Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Hos necat afflatos funesti tabe veneni.

Fecerat exiguas jam sol altissimus umbras :
Quæ mora sit sociis miratur Agenore natus;
Vestigatque viros. Tegimen derepta leoni
Pellis erat; telum splendenti lancea ferro,
Et jaculum; teloque animus præstantior omni.
Ut nemus intravit, letataque corpora vidit,
Victoremque suprà spatiosi corporis hostem
Tristia sanguineâ lambentem vulnera linguâ ;
'Aut ultor vestræ, fidissima corpora, mortis,

Aut comes,' inquit, 'ero.' Dixit: dextrâque molarem
Sustulit; et magnum magno conamine misit.

Illius impulsu cum turribus ardua celsis

Monia mota forent: serpens sine vulnere mansit.
Loricæque modo squamis defensus, et atræ
Duritiâ pellis, validos cute repulit ictus.
At non duritiâ jaculum quoque vincit eâdem;
Quod medio lentæ fixum curvamine spinæ
Constitit; et toto descendit in ilia ferro.

Ille, dolore ferox, caput in sua terga retorsit :
Vulneraque adspexit, fixumque hastile momordit.
Idque, ubi vi multâ partem labefecit in omnem,
Vix tergo eripuit: ferrum tamen ossibus hæret.
Tum verò, postquam solitas accessit ad iras
Plaga recens, plenis tumuerunt guttura venis :
Spumaque pestiferos circumfluit albida rictus :
Terraque rasa sonat squamis; quique halitus exit
Ore niger Stygio, vitiatas inficit auras.
Ipse modò immensum spiris facientibus orbem
Cingitur interdum longâ trabe rectior exit.
Impete nunc vasto, ceu concitus imbribus amnis,
Fertur, et obstantes proturbat pectore silvas.

30

35

40

45

50

55

Cedit Agenorides paulùm : spolioque leonis
Sustinet incursus; instantiaque ora retardat
Cuspide prætentâ. Furit ille, et inania duro

60

Vulnera dat ferro: frangitque in acumine dentes.
Jamque venenifero sanguis manare palato
Cœperat; et virides adspergine tinxerat herbas:

Sed leve vulnus erat : quia se retrahebat ab ictu ;
Læsaque colla dabat retro; plagamque sedere
Cedendo arcebat, nec longiùs ire sinebat:
Donec Agenorides conjectum in gutture ferrum
Usque sequens pressit, dum retro quercus eunti
Obstitit; et fixa est pariter cum robore cervix.
Pondere serpentis curvata est arbor, et imæ
Parte flagellari gemuit sua robora caudæ.

Dum spatium victor victi considerat hostis ;

[ocr errors]

65

70

75

Vox subitò audita est: (neque erat cognoscere promptum
Unde; sed audita est) Quid, Agenore nate, peremptum
Serpentem spectas? et tu spectabere serpens.'
Ille diu pavidus, pariter cum mente colorem
Perdiderat; gelidoque comæ terrore rigebant.

Ecce viri fautrix, superas delapsa per auras,
Pallas adest: motæque jubet supponere terræ
Vipereos dentes, populi incrementa futuri.
Paret et ut presso sulcum patefecit aratro,
Spargit humi jussos, mortalia semina, dentes.
Inde (fide majus) glebæ cœpêre moveri :
Primaque de sulcis acies apparuit hastæ.
Tegmina mox capitum picto nutantia cono :
Mox humeri pectusque, onerataque brachia telis
Exsistunt crescitque seges clypeata virorum.
Sic, ubi tolluntur festis aulæa theatris,

4..

80

85

Surgere signa solent: primumque ostendere vultum ;
Cætera paulatim : placidoque educta tenore
Tota patent; imoque pedes in margine ponunt.
Territus hoste novo Cadmus capere arma parabat :
'Ne cape,' de populo, quem terra creaverat, unus
Exclamat; 'nec te civilibus insere bellis. '
Atque ita terrigenis rigido de fratribus unum
Cominus ense ferit: jaculo cadit eminus ipse.
Hic quoque, qui leto dederat, non longiùs illo
Vivit, et exspirat, modò quas acceperat, auras.
Exemploque pari furit omnis turba: suoque
Marte cadunt subiti per mutua vulnera fratres.
Jamque brevis spatium vitæ sortita juventus
Sanguineam trepido plangebant pectore matrem,
Quinque superstitibus: quorum fuit unus Echion.
Is sua jecit humi, monitu Tritonidis, arma;
Fraternæque fidem pacis petiitque, deditque.
Hos operis comites habuit Sidonius hospes ;
Cùm posuit jussam Phoebeïs sortibus urbem.

