Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Ut jacuit resupinus humi, cruor emicat altè,

50 Non aliter, quàm cùm vitiato fistula plumbo Scinditur, et tenues stridente foramine longè Ejaculatur aquas; atque ictibus aëra rumpit. Arborei fætus adspergine cædis in atram Vertuntur faciem : madefactaque sanguine radix 55 Pæniceo tinguit pendentia mora colore.

Ecce, metu nondum posito, ne fallat amantem, Illa redit : juvenemque oculis, animoque requirit : Quantaque vitârit narrare pericula gestit. Utque locum, et versam cognovit in arbore formam; 60 (Sic facit incertam pomi color) hæret, an hæc sit. Dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum Membra solum, retroque pedem tulit : oraque buxo Pallidiora gerens, exhorruit, æquoris instar, Quod tremit, exiguâ cùm summum stringitur aurâ. 65. Sed postquam remorata suos cognovit amores; Percutit indignos claro plangore lacertos : Et laniata comas, amplexaque corpus amatum, Vulnera supplevit lacrymis, fletumque cruori Miscuit : et gelidis in vultibus oscula figens,

7.0 • Pyrame,' clamavit, quis te mihi casus ademit? Pyrame, responde. Tua te, carissime, Thisbe Nominat : exaudi, vultusque attolle jacentes.' Ad nomen Thisbes oculos, jam morte gravatos, Pyramus erexit, visâque recondidit illa.

75 Quæ postquam vestemque suam cognovit, et ense Vidit ebur vacuum; Tua te manus, ' inquit, amorque Perdidit, infelix. Est et mihi fortis in unum Hoc manus : est et amor : dabit hic in vulnera vires. Persequar exstinctum : letique miserrima dicar 80 Causa, comesque tui : quique a me morte revelli

85

Heu solâ poteras, poteris nec morte revelli.
Hoc tamen amborum verbis estote rogati,
O multùm miseri, meus illiusque, parentes,
Ut, quos certus amor, quos hora novissima junxit,
Componi tumulo non invideatis eodem.
At tu, quæ ramis arbor miserabile corpus
Nunc tegis unius, mox es tectura duorum ;
Signa tene cædis : pullosque, et luctibus aptos
Semper habe fætus, gemini monumenta cruoris.'
Dixit : et aptato pectus mucrone sub imum
Incubuit ferro; quod adhuc a cæde tepebat.

Vota tamen tetigêre deos, tetigêre parentes :
Nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater :
Quodque rogis superest, unâ requiescit in urna.

90

95

INO ET MELICERTA IN DEOS MUTATI.

V. 416.

Tum verò totis Bacchi memorabile Thebis
Numen erat; magnasque novi matertera vires
Narrat ubique dei: de totque sororibus expers
Una doloris erat, nisi quem

fecêre sorores. Adspicit hanc natis, thalamoque Athamantis habentem Sublimes animos, et alumno numine, Juno;

101 Nec tulit : et secum, 'Potuit de pellice natus Vertere Mæonios, pelagoque immergere, nautas, Et laceranda suæ nati dare viscera matri, Et triplices operire novis Minyeïdas alis :

105 Nil poterit Juno, nisi inultos flere dolores ? Idque mihi satis est ? hæc una potentia nostra est? Ipse docet quid agam; (fas est et ab hoste doceri)

48

110

115

120

Quidque furor valeat, Pentheâ cæde satisque
Ac super ostendit. Cur non stimuletur, eatque
Per cognata suis exempla furoribus Ino?'

Est via declivis, funestâ nubila taxo :
Ducit ad infernas per muta silentia sedes.
Styx nebulas exhalat iners : umbræque recentes
Descendunt illâc, simulacraque functa sepulcris.
Pallor Hiemsque tenent latè loca senta : novique,
Quâ sit iter, manes, Stygiam quod ducit ad urbem,
Ignorant : ubi sit nigri fera regia Ditis.
Mille capax aditus, et apertas undique portas
Urbs habet. Utque fretum de totâ flumina terrâ,
Sic omnes animas locus accipit ille ; nec ulli
Exiguus populo est, turbamve accedere sentit.
Errant exsangues sine corpore et ossibus umbræ :
Parsque forum celebrant, pars imi tecta tyranni ;
Pars alias artes, antiquæ imitamina vitæ.

