Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Arduus in nubes abiit. Ut in æquore summo
Umbra viri visa est, visam fera sævit in umbram.
Utque Jovis præpes, vacuo cùm vidit in arvo 350
Præbentem Phæbo liventia terga draconem,
Occupat aversum : neu sæva retorqueat ora,
Squamigeris avidos figit cervicibus ungues :
Sic celeri fissum præpes per inane volatu
Terga feræ pressit: dextroque frementis in armo 355
Inachides ferrum curvo tenus abdidit hamo.
Vulnere læsa gravi, modò se sublimis in auras
Attollit: modò subdit aquis : modò more ferocis
Versat apri, quem turba canum circumsona terret.
Ille avidos morsus velocibus effugit alis :

360
Quâque patent, nunc terga cavis super obsita conchis,
Nunc laterum costas, nunc quâ tenuissima cauda
Desinit in piscem, falcato vulnerat ense.
Bellua paniceo mistos cum sanguine fluctus
Ore vomit. Maduêre graves adspergine pennæ.

365 Nec bibulis ultrà Perseus talaribus ausus Credere ; conspexit scopulum : qui vertice summo Stantibus exit aquis ; operitur ab æquore moto. Nixus eo, rupisque tenens juga prima sinistra, Ter quater exegit repetita per ilia ferrum.

370 Littora cum plausu clamor superasque deorum Implevere domos. Gaudent, generumque salutant, Auxiliumque, domûs servatoremque fatentur Cassiope, Cepheusque pater. Resoluta catenis Incedit virgo, pretiumque et causa laboris.

375 Dîs tribus ille focos totidem de cespite ponit; Lævum Mercurio, dextrum tibi, bellica virgo; Ara Jovis media est. Mactatur vacca Minervæ, Alipedi vitulus ; taurus tibi, summe deorum.

Protinus Andromedan, et tanti præmia facti

380 Indotata rapit. Tædas Hymenæus Amorque Præcutiunt : largis satiantur odoribus ignes : Sertaque dependent tectis : lotique, lyræque, Tibiaque, et cantus, animi felicia læti Argumenta, sonant; reseratis aurea valvis

385 Atria tota patent, pulchroque instructa paratu Cephenis proceres ineunt convivia regis.

Postquam epulis functi generosi munere Bacchi Diffudêre animos; cultusque habitusque locorum Quærit Abantiades : quærenti protinus unus

390 [Narrat Lyncides, moresque, habitusque virorum.] Quæ simul edocuit, 'Nunc, o fortissime,' dixit, • Fare precor, Perseu, quantâ virtute, quibusque Artibus abstuleris crinita draconibus ora.' Narrat Agenorides, gelido sub Atlante jacentem 395 Esse locum, solidæ tutum munimine molis : Cujus in introïtu geminas habitasse sorores Phorcydas, unius partitas luminis usum : Id se solerti furtim, dum traditur, astu Suppositâ cepisse manu: perque abdita longè, 400 Deviaque, et silvis horrentia saxa fragosis, Gorgoneas tetigisse domos : passim que per agros, Perque vias vidisse hominum simulacra, ferarumque, In silicem ex ipsis visâ conversa Medusâ : Se tamen horrendæ clypei, quod læva gerebat, 405 Ære repercusso formam adspexisse Medusæ : Dumque gravis somnus colubrasque ipsamque tenebat, Eripuisse caput collo : pennisque fugacem Pegason, et fratrem, matris de sanguine natos.

LIBER V.

PHINEUS ET SOCII IN SAXA MUTATI.

V. 1.

Dumque ea Cephenum medio Danäeïus heros
Agmine commemorat; fremitu regalia turbæ
Atria complentur : nec conjugialia festa
Qui canat, est clamor ; sed qui fera nunciet arma.
Inque repentinos convivia versa tumultus

5 Adsimulare freto possis : quod sæva quietum Ventorum rabies motis exasperat undis.

Primus in his Phineus, belli temerarius auctor, Fraxineam quatiens æratæ cuspidis hastam; · En,' ait, en adsum præreptæ conjugis ultor.

10 Nec mihi te pennæ, nec falsum versus in aurum Jupiter, eripient.' Conanti mittere Cepheus, Quid facis ? 'exclamat : quæ te, germane, furentem Mens agit in facinus ? Meritisne hæc gratia tantis Redditur ? hâc vitam servatæ dote rependis?

