Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Imminet æquoribus scopulus. Pars ima cavatur
Fluctibus, et tectas defendit ab imbribus undas:
Summa riget, frontemque in apertum porrigit æquor.
Occupat hunc (vires insania fecerat) Ino :
Seque super pontum, nullo tardata timore,

205

Mittit, onusque suum. Percussa recanduit unda. . 210
At Venus immerita neptis miserata labores,
Sic patruo blandita suo est: 'O numen aquarum,
Proxima cui cœlo cessit, Neptune, potestas;
Magna quidem posco: sed tu miserere meorum,
Jactari quos cernis in Ionio immenso :

Et dîs adde tuis. Aliqua et mihi gratia ponto est :
Si tamen in dio quondam concreta profundo,
Spuma fui, Grajumque manet mihi nomen ab illâ.'
Adnuit oranti Neptunus; et abstulit illis,
Quod mortale fuit; majestatemque verendam
Imposuit; nomenque simul faciemque novavit :
Leucotheëque deum cum matre Palæmona dixit.

215

220

CADMUS ET HERMIONE IN SERPENTES MUTATI.

v. 562.

Nescit Agenorides natam parvumque nepotem
Æquoris esse deos. Luctu serieque malorum
Victus, et ostentis, quæ plurima viderat, exit
Conditor urbe suâ; tanquam fortuna locorum,
Non sua se premeret: longisque erratibus actus
Contigit Illyricos profugâ cum conjuge fines.
Jamque malis annisque graves, dum prima retractant
Fata domûs, releguntque suos sermone labores;
Num sacer ille meâ trajectus cuspide serpens,

[ocr errors]

225

230

235

Cadmus ait,' fuerit; tum, cùm Sidone profectus
Vipereos sparsi per humum, nova semina, dentes?
Quem si cura deûm tam certâ vindicat irâ,
Ipse precor serpens in longam porrigar alvum.'
Dixit: et, ut serpens, in longam tenditur alvum ;
Duratæque cuti squamas increscere sentit,
Nigraque cæruleis variari corpora guttis:
In pectusque cadit pronus: commissaque in-unum
Paulatim tereti sinuantur acumine crura.
Brachia jam restant: quæ restant, brachia tendit;
Et lacrymis per adhuc humana fluentibus ora,
'Accede, o conjux, accede, miserrima, ' dixit :
'Dumque aliquid superest de me, me tange, manumque
Accipe, dum manus est; dum non totum occupat anguis.'

240

Ille quidem vult plura loqui: sed lingua repentè

246

In partes est fissa duas. Nec verba volenti

Sufficiunt: quotiesque aliquos parat edere questus,

Sibilat hanc illi vocem Natura relinquit.

Nuda manu feriens, exclamat, pectora, conjux,

250

[ocr errors]

Cadme, mane: teque his, infelix, exue monstris.

Cadme, quid hoc? ubi pes? ubi sunt humerique ma

nusque ?

Et color, et facies, et, dum loquor, omnia? Cur non
Me quoque, cœlestes, in eandem vertitis anguem?'
Dixerat. Ille suæ lambebat conjugis ora:
Inque sinus caros, veluti cognosceret, ibat;
Et dabat amplexus; adsuetaque colla petebat.
Quisquis adest (aderant comites) terretur.
Lubrica permulcent cristati colla dracones,

At illos

255

Et subitò duo sunt; junctoque volumine serpunt ; 260 Donec in appositi nemoris subiêre latebras.

Nunc quoque nec fugiunt hominem, nec vulnere lædunt : Quidque priùs fuerint, placidi meminêre dracones.

ATLAS IN MONTEM MUTATUS.

v. 620.

Inde per immensum ventis discordibus actus Nunc huc, nunc illuc, exemplo nubis aquosæ, Fertur, et ex alto seductas æthere longè Despectat terras; totumque supervolat orbem. Ter gelidas Arctos, ter Cancri brachia vidit : Sæpe sub occasus, sæpe est ablatus in ortus. Jamque cadente die, veritus se credere nocti, Constitit Hesperio, regnis Atlantis, in orbe ; Exiguamque petit requiem, dum Lucifer ignes Evocet Aurora, currus Aurora diurnos.

