Imminet æquoribus scopulus. Pars ima cavatur Fluctibus, et tectas defendit ab imbribus undas: Summa riget, frontemque in apertum porrigit æquor. Occupat hunc (vires insania fecerat) Ino : Seque super pontum, nullo tardata timore,
Mittit, onusque suum. Percussa recanduit unda. . 210 At Venus immerita neptis miserata labores, Sic patruo blandita suo est: 'O numen aquarum, Proxima cui cœlo cessit, Neptune, potestas; Magna quidem posco: sed tu miserere meorum, Jactari quos cernis in Ionio immenso :
Et dîs adde tuis. Aliqua et mihi gratia ponto est : Si tamen in dio quondam concreta profundo, Spuma fui, Grajumque manet mihi nomen ab illâ.' Adnuit oranti Neptunus; et abstulit illis, Quod mortale fuit; majestatemque verendam Imposuit; nomenque simul faciemque novavit : Leucotheëque deum cum matre Palæmona dixit.
CADMUS ET HERMIONE IN SERPENTES MUTATI.
Nescit Agenorides natam parvumque nepotem Æquoris esse deos. Luctu serieque malorum Victus, et ostentis, quæ plurima viderat, exit Conditor urbe suâ; tanquam fortuna locorum, Non sua se premeret: longisque erratibus actus Contigit Illyricos profugâ cum conjuge fines. Jamque malis annisque graves, dum prima retractant Fata domûs, releguntque suos sermone labores; Num sacer ille meâ trajectus cuspide serpens,
Cadmus ait,' fuerit; tum, cùm Sidone profectus Vipereos sparsi per humum, nova semina, dentes? Quem si cura deûm tam certâ vindicat irâ, Ipse precor serpens in longam porrigar alvum.' Dixit: et, ut serpens, in longam tenditur alvum ; Duratæque cuti squamas increscere sentit, Nigraque cæruleis variari corpora guttis: In pectusque cadit pronus: commissaque in-unum Paulatim tereti sinuantur acumine crura. Brachia jam restant: quæ restant, brachia tendit; Et lacrymis per adhuc humana fluentibus ora, 'Accede, o conjux, accede, miserrima, ' dixit : 'Dumque aliquid superest de me, me tange, manumque Accipe, dum manus est; dum non totum occupat anguis.'
Ille quidem vult plura loqui: sed lingua repentè
In partes est fissa duas. Nec verba volenti
Sufficiunt: quotiesque aliquos parat edere questus,
Sibilat hanc illi vocem Natura relinquit.
Nuda manu feriens, exclamat, pectora, conjux,
Cadme, mane: teque his, infelix, exue monstris.
Cadme, quid hoc? ubi pes? ubi sunt humerique ma
Et color, et facies, et, dum loquor, omnia? Cur non Me quoque, cœlestes, in eandem vertitis anguem?' Dixerat. Ille suæ lambebat conjugis ora: Inque sinus caros, veluti cognosceret, ibat; Et dabat amplexus; adsuetaque colla petebat. Quisquis adest (aderant comites) terretur. Lubrica permulcent cristati colla dracones,
Et subitò duo sunt; junctoque volumine serpunt ; 260 Donec in appositi nemoris subiêre latebras.
Nunc quoque nec fugiunt hominem, nec vulnere lædunt : Quidque priùs fuerint, placidi meminêre dracones.
Inde per immensum ventis discordibus actus Nunc huc, nunc illuc, exemplo nubis aquosæ, Fertur, et ex alto seductas æthere longè Despectat terras; totumque supervolat orbem. Ter gelidas Arctos, ter Cancri brachia vidit : Sæpe sub occasus, sæpe est ablatus in ortus. Jamque cadente die, veritus se credere nocti, Constitit Hesperio, regnis Atlantis, in orbe ; Exiguamque petit requiem, dum Lucifer ignes Evocet Aurora, currus Aurora diurnos.
