Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Præter aquas. Unum hoc possum appellare paternum.
Mox ego, ne scopulis hærerem semper in îsdem, 176
Addidici regimen, dextrâ moderante, carinæ
Flectere: et Oleniæ sidus pluviale capellæ,
Taygetenque, Hyadasque oculis Arctonque notavi,
Ventorumque domos, et portus puppibus aptos. 180

Fortè petens Delon, Diæ telluris ad oras
Applicor, et dextris adducor littora remis:
Doque leves saltus : udæque innitor arenæ.
Nox ubi consumpta est ; Aurora rubescere primùm
Cæperat : exsurgo, laticesque inferre recentes 185
Admoneo; monstroque viam, quæ ducat ad undas.
Ipse, quid aura mihi tumulo promittat ab alto,
Prospicio : comitesque voco, repetoque carinam.
“ Adsumus en," inquit, sociorum primus Opheltes :
Utque putat, prædam deserto nactus in agro,

190 Virgineâ puerum ducit per littora formâ.

Ille, mero somnoque gravis, titubare videtur ; Vixque sequi. Specto cultum, faciemque, gradumques Nil ibi, quod posset credi mortale, videbain. Et sensi, et dixi sociis, “ Quod numen in isto 195 Corpore sit dubito : sed corpore numen in isto est. Quisquis es, o faveas, nostrisque laboribus adsis.

quoque des veniam.” “ Pro nobis mitte precari,” Dictys ait: quo non alius conscendere summas Ocior antennas, prensoque rudente relabi.

200 Hoc Libys, hoc flavus, proræ tutela, Melanthus, Hoc probat Alcimedon : et, qui requiemque modumque Voce dabat remis, animorum hortator Epopeus : Hoc omnes alii. Prædæ tam cæca cupido est, “Non tamen hanc sacro violari pondere pinum 205 Perpetiar,” dixi : "pars hîc mihi maxima juris."

His

non

Inque aditu obsisto. Furit audacissimus omni
De numero Lycabas : qui Thuscâ pulsus ab urbe
Exsilium, dirâ peenam pro cæde, luebat.
Is mihi, dum resto, juvenili guttura pugno

210 Rupit : et excussum misisset in

æquora,

si Hæsissem, quamvis amens, in fune retentus.

Impia turba probant factum. Tum denique Bacchus, (Bacchus enim fuerat) veluti clamore solutus Sit sopor, aque mero redeant in pectora sensus, 215 “Quid facitis ? quis clamor?” ait; “quâ, dicite, nautæ, Huc ope perveni ? quò me deserre paratis ? " “Pone metum,” Proreus, " et quos contingere portus Ede velis,” dixit,“ terrâ sistêre petitâ.” “Naxon,” ait Liber, “cursus advertite vestros. 220 Illa mihi domus est: vobis erit hospita tellus." Per mare fallaces, perque omnia numina jurant Sic fore : meque jubent pictæ dare vela carinæ. Dextera Naxos erat. Dextrâ mihi lintea danti, 224 6 Quid facis, o demens? quis te furor," inquit, “ Acæte, Pro se quisque, “ tenet ? lævam pete.” Maxima nutu Pars mihi significat; pars, quid velit, aure susurrat. Obstupui : “Capiatque alius moderamina, " dixi : Meque ministerio scelerisque artisque removi. Increpor a cunctis, totumque immurmurat agmen. 230 E quibus Æthalion, “ Te scilicet omnis in uno Nostra salus posita est ? ” ait. Et subit ipse : meumque Explet opus : Naxoque petit diversa relicta.

Tum deus illudens, tanquam modò denique fraudem Senserit, e puppi pontum prospectat adunca. 235 Et flenti similis, “Non hæc mihi littora, nautæ, Promisistis, ” ait : "non hæc mihi terra rogata est. Quo merui pænam facto ? quæ gloria vestra est ;

Si puerum juvenes, si multi fallitis unum ?”
Jamdudum flebam. Lacrymas manus impia nostras
Ridet : et impellit properantibus æquora reinis. 241
Per tibi nunc ipsum (nec enim præsentior illo
Est deus) adjuro, tam me tibi vera referre,
Quàm veri majora fide. Stetit æquore puppis
Haud aliter, quàm si siccum navale teneret.