265

270

Hîc hominum cunctos ingenti corpore præstans
Japetionides Atlas fuit. Ultima tellus
Rege sub hoc, et pontus erat, qui solis anhelis
Æquora subdit equis, et fessos excipit axes.
Mille greges illi, totidemque armenta per herbas
Errabant et humum vicinia nulla premebant.
Arboreæ frondes, auro radiante virentes,

275

280

Hospes,' ait Perseus illi, 'seu gloria tangit

Ex auro ramos, ex auro poma tegebant.

[ocr errors]

Te generis magni; generis mihi Jupiter auctor :
Sive es mirator rerum; mirabere nostras.
Hospitium requiemque peto.' Memor ille vetusta
Sortis erat (Themis hanc dederat Parnassia sortem)
Tempus, Atla, veniet, tua quo spoliabitur auro

6

Arbor et hunc prædæ titulum Jove natus habebit.'
Id metuens, solidis pomaria clauserat Atlas

285

Monibus, et vasto dederat servanda draconi :
Arcebatque suis externos finibus omnes.
Huic quoque, 'Vade procul, ne longè gloria rerum,
Quas mentiris,' ait, 'longè tibi Jupiter absit.'
Vimque minis addit: foribusque expellere tentat
Cunctantem, et placidis miscentem fortia dictis.
Viribus inferior, (quis enim par esset Atlanti
Viribus?) At quoniam parvi tibi gratia nostra est;
Accipe munus,' ait; lævâque a parte Medusa
Ipse retroversus squallentia prodidit ora.

290

295

Quantus erat, mons factus Atlas. Jam barba comæque
In silvas abeunt: juga sunt humerique manusque.
Quod caput antè fuit, summo est in monte cacumen.
Ossa lapis fiunt. Tum partes auctus in omnes
Crevit in immensum, (sic dî statuistis) et omne
Cum tot sideribus cœlum requievit in illo.

301

305

PERSEOS ET ANDROMEDÆ NUPTIÆ.

v. 662.

Clauserat Hippotades æterno carcere ventos:
Admonitorque operum cœlo clarissimus alto
Lucifer ortus erat. Pennis ligat ille resumptis
Parte ab utrâque pedes; teloque adcingitur unco :
Et liquidum motis talaribus aëra findit.
Gentibus innumeris circùmque infràque relictis,
Æthiopum populos, Cepheïa conspicit arva.

Illic immeritam maternæ pendere linguæ
Andromedan pœnas immitis jusserat Ammon.
Quam simul ad duras religatam brachia cautes
Vidit Abantiades; ait, 'O non digna catenis,

310

315

Pande requirenti nomen terræque tuumque ;
Et cur vincla geras.' Primò silet illa: nec audet
Appellare virum virgo: manibusque modestos
Celâsset vultus; si non religata fuisset.

320

Lumina, quod potuit, lacrymis implevit obortis.
Sæpius instanti, sua ne delicta fateri

Nolle videretur, nomen terræque suumque,
Quantaque maternæ fuerit fiducia formæ,

325

Indicat. Et, nondum memoratis omnibus, unda
Insonuit: veniensque immenso bellua ponto
Eminet, et latum sub pectore possidet æquor.
Conclamat virgo: genitor lugubris, et amens
Mater adest; ambo miseri, sed justiùs illa.
Nec secum auxilium, sed dignos tempore fletus,
Plangoremque ferunt: vinctoque in corpore adhærent.
Cùm sic hospes ait: Lacrymarum longa manere
Tempora vos poterunt: ad opem brevis hora ferendam

est.

Hanc ego si peterem Perseus Jove natus, et ille
Gorgonis anguicoma Perseus superator, et alis
Æthereas ausus jactatis ire per auras;
Præferrer cunctis certè gener. Addere tantis
Dotibus et meritum (faveant modò numina) tento.
Ut mea sit, servata meâ virtute, paciscor.'
Accipiunt legem, (quis enim dubitaret ?) et orant,
Promittuntque supèr regnum dotale, parentes.

Ecce velut navis, præfixo concita rostro,
Sulcat aquas, juvenum sudantibus acta lacertis ;
Sic fera, dimotis impulsu pectoris undis,
Tantum aberat scopulis, quantum Balearica torto
Funda potest plumbo medii transmittere cœli :
Cùm subitò juvenis, pedibus tellure repulsâ,

330

335

340

345

« ZurückWeiter »