Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

(Presserat ora vapor,) tostos en adspice crines,
Inque oculis tantum, tantum super ora favillæ.
Hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem
Officiique refers; quòd adunci vulnera aratri,
Rastrorumque fero, totoque exerceor anno
Quòd pecori frondes, alimentaque mitia, fruges,
Humano generi, vobis quòd thura ministro ?
Sed tamen exitium fac me meruisse: quid undæ,
Quid meruit frater? Cur illi tradita sorte
Æquora decrescunt, et ab æthere longiùs absunt?
Quòd si nec fratris, nec te mea gratia tangit;
At cœli miserere tui. Circumspice utrumque ;
Fumat uterque polus: quos si vitiaverit ignis,
Atlas en ipse laborat:

Atria vestra ruent.

Vixque suis humeris candentem sustinet axem.
Si freta, si terræ pereunt, si regia cœli;

In chaos antiquum confundimur. Eripe flammis,
Si quid adhuc superest: et rerum consule summæ.'
Dixerat hæc Tellus: neque enim tolerare vaporem
Ulteriùs potuit, nec dicere plura : suumque
Retulit os in se, propioraque manibus antra.

At pater omnipotens superos testatus, et ipsum,
Qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato
Interitura gravi; summam petit arduus arcem ;
Unde solet latis nubes inducere terris :
Unde movet tonitrus, vibrataque fulmina jactat.
Sed neque, quas posset terris inducere, nubes
Tunc habuit: nec, quos cœlo dimitteret, imbres.
Intonat et dextrâ libratum fulmen ab aure
Misit in aurigam: pariterque animâque rotisque
Expulit, et sævis compescuit ignibus ignes.
Consternantur equi: et saltu in contraria facto

285

290

295

300

305

310

Colla jugo eripiunt, abruptaque lora relinquunt.
Illic fræna jacent, illîc temone revulsus
Axis; in hâc radii fractarum parte rotarum :
Sparsaque sunt latè laceri vestigia currûs.
At Phaethon, rutilos flammâ populante capillos,
Volvitur in præceps, longoque per aëra tractu
Fertur; ut interdum de cœlo stella sereno,
Etsi non cecidit, potuit cecidisse videri.
Quem procul a patriâ diverso maximus orbe
Excipit Eridanus, spumantiaque abluit ora.
Naïdes Hesperiæ trifidâ fumantia flammâ

315

Corpora dant tumulo: signantque hoc carmine saxum : 'Hic situs est Phaethon, currûs auriga paterni:

320

326

Quem si non tenuit, magnis tamen excidit ausis.'
Nam pater obductos, luctu miserabilis ægro,
Condiderat vultus: et, si modò credimus, unum
Isse diem sine sole ferunt. Incendia lumen
Præbebant; aliquisque malo fuit usus in illo.

330

At Clymene postquam dixit, quæcunque fuerunt
In tantis dicenda malis; lugubris et amens,
Et laniata sinus totum percensuit orbem :
Exanimesque artus primò, mox ossa requirens,
Reperit ossa tamen peregrinâ condita ripâ.

335

Incubuitque loco: nomenque in marmore lectum
Perfudit lacrymis, et aperto pectore fovit.

HELIADES IN ARBORES MUTATE.

v. 340.

Nec minùs Heliades fletus, et, inania morti Munera, dant lacrymas: et cæsæ pectora palmis

340

Non auditurum miseras Phaethonta querelas
Nocte dieque vocant: adsternunturque sepulcro.
Luna quater junctis implêrat cornibus orbem :
Illæ more suo (nam morem fecerat usus)
Plangorem dederant. E quîs Phaëthusa sororum
Maxima, cùm vellet terræ procumbere, questa est
Diriguisse pedes: ad quam conata venire

Candida Lampetie, subitâ radice retenta est.
Tertia, cùm crinem manibus laniare pararet,
Avellit frondes. Hæc stipite crura teneri,
Illa dolet fieri longos sua brachia ramos.
Quid faciat mater? nisi, quò trahat impetus illam,
Huc eat, atque illuc ? et, dum licet, oscula jungat?
Non satis est. Truncis avellere corpora tentat;
Et teneros manibus ramos abrumpere: at inde
Sanguineæ manant, tanquam de vulnere, guttæ.
'Parce, precor, mater,' quæcunque est saucia, clamat :
'Parce, precor: nostrum laniatur in arbore corpus.
Jamque vale.' Cortex in verba novissima venit.
Inde fluunt lacrymæ: stillataque sole rigescunt
De ramis electra novis: quæ lucidus amnis
Excipit, et nuribus mittit gestanda Latinis.