90

95

100

105

ACTEON IN CERVUM MUTATUS.

v. 131.

Jam stabant Theba poteras jam, Cadme, videri
Exsilio felix soceri tibi Marsque Venusque
Contigerant huc adde genus de conjuge tantâ,
Tot natos, natasque, et, pignora cara, nepotes.
Hos quoque jam juvenes. Sed, scilicet, ultima semper
Exspectanda dies homini: dicique beatus

Ante obitum nemo supremaque funera debet.

110

Prima nepos inter tot res tibi, Cadme, secundas 115

Causa fuit luctûs, alienaque cornua fronti
Addita, vosque canes satiatæ sanguine herili.
At bene si quæras; Fortunæ crimen in illo,

120

Non scelus invenies. Quod enim scelus error habebat?
Dat sparso capiti vivacis cornua cervi :
Dat spatium collo: summasque cacuminat aures :
Cum pedibusque manus, cum longis brachia mutat
Cruribus et velat maculoso vellere corpus.
Additus et pavor est. Fugit Autoneïus heros:
Et se tam celerem cursu miratur in ipso.
Ut verò solitis sua cornua vidit in undis,

'Me miserum!' dicturus erat: vox nulla secuta est.
Ingemuit; vox illa fuit: lacrymæque per ora
Non sua fluxerunt. Mens tantùm pristina mansit.
Quid faciat? repetatne domum, regalia tecta ?
An lateat silvis? timor hoc, pudor impedit illud.
Dum dubitat, vidêre canes: primusque Melampus,
Ichnobatesque sagax latratu signa dedêre.

Inde ruunt alii rapidâ velociùs aurâ,

Quosque referre mora est. Ea turba cupidine prædæ
Per rupes, scopulosque, adituque carentia saxa,
Quâ via difficilis, quâque est via nulla, feruntur.

125

130

136

Ille fugit, per quæ fuerat loca sæpe secutus.

Heu famulos fugit ipse suos! clamare libebat,

'Acteon ego sum: dominum cognoscite vestrum.' Verba animo desunt: resonat latratibus æther.

140

Prima Melanchætes in tergo vulnera fecit:
Proxima Theridamas; Oresitrophos hæsit in armo.
Tardiùs exierant, sed per compendia montis

Anticipata via est. Dominum retinentibus illis

145

Cætera turba coït, confertque in corpore dentes.

Jam loca vulneribus desunt. Gemit ille, sonumque,

Etsi non hominis, quem non tamen edere possit
Cervus, habet: moestisque replet juga nota querelis:
Et genibus supplex pronis, similisque roganti,
Circumfert tacitos, tanquam sua brachia, vultus.
At comites rapidum solitis hortatibus agmen
Ignari instigant, oculisque Actæona quærunt ;
Et velut absentem certatim Actæona clamant.
Ad nomen caput ille refert: ut abesse queruntur,
Nec capere oblatæ segnem spectacula prædæ.
Vellet abesse quidem; sed adest: velletque videre,
Non etiam sentire, canum ferá facta suorum.
Undique circumstant: mersisque in corpore rostris
Dilacerant falsi dominum sub imagine cervi.

NAUTE IN DELPHINOS MUTATI.

150

155

160

v. 577.

Adspicit hunc oculis Pentheus, quos irá tremendos
Fecerat et, quanquam pœnæ vix tempora differt,
'O periture, tuâque aliis documenta dature

Morte,' ait,ede tuum nomen, nomenque parentûm,
Et patriam; morisque novi cur sacra frequentes.'
Ille metu vacuus, 'Nomen mihi,' dixit, 'Acœtes;
Patria, Mæonia est: humili de plebe parentes.
Non mihi, quæ duri colerent, pater, arva juvenci,
Lanigerosve greges, non ulla armenta reliquit.
Pauper et ipse fuit: linoque solebat et hamo
Decipere, et calamo salientes ducere pisces.
Ars illi sua census erat. Cùm traderet artem;
"Accipe, quas habeo, studii successor et hæres,"
Dixit, "opes:" moriensque mihi nihil ille reliquit,

165

170

« ZurückWeiter »