Hîc hominum cunctos ingenti corpore præstans Japetionides Atlas fuit. Ultima tellus Rege sub hoc, et pontus erat, qui solis anhelis Æquora subdit equis, et fessos excipit axes. Mille greges illi, totidemque armenta per herbas Errabant et humum vicinia nulla premebant. Arboreæ frondes, auro radiante virentes,
Hospes,' ait Perseus illi, 'seu gloria tangit
Ex auro ramos, ex auro poma tegebant.
Te generis magni; generis mihi Jupiter auctor : Sive es mirator rerum; mirabere nostras. Hospitium requiemque peto.' Memor ille vetusta Sortis erat (Themis hanc dederat Parnassia sortem) Tempus, Atla, veniet, tua quo spoliabitur auro
Arbor et hunc prædæ titulum Jove natus habebit.' Id metuens, solidis pomaria clauserat Atlas
Monibus, et vasto dederat servanda draconi : Arcebatque suis externos finibus omnes. Huic quoque, 'Vade procul, ne longè gloria rerum, Quas mentiris,' ait, 'longè tibi Jupiter absit.' Vimque minis addit: foribusque expellere tentat Cunctantem, et placidis miscentem fortia dictis. Viribus inferior, (quis enim par esset Atlanti Viribus?) At quoniam parvi tibi gratia nostra est; Accipe munus,' ait; lævâque a parte Medusa Ipse retroversus squallentia prodidit ora.
Quantus erat, mons factus Atlas. Jam barba comæque In silvas abeunt: juga sunt humerique manusque. Quod caput antè fuit, summo est in monte cacumen. Ossa lapis fiunt. Tum partes auctus in omnes Crevit in immensum, (sic dî statuistis) et omne Cum tot sideribus cœlum requievit in illo.
PERSEOS ET ANDROMEDÆ NUPTIÆ.
Clauserat Hippotades æterno carcere ventos: Admonitorque operum cœlo clarissimus alto Lucifer ortus erat. Pennis ligat ille resumptis Parte ab utrâque pedes; teloque adcingitur unco : Et liquidum motis talaribus aëra findit. Gentibus innumeris circùmque infràque relictis, Æthiopum populos, Cepheïa conspicit arva.
Illic immeritam maternæ pendere linguæ Andromedan pœnas immitis jusserat Ammon. Quam simul ad duras religatam brachia cautes Vidit Abantiades; ait, 'O non digna catenis,
Pande requirenti nomen terræque tuumque ; Et cur vincla geras.' Primò silet illa: nec audet Appellare virum virgo: manibusque modestos Celâsset vultus; si non religata fuisset.
Lumina, quod potuit, lacrymis implevit obortis. Sæpius instanti, sua ne delicta fateri
Nolle videretur, nomen terræque suumque, Quantaque maternæ fuerit fiducia formæ,
Indicat. Et, nondum memoratis omnibus, unda Insonuit: veniensque immenso bellua ponto Eminet, et latum sub pectore possidet æquor. Conclamat virgo: genitor lugubris, et amens Mater adest; ambo miseri, sed justiùs illa. Nec secum auxilium, sed dignos tempore fletus, Plangoremque ferunt: vinctoque in corpore adhærent. Cùm sic hospes ait: Lacrymarum longa manere Tempora vos poterunt: ad opem brevis hora ferendam
Hanc ego si peterem Perseus Jove natus, et ille Gorgonis anguicoma Perseus superator, et alis Æthereas ausus jactatis ire per auras; Præferrer cunctis certè gener. Addere tantis Dotibus et meritum (faveant modò numina) tento. Ut mea sit, servata meâ virtute, paciscor.' Accipiunt legem, (quis enim dubitaret ?) et orant, Promittuntque supèr regnum dotale, parentes.
Ecce velut navis, præfixo concita rostro, Sulcat aquas, juvenum sudantibus acta lacertis ; Sic fera, dimotis impulsu pectoris undis, Tantum aberat scopulis, quantum Balearica torto Funda potest plumbo medii transmittere cœli : Cùm subitò juvenis, pedibus tellure repulsâ,
« ZurückWeiter » |