345

350

355

360

INVIDIE DOMUS.

v. 760.

Protinus Invidiæ, nigro squallentia tabo,
Tecta petit. Domus est imis in vallibus antri
Abdita, sole carens, non ulli pervia vento;
Tristis, et ignavi plenissima frigoris; et quæ
Igne vacet semper, caligine semper abundet.

365

Huc ubi pervenit belli metuenda virago;

Constitit ante domum, (neque enim succedere tectis

370

Fas habet) et postes extremâ cuspide pulsat.
Concussæ patuêre fores. Videt intus edentem
Vipereas carnes, vitiorum alimenta suorum,
Invidiam visâque oculos avertit. At illa
Surgit humo pigrâ: semesarumque relinquit
Corpora serpentûm: passuque incedit inerti.
Utque deam vidit formâque armisque decoram,
Ingemuit: vultumque ima ad suspiria duxit.
Pallor in ore sedet: macies in corpore toto:
Nusquam recta acies: livent rubigine dentes :
Pectora felle virent: lingua est suffusa veneno.
Risus abest; nisi quem visi movêre dolores.
Nec fruitur somno, vigilacibus excita curis :
Sed videt ingratos, intabescitque videndo,
Successus hominum: carpitque et carpitur unâ.

375

380

Suppliciumque suum est. Quamvis tamen oderat illam,

Talibus affata est breviter Tritonia dictis :

'Infice tabe tuâ natarum Cecropis unam :
Sic opus est. Aglauros ea est.' Haud plura locuta
Fugit; et impressâ tellurem repulit hastâ.

Illa deam obliquo fugientem lumine cernens ;
Murmura parva dedit; successurumque Minervæ
Indoluit: baculumque capit; quod spinea totum
Vincula cingebant: adopertaque nubibus atris,
Quâcunque ingreditur, florentia proterit arva,

386

390

Exuritque herbas, et summa cacumina carpit :
Afflatuque suo populos, urbesque, domosque

395

Polluit et tandem Tritonida conspicit arcem;
Ingeniis, opibusque, et festâ pace virentem :
Vixque tenet lacrymas; quia nil lacrymabile cernit.

LIBER III.

HOMINES E DENTIBUS SERPENTINIS ORTI.

v. 24.

Cadmus agit grates, peregrinæque oscula terræ
Figit: et ignotos montes, agrosque salutat.
Sacra Jovi facturus erat: jubet ire ministros,
Et petere e vivis libandas fontibus undas.

Silva vetus stabat, nullâ violata securi:
Est specus in medio, virgis ac vimine densus,
Efficiens humilem lapidum compagibus arcum ;
Uberibus fœcundus aquis. (Hoc conditus antro
Martius anguis erat, cristis præsignis et auro.
Igne micant oculi; corpus tumet omne veneno;
Tresque vibrant linguæ ; triplici stant ordine dentes.)
Quem postquam Tyriâ lucum de gente profecti
Infausto tetigêre gradu; demissaque in undas
Urna dedit sonitum; longum caput extulit antro
Cæruleus serpens; horrendaque sibila misit.
Effluxêre urnæ manibus: sanguisque relinquit
Corpus, et attonitos subitus tremor occupat artus. ·
Ille volubilibus squamosos nexibus orbes

Torquet, et immensos saltu sinuatur in arcus:
Ac mediâ plùs parte leves erectus in auras

Despicit omne nemus: tantoque est corpore, quanto,
Si totum spectes, geminas qui separat Arctos.
Nec mora Phoenicas (sive illi tela parabant,
Sive fugam; sive ipse timor prohibebat utrumque)
Occupat hos morsu, longis complexibus illos;

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »