Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Contigit ; et rapidæ fecit patientia flammæ.
Imposuitque comæ radios : præsagaque luctûs
Pectore sollicito repetens suspiria, dixit :
• Si potes hîc saltem monitis parere paternis ;

125
Parce, puer, stimulis ; et fortiùs utere loris.
Sponte suâ properant. Labor est inhibere volentes.
Nec tibi directos placeat via quinque per arcus.
Sectus in obliquum est lato curvamine limes,
Zonarumque trium contentus fine : polumque 130
Effugito australem, junctamque aquilonibus Arcton.
Hâc fit iter : manifesta rotæ vestigia cernes.
Utque ferant æquos et cælum et terra calores,
Nec preme, nec summum molire

per

æthera currum. Altiùs egressus coelestia tecta cremabis ;

135 Inferiùs terras : medio tutissimus ibis. Neu te dexterior tortum declinet in Anguem, Neve sinisterior pressam rota ducat ad Aram : Inter utrumque tene.

Fortunæ cætera mando; Quæ juvet, et meliùs, quàm tu tibi, consulat, opto. 140 Dum loquor, Hesperio positas in littore metas Humida nox tetigit. Non est mora libera nobis : Poscimur. Effulget tenebris Aurora fugatis. Corripe lora manu : vel, si mutabile pectus Est tibi, consiliis, non curribus, utere nostris :

145 Dum potes ; et solidis etiamnum sedibus adstas; Dumque malè optatos nondum premis inscius axes. Quæ tutus spectes, sine me dare lumina terris.'

Occupat ille levem juvenili corpore currum : Statque supèr; manibusque datas contingere habenas 150 Gaudet; et invito grates agit inde parenti.

Interea volucres Pyroëis, Eöus, et Æthon, Solis equi, quartusque Phlegon, hinnitibus auras

Flammiferis implent, pedibusque repagula pulsant.
Quæ postquam Tethys, fatorum ignara nepotis, 155
Repulit; et facta est immensi copia mundi ;
Corripuêre viam, pedibusque per aëra motis
Obstantes findunt nebulas, pennisque levati
Prætereunt ortos isdem de partibus Euros.
Sed leve pondus erat; nec quod cognoscere possent 160
Solis equi : solitâque jugum gravitate carebat.
Utque labant curvæ justo sine pondere naves,
Perque mare, instabiles nimiâ levitate, feruntur ;
Sic onere adsueto vacuos dat in aëra saltus,
Succutiturque altè, similisque est currus inani. 165
Quod simul ac sensêre ; ruunt, tritumque relinquunt
Quadrijugi spatium : nec, quo priùs, ordine currunt.
Ipse pavet; nec quâ commissas flectat habenas,
Nec scit, quâ sit iter : nec, si sciat, imperet illis,
Tum primùm radiis gelidi caluêre Triones,

170
Et vetito frustrà tentârunt æquore tingi.
Quæque polo posita est glaciali proxima Serpens,
Frigore pigra priùs, nec formidabilis ulli,
Incaluit: sumpsitque novas fervoribus iras.
Te quoque turbatum memorant fugisse, Boöte; 175
Quamvis tardus eras, et te tua plaustra tenebant.

Ut verò summo despexit ab æthere terras Infelix Phaëthon, penitùs penitùsque jacentes; Palluit, et subito genua intremuêre timore: Suntque oculis tenebræ per tantum lumen obortæ. 180 Et jam mallet equos nunquam tetigisse paternos : Jamque agnôsse genus piget, et valuisse rogando : Jam Meropis dici cupiens ; ita fertur, ut acta Præcipiti pinus Boreâ, cui victa remisit Fræna suus rector, quam dîs votisque reliquit.

185

Quid faciat ? multum cæli post terga relictum :
Ante oculos plus est. Animo metitur utrumque.
Et modò, quos illi fato contingere non est,
Prospicit occasus : interdum respicit ortus.
Quidque agat ignarus, stupet : et nec fræna remittit, 190
Nec retinere valet : nec nomina novit equorum.
Sparsa quoque in vario passim miracula cælo,
Vastarumque videt trepidus simulacra ferarum.

Est locus, in geminos ubi brachia concavat arcus
Scorpios; et caudâ flexisque utrinque lacertis 195
Porrigit in spatium signorum membra duorum.
Hunc puer ut nigri madidum sudore veneni
Vulnera curvatâ minitantem cuspide vidit;
Mentis inops, gelidâ formidine lora remisit.

