Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

205

210

Imminet æquoribus scopulus. Pars ima cavatur
Fluctibus, et tectas defendit ab imbribus undas :
Summa riget, frontemque in apertum porrigit æquor.
Occupat hunc (vires insania fecerat) Ino :
Seque super pontum, nullo tardata timore,
Mittit, onusque suum.

Percussa recanduit unda.
At Venus immeritæ neptis miserata labores,
Sic patruo blandita suo est : 'O numen aquarum,
Proxima cui coelo cessit, Neptune, potestas ;
Magna quidem posco : sed tu miserere meorum,
Jactari

quos

cernis in Ionio immenso :
Et dîs adde tuis. Aliqua et mihi gratia ponto est :
Si tamen in dio quondam concreta profundo,
Spuma fui, Grajumque manet mihi nomen ab illâ.'
Adnuit oranti Neptunus ; et abstulit illis,
Quod mortale fuit; majestatemque verendam
Imposuit; nomenque simul faciemque novavit :
Leucotheëque deum cum matre Palæmona dixit.

215

220

CADMUS ET HERMIONE IN SERPENTES MUTATI.

v. 562.

225

Nescit Agenorides natam parvumque nepotem
Æquoris esse deos. Luctu serieque malorum
Victus, et ostentis, quæ plurima viderat, exit
Conditor urbe suâ ; tanquam fortuna locorum,
Non sua se premeret : longisque erratibus actus
Contigit Illyricos profugâ cum conjuge fines.
Jamque malis annisque graves, dum prima retractant
Fata domûs, releguntque suos sermone labores ;
Num sacer ille meâ trajectus cuspide serpens,

230

[ocr errors]

Cadmus ait, . fuerit ; tum, cùm Sidone profectus
Vipereos sparsi per humum, nova semina, dentes ?
Quem si cura deûm tam certâ vindicat irâ,
Ipse precor serpens in longam porrigar alvum.' 235
Dixit: et, ut serpens, in longam tenditur alvum ;
Duratæque cuti squamas increscere sentit,
Nigraque cæruleis variari corpora guttis :
In pectusque cadit pronus : commissaque in-unum
Paulatim tereti sinuantur acumine crura.

240 Brachia jam restant : quæ restant, brachia tendit ; Et lacrymis per adhuc humana fluentibus ora, • Accede, o conjux, accede, miserrima,' dixit : • Dumque aliquid superest de me, me tange, manumque Accipe, dum manus est; dum non totum occupat anguis.' Ille quidem vult plura loqui : sed lingua repente 246 In partes est fissa duas. Nec verba volenti Sufficiunt : quotiesque aliquos parat edere questus, Sibilat : hanc illi vocem Natura relinquit. Nuda manu feriens, exclamat, pectora, conjux, 250 • Cadme, mane : teque his, infelix, exue monstris. Cadme, quid hoc ? ubi pes? ubi sunt humerique ma

nusque ?
Et color, et facies, et, dum loquor, omnia ? Cur non
Me quoque, coelestes, in eandem vertitis anguem?'
Dixerat. Ille suæ lambebat conjugis ora :

255
Inque sinus caros, veluti cognosceret, ibat;
Et dabat amplexus; adsuetaque colla petebat.
Quisquis adest (aderant comites) terretur. At illos
Lubrica permulcent cristati colla dracones,
Et subitò duo sunt; junctoque volumine serpunt ; 260
Donec in appositi nemoris subiêre latebras.

Nunc quoque nec fugiunt hominem, nec vulnere lædunt : Quidque priùs fuerint, placidi meminêre dracones.

ATLAS IN MONTEM MUTATUS.

v. 620.

Inde per

immensum ventis discordibus actus Nunc huc, nunc illuc, exemplo nubis aquosa,

265 Fertur, et ex alto seductas æthere longè Despectat terras; totumque supervolat orbem. Ter gelidas Arctos, ter Cancri brachia vidit: Sæpe sub occasus, sæpe est ablatus in ortus. Jamque cadente die, veritus se credere nocti, 270 Constitit Hesperio, regnis Atlantis, in orbe; Exiguamque petit requiem, dum Lucifer ignes Evocet Auroræ, currus Aurora diurnos.