15 Quam tibi non Perseus, verum si quæris, ademit, Sed grave Nereïdum numen, sed corniger Ammon, Sed quæ visceribus veniebat bellua ponto Exsaturanda meis. Illo tibi tempore rapta est, Quo peritura fuit. Nisi si, crudelis, id ipsum

20 Exigis, ut pereat : luctuque levabere nostro. Scilicet haud satis est, quòd, te spectante, revincta est ; Et nullam quòd opem patruus sponsusve tulisti : Insuper, a quoquam quòd sit servata, dolebis ;

[ocr errors]

Præmiaque eripies? quæ si tibi magna videntur ; 25
Ex illis scopulis, ubi erant affixa, petisses :
Nunc sine, qui petiit, per quem non orba senectus,
Ferre, quod et meritis et voce est pactus : eumque
Non tibi, sed certæ prælatum intellige morti.'
Ille nihil contrà : sed et hunc, et Persea vultu

30
Alterno spectans, petat hunc ignorat, an illum.
Cunctatusque brevi, contortam viribus hastam,
Quantas ira dabat, nequicquam in Persea misit.
Ut stetit illa toro; stratis tum denique Perseus
Exsiluit : teloque ferox inimica remisso

35 Pectora rupisset; nisi post altaria Phineus Isset : et indignum) scelerato profuit ara. Fronte tamen Rhæti non irrita cuspis adhæsit. Qui postquam cecidit, ferrumque ex osse revulsum est, Palpitat, et positas adspergit sanguine mensas. 40

Tum verò indomitas ardescit vulgus in iras, Telaque conjiciunt : et sunt, qui Cephea dicant Cum genero debere mori. Sed limine tecti Exierat Cepheus ; testatus jusque, fidemque, Hospitïique deos, ea, se prohibente, moveri.

45 Bellica Pallas adest, et protegit ægide fratrem : Datque animos. Erat Indus Athis, quem, flumine Gange Edita, Limnate vitreis peperisse sub antris Creditur, egregius formâ : quam divite cultu Augebat, bis adhuc octonis integer annis;

50 Indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat Aureus : ornabant aurata monilia collum, Et madidos myrrhâ curvum crinale capillos. Ille quidem jaculo quamvis distantia misso Figere doctus erat ; sed tendere doctior arcus. 55 Tum quoque lenta manu flectentem cornua Perseus

6

Stipite, qui mediâ positus fumabat in aulâ,
Perculit; et fractis confudit in ossibus ora.
Hunc ubi laudatos jactantem in sanguine vultus
Assyrius vidit Lycabas, junctissimus illi

60 Et comes, et veri non dissimulator amoris ; Postquam exhalantem sub acerbo vulnere vitam Deploravit Athin ; quos ille tetenderat, arcus Adripit ; et, “Mecum tibi sint certamina,' dixit : * Nec longùm pueri fato lætabere ; quo plus

65 Invidiæ, quàm laudis, habes.' Hæc omnia nondum Dixerat : emicuit nervo penetrabile telum : Vitatumque, tamen sinuosâ veste pependit. Vertit in hunc harpen, spectatam cæde Medusæ, Acrisioniades, adigitque in pectus.

At ille

70 Jam moriens, oculis sub nocte natantibus atrâ, Circumspexit Athin : seque adelinavit in illum: Et tulit ad manes junctæ solatia mortis.

Nec Phineus ausus concurrere cominus hosti, Intorquet jaculum : quod detulit error in Idan, Expertem frustrà belli, et neutra arma secutum. Tlle tuens oculis immitem Phinea torvis,

Quandoquidem in partes,' ait, “ abstrahor, accipe, Phineu, Quem fecisti hostem, pensaque hoc vulnere vulnus.' Jamque remissurus tractum de corpore telum

80 Sanguine defectos cecidit collapsus in artus.

Hîc quoque Cephenum post regem primus Odites Ense jacet Clymeni : Protenora perculit Hypseus : Hypsea Lyncides. Fuit et grandævus in illis Emathion, æqui cultor, timidusque deorum :

85 Quem quoniam prohibent anni bellare, loquendo Pugnat; et incessit, scelerataque devovet arma. Huic Chromis amplexo tremulis altaria palmis

75

« ZurückWeiter »