
Silva coronat aquas, cingens latus omne; suisque
Frondibus, ut velo, Phœbeos submovet ictus.
Frigora dant rami, Tyrios humus humida flores.
Perpetuum ver est. Quo dum Proserpina luco
Ludit, et aut violas, aut candida lilia carpit;
Dumque puellari studio calathosque sinumque
Implet, et æquales certat superare legendo;
Penè simul visa est, dilectaque, raptaque Diti:
Usque adeò properatur amor.
Dea territa mosto

Et matrem, et comites, sed matrem sæpius, ore
Clamat: et, ut summâ vestem laniârat ab orâ,
Collecti flores tunicis cecidêre remissis.

225

230

235

« ZurückWeiter »