Hîc hominum cunctos ingenti corpore præstans Japetionides Atlas fuit. Ultima tellus

275 Rege sub hoc, et pontus erat, qui solis anhelis Æquora subdit equis, et fessos excipit axes. Mille greges illi, totidemque armenta per herbas Errabant : et humum vicinia nulla premebant. Arboreæ frondes, auro radiante virentes,

280 Ex auro ramos, ex auro poma tegebant.

Hospes,' ait Perseus illi, “seu gloria tangit Te generis magni ; generis mihi Jupiter auctor : Sive es mirator rerum; mirabere nostras. Hospitium requiemque peto. Memor ille vetustæ 285 Sortis erat : (Themis hanc dederat Parnassia sortem)

Tempus, Atla, veniet, tua quo spoliabitur auro Arbor : et hunc prædæ titulum Jove natus habebit.' Id metuens, solidis pomaria clauserat Atlas

Monibus, et vasto dederat servanda draconi : 290
Arcebatque suis externos finibus omnes.
Huic

quoque, «Vade procul, ne longè gloria rerum,
Quas mentiris,' ait, ' longè tibi Jupiter absit.'
Vimque minis addit : foribusque expellere tentat
Cunctantem, et placidis miscentem fortia dictis. 295
Viribus inferior, (quis enim par esset Atlanti
Viribus ?) • At quoniam parvi tibi gratia nostra est ;
Accipe munus,' ait; lævâque a parte Medusæ
Ipse retroversus squallentia prodidit ora.
Quantus erat, mons factus Atlas. Jam barba comæque
In silvas abeunt: juga sunt humerique manusque.

301 Quod caput antè fuit, summo est in monte cacumen. Ossa lapis fiunt. Tum partes auctus in omnes Crevit in immensum, (sic dî statuistis) et omne Cum tot sideribus cælum requievit in illo.

305

PERSEOS ET ANDROMEDÆ NUPTIÆ.

V. 662.

310

Clauserat Hippotades æterno carcere ventos :
Admonitorque operum cælo clarissimus alto
Lucifer ortus erat. Pennis ligat ille resumptis
Parte ab utrâque pedes; teloque adcingitur unco:
Et liquidum motis talaribus aëra findit.
Gentibus innumeris circumque infràque relictis,
Æthiopum populos, Cepheïa conspicit arva.

Illîc immeritam maternæ pendere linguæ
Andromedan poenas immitis jusserat Ammon.
Quam simul ad duras religatam brachia cautes
Vidit Abantiades; ait, ' non digna catenis,

315

Pande requirenti nomen terræque tuumque ;
Et cur vincla geras. Primò silet illa : nec audet
Appellare virum virgo : manibusque modestos
Celâsset vultus; si non religata fuisset.

320
Lumina, quod potuit, lacrymis implevit obortis.
Sæpius instanti, sua ne delicta fateri
Nolle videretur, nomen terræque suumque,
Quantaque maternæ fuerit fiducia formæ,
Indicat. Et, nondum memoratis omnibus, unda 325
Insonuit : veniensque immenso bellua ponto
Eminet, et latum sub pectore possidet æquor.
Conclamat virgo : genitor lugubris, et amens
Mater adest ; ambo miseri, sed justiùs illa.
Nec secum auxilium, sed dignos tempore fletus, 330
Plangoremque ferunt : vinctoque in corpore adhærent.
Cùm sic hospes ait: ‘Lacrymarum longa manere
Tempora vos poterunt : ad opem brevis hora ferendam

est. Hanc ego si peterem Perseus Jove natus, et ille Gorgonis anguicomæ Perseus superator, et alis 330 Æthereas ausus jactatis ire per auras ; Præferrer cunctis certè gener. Addere tantis Dotibus et meritum (faveant modò numina) tento. Ut mea sit, servata meâ virtute, paciscor.' Accipiunt legem, (quis enim dubitaret ?) et orant, 340 Promittuntque super regnum dotale, parentes.

Ecce velut navis, præfixo concita rostro, Sulcat aquas, juvenum sudantibus acta lacertis; Sic fera, dimotis impulsu pectoris undis, Tantum aberat scopulis, quantum Balearica torto 345 Funda potest plumbo medii transmittere cæli : Cùm subitò juvenis, pedibus tellure repulsâ,

« ZurückWeiter »