Sustinet ire illuc, cælesti sede relictâ,
(Tantum odiis iræque dabat) Saturnia Juno.
Quò simul intravit, sacroque a corpore pressum
Ingemuit limen ; tria Cerberus extulit ora,
Et tres latratus simul edidit. Illa sorores
Nocte vocat genitas, grave et implacabile numen.
(Carceris ante fores clausas adamante sedebant :
Deque suis atros pectebant crinibus angues.)
Quam simul agnôrunt inter caliginis umbras;
Surrexêre deæ. Sedes scelerata vocatur.
Viscera præbebat Tityos lanianda ; novemque
Jugeribus distentus erat. Tibi, Tantale, nullæ
Deprenduntur aquæ ; quæque imminet, effugit arbos.
Aut petis, aut urgues ruiturum, Sisyphe, saxum.

125

130

135

140

145

150

155

Volvitur Ixion : et se sequiturque fugitque.
Molirique suis letum patruelibus ausæ,
Adsiduæ repetunt, quas perdant, Belides undas.
Quos omnes acie postquam Saturnia torvâ
Vidit, et ante omnes Ixiona ; rursus ab illo
Sisyphon adspiciens, 'Cur hic e fratribus,' inquit,
Perpetuas patitur pænas ; Athamanta superbum
Regia dives habet : qui me cum conjuge semper
Sprevit?' et exponit causas odiique viæque ;
Quidque velit. Quod vellet, erat, ne regia Cadmi
Staret ; et in facinus traherent Athamanta sorores.
Imperium, promissa, preces confundit in unum :
Sollicitatque deas. Sic hæc Junone locutâ,
Tisiphone canos, ut erat, turbata capillos
Movit: et obstantes rejecit ab ore colubras.
Atque ita, "Non longis opus est ambagibus, ' infit.

Facta puta, quæcunque jubes : inamabile regnum
Desere: teque refer cæli melioris ad auras.'

Læta redit Juno : quam cælum intrare parantem
Roratis lustravit aquis Thaumantias Iris.

Nec mora ; Tisiphone madefactam sanguine sumit
Importuna facem : fluidoque cruore rubentem
Induitur pallam; tortoque incingitur angue :
Egrediturque domo. Luctus comitantur euntem,
Et Pavor, et Terror, trepidoque Insania vultu.
Limine constiterat: postes tremuisse feruntur
Æolii; pallorque fores infecit acernas :
Solque locum fugit. Monstris exterrita conjux,
Territus est Athamas: tectoque exire parabant.
Obstitit infelix, aditumque obsedit, Erinnys :
Nexaque vipereis distendens brachia nodis,
Cæsariem excussit. Motæ sonuêre colubræ :

160

165

170

Parsque jacens humeris, pars circum tempora lapsæ
Sibila dant, saniemque vomunt, linguasque coruscant.
Inde duos mediis abrumpit crinibus angues ;

175
Pestiferâque manu raptos immisit. At illi
Inoösque sinus Athamanteosque pererrant ;
Inspirantque graves animas: nec vulnera membris
Ulla ferunt: mens est, quæ diros sentiat ictus.
Attulerat secum liquidi quoque monstra veneni, 180
Oris Cerberei spumas, et virus Echidnæ ;
Erroresque vagos, cæcæque oblivia mentis,
Et scelus, et lacrymas, rabiemque, et cædis amorem ;
Omnia trita simul : quæ, sanguine mista recenti,
Coxerat ære cavo, viridi versata cicutâ.

185 Dumque pavent illi ; vertit furiale venenum Pectus in amborum, præcordiaque intima movit. Tum face jactatâ per eundem sæpius orbem, Consequitur motos velociter ignibus ignes. Sic victrix, jussique potens, ad inania magni

190 Regna redit Ditis : sumptumque recingitur anguem.

Protinus Æolides mediâ furibundus in aula Clamat, “Io, comites, his retia tendite silvis : Hîc modò cum geminâ visa est mihi prole leæna.' Utque feræ, sequitur vestigia conjugis amens : 195 Deque sinu matris ridentem, et parva Learchum Brachia tendentem, rapit, et bis terque per auras More rotat fundæ : rigidoque infantia saxo Discutit ossa ferox. Tum denique concita mater, (Seu dolor hoc fecit, seu sparsi causa veneni ;) 200 Exululat ; passisque fugit malè sana capillis : Teque ferens parvum nudis, Melicerta, lacertis, • Evoe, Bacche,' sonat. Bacchi sub nomine Juno Risit : et, ' Hos usus præstet tibi,' dixit, • alumnus.'

« ZurückWeiter »