245
Illi admirantes remorum in verbere perstant :
Velaque deducunt; geminâque ope currere tentant.
Impediunt hederæ remos, nexuque recurvo
Serpunt; et gravidis distringunt vela corymbis.
Ipse, racemiferis frontem circumdatus uvis,

250 Pampineis agitat velatam frondibus hastam. Quem circa tigres, simulacraque inania lyncum, Pictarumque jacent fera corpora pantherarum.

Exsiluêre viri ; sive hoc insania fecit, Sive timor : primusque Medon nigrescere pinnis 255 Corpore depresso, et spinæ curvamina flecti Incipit. Huic Lycabas, “ In quæ miracula,” dixit, " Verteris ? " et lati rictus, et panda loquenti Naris erat, squamamque cutis durata trahebat. At Libys, obstantes dum vult obvertere remos, 260 In spatium resilire manus breve vidit; et illas Jam non esse manus; jam pinnas posse vocari. Alter ad intortos cupiens dare brachia funes, Brachia non habuit ; truncoque repandus in undas Corpore desiluit. Falcata novissima cauda est : 265 Qualia dividuæ sinuantur cornua lunæ. Undique dant saltus : multâque adspergine rorant : Emerguntque iterum; redeuntque sub æquora rursus : Inque chori ludunt speciem : lascivaque jactant Corpora ; et acceptum patulis mare naribus efflant. 270

De modò viginti (tot enim ratis illa ferebat)
Restabam solus. Pavidum, gelidumque trementi
Corpore, vixque meum firmat deus, “ Excute,” dicens,
“ Corde metum, Diamque tene." Delatus in illam,
Accensis aris, Baccheïa sacra frequento.

275

LIBER IV.

PYRAMI ET THISBES MORS.

v. 55.

Pyramus et Thisbe, juvenum pulcherrimus alter,
Altera, quas Oriens habuit, prælata puellis,
Contiguas tenuêre domos : ubi dicitur altam
Coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem.
Notitiam, primosque gradus vicinia fecit :

5 Tempore crevit amor: tædæ quoque jure coissent ; Sed vetuêre patres, quod non potuêre vetare.

Fissus erat tenui rimâ, quam duxerat olim,
Cùm fieret paries domui communis utrique.
Id vitium nulli per sæcula longa notatum,

10 (Quid non sentit amor ?) primi sensistis amantes, Et voci fecistis iter.

Tum murmure parvo Multa priùs questi, statuunt, ut nocte silenti Fallere custodes, foribusque excedere tentent. Cùmque domo exierint, urbis quoque claustra relinquant : Neve sit errandum lato spatiantibus arvo,

16 Conveniant ad busta Nini : lateantque sub umbrâ

20

Arboris. Arbor ibi, niveis uberrima pomis,
Ardua morus, erat, gelido contermina fonti.
Pacta placent : et lux, tardè decedere visa,
Præcipitatur aquis, et aquis nox surgit ab isdem.

Callida per tenebras, versato cardine, Thisbe
Egreditur, fallitque suos : adopertaque vultum
Pervenit ad tumulum ; dictâque sub arbore sedit.
Audacem faciebat amor. . Venit ecce recenti

25 Cæde leæna boum spumantes oblita rictus, Depositura sitim vicini fontis in undâ. Quam procul ad lunæ radios Babylonia Thisbe Vidit: et obscurum trepido pede fugit in antrum. Dumque fugit, tergo velamina lapsa relinquit.

30 Ut lea sæva sitim multâ compescuit undâ, Dum redit in silvas, inventos fortè sine ipsa Ore cruentato tenues laniavit amictus.

Seriùs egressus vestigia vidit in alto Pulvere certa feræ, totoque expalluit ore

35 Pyramus. Ut verò vestem quoque sanguine tinctam Reperit ; Una duos nox,' inquit, perdet amantes : E quibus illa fuit longâ dignissima vitâ : Nostra nocens anima est. Ego te, miseranda, peremi, In loca plena metûs qui jussi nocte venires :

40 Nec prior huc veni. Nostrum divellite corpus, Et scelerata fero consumite viscera morsu, O quicunque sub hâc habitatis rupe, leones.' Sed timidi est optare necem.

Velamina Thisbes Tollit, et ad pactæ secum fert arboris umbram. 45 Utque dedit notæ lacrymas, dedit oscula vesti : • Accipe nunc,' inquit, ‘nostri quoque sanguinis haustus : ? Quoque erat accinctus, demittit in ilia ferrum.

ferventi moriens e vulnere traxit.

Nec mora ;

« ZurückWeiter »