Quæ postquam summum tetigêre jacentia tergum, 200 * Exspatiantur equi : nulloque inhibente per auras Ignotæ regionis eunt; quâque impetus egit, Hâc sine lege ruunt : altoque sub æthere fixis Incursant stellis, rapiuntque per avia currum. Et modò summa petunt, modò per decliva, viasque 205 Præcipites spatio terræ propiore feruntur. Inferiùsque suis fraternos currere Luna Admiratur equos : ambustaque nubila fumant. Corripitur flammis, ut quæque altissima, tellus ; Fissaque agit rimas, et succis aret ademptis.

210 Pabula canescunt : cum frondibus uritur arbos : Materiamque suo præbet seges arida damno. Parva queror. Magnæ pereunt cum manibus urbes : Cumque suis totas populis incendia gentes In cinerem vertunt. Silvæ cum montibus ardent. 215 Ardet Athos, Taurusque Cilix, et Tmolus, et Ete; Et nunc sicca, priùs celeberrima fontibus, Ide;

Virgineusque Helicon, et nondum Eagrius Hæmos.
Ardet in immensum geminatis ignibus Ætne,
Parnassusque biceps, et Eryx, et Cynthus, et Othrys,
Et tandem Rhodope nivibus caritura, Mimasque, 221
Dindymaque, et Mycale, natusque ad sacra Cithæron.
Nec prosunt Scythiæ sua frigora : Caucasus ardet,
Ossaque cum Pindo, majorque ambobus Olympus :
Aëriæque Alpes, et nubifer Apenninus.

225
Tunc verò Phaëthon cunctis e partibus orbem
Adspicit accensum : nec tantos sustinet æstus :
Ferventesque auras, velut e fornace profundâ,
Ore trahit, currusque suos candescere sentit.
Et neque jam cineres ejectatamque favillam

230 Ferre potest : callidoque involvitur undique fumo. Quòque eat, aut ubi sit, piceâ caligine tectus Nescit; et arbitrio volucrum raptatur equorum.

Sanguine tum credunt in corpora summa vocato, Æthiopum populos nigrum traxisse colorem.

235 Tum facta est Libye, raptis humoribus æstu, Arida; tum nymphæ passis fontesque lacusque Deflevere comis. Querit Beotia Dircen, Argos Amymonen, Ephyre Pirenidas undas. Nec sortita loco distantes flumina ripas

240 Tuta manent : mediis Tanaïs fumavit in undis, Peneosque senex, Teuthranteüsque Caïcus, Et celer Ismenos, cum Phocaïco Erymantho, Arsurusque iterum Xanthus, flavusque Lycormas, Quique recurvatis ludit Mæandros in undis

;

245 Mygdoniusque Melas, et Tænarius Eurotas. Arsit et Euphrates Babylonius, arsit Orontes, Thermodonque citus, Gangesque, et Phasis, et Ister. Æstuat Alpheos: ripæ Spercheïdes ardent :

Quodque suo Tagus amne vehit, fluit ignibus, aurum. 250
Et, quæ Mæonias celebrârant carmine ripas,
Flumineæ volucres medio caluêre Caystro.
Nilus in extremum fugit perterritus orbem,
Occuluitque caput, quod adhuc latet. Ostia septem
Pulverulenta vacant, septem sine flumine valles. 255
Fors eadem Ismarios Hebrum cum Strymone siccat,
Hesperiosque amnes, Rhenum, Rhodanumque, Padumque,
Cuique fuit rerum promissa potentia, Thybrin.
Dissilit omne solum ; penetratque in Tartara rimis
Lumen, et infernum terret cum conjuge regem. 260
Et mare contrahitur : siccæque est campus arenæ,
Quod modò pontus erat. Quosque altum texerat æquor,
Exsistunt montes, et sparsas Cycladas augent.
Ima petunt pisces : nec se super æquora curvi
Tollere consuetas audent delphines in auras.

265
Corpora phocarum summo resupina profundo
Exanimata jacent. Ipsum quoque Nerea fama est,
Doridaque, et natas, tepidis latuisse sub antris.
Ter Neptunus aquis cum torvo brachia vultu
Exserere ausus erat : ter non tulit aëris æstus. 270

Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto, Inter aquas pelagi, contractos undique fontes, Qui se condiderant in opacæ viscera matris ; Sustulit omniferos collo tenus arida vultus : Opposuitque manum fronti : magnoque tremore 275 Omnia concutiens paulùm subsedit ; et infrà, Quàm solet esse, fuit : siccâque ita voce locuta est : • Si placet hoc, meruique, quid o tua fulmina cessant, Summe deûm? Liceat perituræ viribus ignis, Igne perire tuo; clademque auctore levare.

280 Vix equidem fauces hæc ipsa in verba resolvo,

« ZurückWeiter »